Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 545

165 - Scammonia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLXV
Σκαμμωνία SCAMMONIA

SCAMMONIA ramos ab una radice emittit trium cubitorum, multos, pingues, et qui nonnihil crassitudinis prae se ferant: foliis helxinae, aut hederaceis, mollioribus tamen, hirsutis, et triangulis: flore candido, rotundo, in calathi modum cavo, graveolente: radice praelonga, crassitudine cubitali, candida, gravi odore, succo gravida. Legitur ad hunc modum succus. Capite exempto, radix in testudinis speciem cultro excavatur: quo fit, ut in cavum confluat succus, qui conchis demum excipitur. Alii scrobes in terra concamerato sinu fodiunt, in quos subiectis iuglandium foliis, profundunt succum, siccatumque extrahunt. Laudatur autem Scammonium leve, nitidum, rarum, et colore quam simillimum taurino glutini, fungosum, tenuibus fistulis, quale ex Mysia regione Asiae deportatur. Nec attendere solum par est, si linguae tactu albescat (hoc enim evenit adulterato, quod admisto sit tithymali lacte) sed longe magis antea narratis. item si non vehementer linguam exurat, id quod misti tithymali argumentum est. Natione autem Syriacum, et Iudaicum deterrima habentur, gravia, densa, ervi farina, et tithymalo vitiata. Succus drachmae unius, aut quaternum obolorum pondere haustus ex aqua pura, vel mulsa, per inferna bilem, et pituitam extrahit. Ad resolvendam alvum binos obolos cum sesama, aliove semine sumpsisse satis est. Dantur efficacioris purgationis causa, succi tres oboli, cum duobus veratri nigri, et aloes drachma una. Fiunt purgatorii sales, drachmis viginti succi scammoniae in senos salis cyathos adiectis. Horum modus proportione virium: integer quidem, tria cochlearia: medius, duo: minimus, unum. Radicis drachma una, aut altera purgat cum iis, quae retulimus. Nonnulli decoctum radicis ebibunt. Coquitur in aceto, et cum hordeacea farina teritur, cataplasmate ischiadicis utili. Partus enecat succus, vulvae in lana subditus: tubercula discutit cum melle, aut oleo illitus. decocto in aceto perunctae leprae abiguntur: diuturni capitis dolores ex aceto, et rosaceo perfunduntur.

[Scammoniae, eiusque succi consider.] SCAMMONIUM, quod est Scammoniae succus, copiosum quidem in Italiam advehitur, praesertim Venetias, quo ex Alexandria Aegypti, et Syria importatur: sed quod probatissimum sit, rarum admodum invenitur. Siquidem quod omnibus iis notis, ac dotibus praeditum sit, quas optimo tribuit Dioscorides, hactenus nunquam, ut ingenue fatear, sum consecutus. Nec mirum mihi quidem videtur, cum id, quod a mercatoribus ad nos defertur, Syriacum plurimum sit, et Iudaicum, compactum, densum, grave, et ervi fortasse farina, tithymali lacte, aliisque imposturis vitiatum, et illud denique, quod ut omnium deterrimum, Dioscoridi improbatur. Verum hoc parum expendentes plerique pharmacopolae, illud praestantissimum Scammonium existimant, quod linguae saliva madentis contactu, facile, confestimque albescit. In quo Dioscoridis doctrinam hi negligere manifeste deprehenduntur: quandoquidem ipsius Dioscoridis admonitio est, ut non solum illi experimento fidere conveniat, sed etiam aliis, certioribusque: id nanque evenit adulterato quoque lactis tithymali admistione. Quamobrem medici, qui Christianam religionem, ac pietatem colunt, si probe, sancteque artem medicam exercere cupiunt, pro viribus suos quisque pharmacopolas moneat, ut laudatissimum quaerant, habeantque scammonium. Nam cum hoc medicamentum omnium fere electariorum, catapotiorumque, quorum passim est usus ad humores in morbis deiiciendos, sit basis, qui iis adulteratum immiscent, nulli dubium est, quin pessima, et plerunque exitiosa conficiant medicamenta. quo certe nihil detestabilius, nihilque execrabilius esse potest. Sed caveant seplasiarii, et peritorum admonitus libenter audiant: alias enim, sciant, errorum perniciosorum, quos saepe committunt, tandem meritas poenas luent. Quod autem scammonium illud, quo omnes fere officinae refertae sunt, tithymali succo sit vitiatum, hinc liquido patere arbitror, quod decem, vel quindecim eius grana alvum pluries resolvant, cum synceri drachma, Dioscoridis testimonio, id vix praestare possit. Plantam, e cuius radice scammonium colligitur, vidimus primum Neapoli, allatam (ut quidam seplasiarius asserebat) ex Gargano Apuliae monte, quae omnibus notis, meo quidem iudicio, legitimam Scammoniam referebat. Sed profecto mirari nobis subit, quod Galeno in libris de simplicium medicamentorum facultatibus, nulla Scammonii fiat mentio, cum tamen pleraque alia scriptis tradiderit longe etiam minoris momenti. [Scammonii laesiones.] Scammonium, autore Mesue in suis simplicibus deiectoriis, quinque corporibus laesiones inferre potest. Prima est, quod flatus quosdam mordaces gignit, usqueadeo ventriculum lacessentes, ut sumentibus nauseam commoveat. Noxa haec tollitur, si in excavato cydonio malo, clibano, aut prunis inassetur, pasta undique circumlita, praesertim additis, aut foeniculi, aut dauci, aut apii semine, aut galanga. Inflammat deinde acredinis exuperantia corporis spiritus: quo fit, ut facile febres excitet, iis praecipue, qui obstructionibus viscerum, et humoribus putrescentibus obnoxii sunt. Sed id nocumenti aufertur, admistis inter coquendum, quae refrigerant, et fervorem extinguunt: cuiusmodi est psyllii seminis spissamentum, prunorum decoctum, seu potius pulpa, rosarum et violarum succus, aut dilutum, aut aqua: quinetiam si ante coctionem maceretur oleo rosaceo, aut violaceo, aut cotoneorum misti saporis succo, aut admisto rhoe, aut factitio spodio. Ad haec quod magna tum attrahendi, tum aperiendi facultate sit praeditum, immoderatas alvi fluxiones facit: vasorum enim oscula plusquam par sit aperit. Haec laesio adimitur admistis rebus adstringentibus, cohibendibusque, nempe mastiche, cydoniis malis, succoque ab eis expresso, et myrobalanis, praesertim flavis. Abradit praeterea acri succo, quo scatet, intestina: proinde et tormina, et dysenteriam, et tenasmum excitat. Sed deletur hoc incommodum, additis humidis, pinguibus, lentisque medicamentis: cuiusmodi sunt, tragacanthae lacryma, bdellium, amygdalinum oleum, aut rosaceum: item prunorum pulpa

165 - Scammonia