Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 552

172 - Epithymum ~ 173 - Alypum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Dioscorides non comparat Epithymum, quod florem thymi vocat, flori satureiae, ut Monachi illi male interpretantur, sed illud genitivum [GR] ad thymum tantum refert: ita thymum, cui Epithymum insidet, satureiae simile faciat. Thymi nanque duo habentur genera. Unum maius satureiae simile, in quo epithymum prosilit. Alterum minus, tenuissimis foliis refertum, in quo nullum nascitur epithymum. Hoc certe non latebat Dioscoridem. quare ne quispiam fortasse putaret utrique thymo epithymum innasci, id tantum in thymo duriori inveniri prodidit. Sed superque de Epithymo disputandum est: iam medicinae reddenda est ratio, et de eius viribus agendum. [Epithymi vires ex Mesue, et Galeno.] Illud sibi peculiare ascivit Epithymum (ut testatum reliquit Mesues in suis simplicibus) quod valentius caeteris medicamentis atram bilem excernit, idque facile, et citra ullam molestiam praestat. Efficax est ad morbos cerebri, nempe melancholiam, epilepsiam, diuturnos capitis dolores, aliasque atrabiliarias aegritudines. Confert cordis tremoribus, et animi deliquiis. Praeterea cunctis lienis affectibus mire opitulatur: item renum vitiis, et hypocondriaca melancholia vexatis. Frequens epithymi usus: datur enim utilissime adversus carcinomata, elephantiasin, et ulcera maligna, et atra. quin et quartana febre detentos liberat. Epithymi vires brevissime perstrinxit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Epithymum thymi facultatem habet, ad omnia efficacius. exiccat, et excalfacit ordine tertio. hactenus Galenus. [Cassuthae histor. et vires.] Verum quia Epithymum ob similitudinem mihi ad memoriam revocavit CASSUTHAM ita a peritioribus medicis vocatam, licet officinis, et herbariorum vulgo Cuscuta nominetur, cum a veteribus Graecis nihil, quod constet, de ea memoriae proditum sit, hic locus poscere videtur, ut de ea aliquid disseramus. Cuscuta igitur, sive Cassutha eius generis est, ut in frutices, et herbas epithymi modo prosiliat, et vivat earum adminiculo fulta, nulla radice nixa, sed velut ab alarum sinu prodeuntibus cirris, capillamentisve longissimis. Haec statim ab exortu plantarum ramulis se implicat, et adeo crebris involutionibus his se circumvolvit, ut brevi plantas ipsas strangulet, atque enecet. Foliis nullis unquam vestita visitur. Flores tamen edit albos, quam plurimos, a quibus semen tenue prodit. Cirri rufescunt, vitium capreolis crassitudine, et facie pares. Sunt qui putent, admirabile hoc plantae genus Plinio Cassytam appellari libro XVI. capite ultimo, ubi ita scriptum reliquit. Est et in Syria herba, quae vocatur Cassytas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese. Nec plura Plinius. Ex quibus equidem, quod reperiantur Plinii codices, in quibus cadytas, non cassytas legitur, quodque haec arboribus tantum, et spinis se circumvolvat, nostra vero Cassutha duntaxat herbas, et frutices, non arbores complectatur, et irretiat, non ausim affirmare vulgarem cuscutam esse Plinii cassytam, praesertim cum in Syria tantum Nasci scribat ipse Plinius. Credidere praeterea plerique Cassuthae eandem inesse facultatem, quae et plantis inest, in quibus nascitur. Quorum utique sententiam potius probandam, quam refellendam censeo, argumento quod Epithymum iisdem, Galeni authoritate, polleat viribus, quibus et thymum. Excalfacit Cassutha ordine primo, siccatque secundo. Abstergit, et quadam cum adstrictione roborat. Iecoris obstructiones aperuit, infarcti lienis vitia expedit: venas pituosis, atque biliosis exonerat humoribus: urinam pellit, et regio morbo subvenit. Puerorum febribus auxiliatur: sed diuturno usu ventriculum gravat, quae tamen noxa tollitur, si anisi momentum adiiciatur. Bilem deiicit, praesertim absinthio admista. In quem usum decoquitur, bibiturque eius decocti selibra, cum sacchari {sesquuncia} <sesquiuncia>.

Cap. CLXXIII
Ἀλύπον ALYPUM

ALYPON surculosa herba est, subrubra: gracilibus ramulis: tenuibus foliis: flore molli, levi, et copioso: radice betae, tenui, referta acri succo: semine epithymi. Gignitur in maritimis, maxime Libyae, quam largissima, quanquam alibi quoque plurima provenit. Semen atram bilem deiicit, si mensura epithymo pari cum sale, et aceto sumatur: verum interanea leviter exulcerat.

[Alypi consideratio.] ALYPUM, eiusque radix (si Actuario credimus) nil aliud sane fuerit, quam officinarum Turpetum, turbit Arabibus dictum, quod album vocant. Ipse enim suo de compositione medicamentorum libello, ubi minoris parandae tripherae rationem docet, sic inquit. Si hoc medicamento pituitae deiectionem moliri instituis, alypum, id est, album turpetum addas. Idem post, ubi de simplicibus medicamentis vomitum cientibus tractavit, ita scribit. Turpetum, quod radix est pityusae, et album alypiae, glutinosam detrahit pituitam. [Opinio quorundam refusata.] Verum quia idem Actuarius, paulo ante Alypum describens, prodidit eius semen atram bilem per alvum ducere, putavere quidam Actuario alypiam ab alypo differre, quod huius seminis tantum vires reddiderit. Sed

172 - Epithymum ~ 173 - Alypum