Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 553

173 - Alypum ~ 174 - Empetrum ~ 175 - Vitis sylvestris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

iis respondi potest, quod cum probe sciret Actuarius aliam vim inesse semini, aliam vero radicibus, proinde de radicibus sub turpeti, et de semine sub Alypi nomine disseruit. Plantae enim habentur, quae alium foliis, alium semine, alium radicibus effectum praebent. Medium herba nobis exemplo erit, quae, Dioscoridis testimonio, menses sistit, cum tamen eius semen contrarium efficiat. Quamobrem facile crediderim Alypum, et Alypiam nullis inter se notis dissidere: nec modo his rationibus fretus; sed etiam Pauli authoritate. quippe qui libro VII. [Alypi vires ex Paulo.] Alypum inter ea, quae atram bilem depellunt, commemoravit iis verbis. Alypi semen inferius atram purgare bilem pari epithymo mensura, cum sale, et aceto dictum est: intestina vero, si fidem Dioscoridi accommodamus, leviter exulcerat. Est autem, meo iudicio, quae nunc Alypias vocatur. haec Paulus. Ex quibus palam est, Paulo nullam inter Alypum, et Alypiam fieri differentiam. Caeterum ad nos solam radicem deferri, neque ullum hactenus qui plantam, vel semen ostenderit, me nactum fuisse, antea prodideram in commentariis nostris Italica lingua conscriptis. Verum hoc tempore Lucas Ghinus vir rei medicae eruditissimus, Pisis herbam hanc pro Alypo ad nos misit, cuius hic picturam damus, quae quidem descriptioni pulchre quadrare deprehenditur. Alypi, quod legerim, non meminit Galenus in simplicium medicamentorum censu. Hic de Turpeti viribus nobis disserendum esset, nisi superius in Tripolii commentatione, eius historiam, ac facultates latius prosecuti essemus, quam ut adhuc plura dicenda, vel addenda supersint.

Cap. CLXXIIII
Ἔμπετρον EMPETRUM

EMPETRON aliqui phacoides vocant. nascitur in montibus, et maritimis, salso gustu: sed quo propius terreno fuerit, amarius sentitur. Trahit bilem, pituitam, et aquam, si bibatur in iure aliquo, aut hydromelite.

[Empetri consideratio.] EMPETRI herbae faciem nullis prorsus notis depinxit Dioscorides. Unde solo nomine nobis de hac herba potius divinandum esset, quam quod aliquid certi, ac perpetui statui possit. Non desunt tamen qui Oedipum se faciant, et haec Dioscoridis obscura quasi aenigmata audeant solvere. Hi siquidem Empetron eam plantam putant esse, quam hodie Romani Foeniculum marinum appellant, alii vulgari sermone herba di San Piero. Sed hanc nos superius libro secundo legitimum esse crithmum, pluribus probavimus. Porro et ubi nascatur Empetron, et quibus facultatibus sit praeditum, Plinius quoque tradidit lib. XXVII. cap. IX. ita ut ea plane a Dioscoride mutuatus deprehendatur. Verum in reddendis medicinis, nominis fortasse similitudine deceptus, quod Empetron saxifragam esse existimaverit, vires, quas utrique seorsum tribuit Dioscorides, ipse uni Empetro assignavit, addens huic, quod urinas cieat, et calculos frangat: quae medicinae saxifragae debentur. Qua in re Plinium omnino errasse fatendum est. [Empetri vires ex Gal.] Empetri meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus in hunc modum disserit. Empetron ad solas purgationes videtur esse commodum, bilem, ac pituitam educens. Gustu salsum est: proinde ad alia quoque utaris licet, ad quae pollere ostendimus substantiam salsam. Nominatur item prasoides. Haec Galenus. qui tamen a Dioscoride in nomenclatura discordat: quandoquidem alter Empetron phacoides a quibusdam vocari prodidit, alter vero prasoides dici ait. Quare non deest spuspicio, quin aut horum alter erraverit, aut alterius codex hoc in loco sit depravatus. Non enim video, quomodo recte idem Empetron simile reddi possit et lenti, et porro, ut illa nomina demonstrant.

Cap. CLXXV
Ἄμπελος ἀγρία VITIS SYLVESTRIS

VITIS sylvestris sarmenta vitis modo praelonga emittit, aspera, lignosa, rimoso cortice: foliis hortensis solani, longioribus, ac latioribus: muscoso flore, et capillaceo: fructu exiguis uvis simili, post maturitatem rubente: rotunda est acinorum facies. Fervefacta radix in aqua, et in cyathis duobus vini aqua marina diluti, pota, humorem alvi ciet: ideo hydropicis datur. Uvae eius vitia cutis in facie, et maculas omnes expurgant. Enascentes viticulae, cibi gratia, sale condiuntur.

[Vitis sylvestris consideratio.] VITIS sylvestris planta est in Hetruria mulieribus {notisma} <notissima> utpote quae eius uvis, quibus lentigines, et maculas in facie emendant, plurimum utantur. Haec constat foliis hortensis solani,

173 - Alypum ~ 174 - Empetrum ~ 175 - Vitis sylvestris