Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 555

176 - Vitis alba ~ 177 - Vitis nigra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

strangulationibus obnoxias mirum in modum iuvat, adeo ut eas a strangulatu liberet, et sanet. Equidem novi mulierem quotidie fere per annos hoc morbo vexatam, quae tandem a quodam vulgari herbario edocta, ut vinum album biberet, in quo vitis albae radicis uncia asserbuisset dormitum itura semel in hebdomada, cum hac medicin per annum usa fuisset, optime ex illo morbo convaluit. [Vitis albae vires ex Gal.] Vitis albae meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, de eius viribus ita scribens. Vitis albae, quam et Bryoniam, et Psilothrum vocant, prima quidem germina ab omnibus pro more in vere eduntur, utpote edulium stomacho, eo quod adstringat, gratum. Habent etiam subamaram, et modice acrem adstrictionem: quare et urinam moderate cient. At radix et abstergentem, et desiccantem, et tenuium partium, ac moderate calidam vim obtinet: quamobrem et lienes induratos liquat, tum epota, tum foris cum ficubus imposita: et psoram, et lepram sanat. Porro fructus eius racemi speciem praeferens, iis qui coria tingunt, utilis est.

Cap. CLXXVII
Ἄμπελος μέλαινα VITIS NIGRA

NIGRA vitis, quam aliqui nigram bryoniam vocant, folia fert hederae, smilaceis proxima, sed maiora: caules etiam cognatos: capreolis suis arbore, quasi adminicula, comprehendit: fructus racematim cohaerent, qui inter principia virent, et post maturitatem nigrescunt: radix foris nigra, intus buxeo colore nitet. Viticulae, quae primo germinum partu erumpunt, in olera recipiuntur. menses pellunt, urinas cient, lienem absumunt: vertiginosis, comitialibus, nervorum resolutione tentatis prosunt. Radix eadem, quae vitis alba praestat, sed inefficacius. Folia cum vino exulceratis iumentorum cervicibus commodissime illinuntur: luxatis itidem imponuntur.

[Vitis nigrae consideratio.] VITIS nigra Hetruscis vulgo appellatur Tamaro, corrupta a tamno vocabulo. Sunt enim qui hanc tamnum, sive tamum etiam vocent, unde Latinis eius uva Taminia dicta est. Huius viticulae, quae vere primum e terra erumpunt, quod asparagis similes sint, eorum more decoctae, hac etiam tempestate manduntur, quanvis non eam, quam asparagi, cum palato ineant gratiam. Frequentissima haec in Hetruria provenit, quin et in Goritiensi comitatu, ubi Martio et Aprili mensibus, eius cauliculis in fasciculos digesti in foro veneunt ad ciborum usum. Huic tamen, quae in Italia nascitur, illud tantum obiici posse putaverim, quod in uvarum colore ab illa dissidere inveniatur, quam Dioscorides repraesentavit, quod huic uvae post maturitatem nigrescant, nostrae vero perpetuo rubentes spectentur: caetera enim, meo quidem iudicio, inter se maxime conveniunt. Sed illud nihil me movet, neque facit, ut mutare debeam sententiam, et credere hanc aliam esse a Vite nigra, quod saepe viderim solanum hortense quibusdam in locis uvas ferre modo nigras, modo rubentes, modo croceas: quandoquidem natura plerunque cum florum, et fructum colore ludere soleat, ut in uvis, cerasis, moris, ficubus, prunis, malis, et aliis compluribus perspicuo cernitur. Idcirco nil mirum esse debet, si in Italia Vitis nigra rubentes uvas proferat, alibi vero nigras, ut in Graecia, Asia, aliisque calidioribus regionibus, quod huiusmodi discrimina saepenumero coeli, ac soli diversitate contingant. Hac igitur ratione fretus, quae, ni fallor, illam obiectionem diluit, non dubitaverim asserere, hanc plantam, cuius etiam hic effigiem pictam damus, esse veram ac genuinam Vitem nigram, quoniam caeterae omnes prorsus notae illi adstipulari deprehenduntur. [Fuchsii opin. reprobata.] Caeterum credidit Leonardus Fuchsius, medicus nostrae aetatis celebris, eam stirpem esse legitimam Vitem nigram, quae nostris in Hetruria vulgo Vitalba dicitur, quamque alteram esse Dioscoridis clematidem superius huius libri initio abunde ostendimus. Verum haec eius opinio nobis, pace sua, plane reprobanda videtur. Siquidem nostra Vitalba non habet radicem foris nigram, intus buxeo colore: non fert folia hederae maiora, sed potius minora, et per ambitum laciniata: nec semen edit in racemi modum, sed simul compactum, nulla cum uvis similitudine. Adde, quod eadem sua facultate exulcerat. Vitis veo nigra exulceratis boum cervicibus medetur, et luxatis ob adstringentem vim, quam habet, utilissime imponitur. Vitis nigrae vires paucis perstrinxit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Vitis nigra: vocatur autem haec proprie bryonia, viti albae ad omnia similis, nisi quod imbecillior. hactenus Galenus de vite nigra. Huius autem succo (ut est autor Mesues) nihil valentius ad strumas sanandas, si cum vini, et mellis aequali portione is hauriatur. Praestat ad idem radix quoque si tusa, et melle excepta illinatur. [Viticellae, sive Balsaminae historia.] Sed quoniam Vites tam alba, quam nigra, de quibus hactenus dictum est, mihi in mentem eam herbam redegerunt, quae aliquibus vulgo vocatur Viticella, aliis Balsamina, aliis Momordica, aliis Caranza, cum veteribus nihil de ea posteritatis memoriae proditum sit, sitque dotibus quam plurimis non

176 - Vitis alba ~ 177 - Vitis nigra