Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 554

175 - Vitis sylvestris ~ 176 - Vitis alba

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sed longioribus, ac latioribus: floribus racematim cohaerentibus (ita enim legendum censeo in Dioscoride, non muscosis, ut vulgata habent exemplaria, Oribasii testimonio fretus, qui hoc loco non [GR], sed [GR] legit) capillaceis, purpureo colore: fructu exiguis uvis simili, rubente, ac vinoso. Illud porro nobis obstare potest, quo minus haec sit vera Vitis sylvestris, quod etsi eius sarmenta, quibus viniferae vitis modo vicinas arbores scandit, ac vincit, quadantenus aspera videantur; non tamen, ut in Dioscoridis codicibus scriptum reperitur, rimoso sunt cortice, sed albo. Huic obiectioni ita respondere possum, quod ea non sit legitima huius plantae nota. nam quod verbum illud [GR] non legatur in Oribasio, facit ut suspicer in Dioscoride hoc loco mendum ac vitium subesse. Hinc itaque moveor, ut hanc pro sylvestri vite nunc proferre non dubitem, donec alia nobis, aut aliis comperta sit planta, quae magis notis omnibus illi respondeat, Theophrastus vitem sylvestrem Atragenam vocasse videtur lib. V. cap. ultimo de plantarum historia, ubi de fomitibus ad ignem concipiendum egit. Antiqua enim aetas chalybem fortasse non experta. ex ligno duriore, et fungoso ignem parabat: ad quod, meo iudicio, sylvestris vitis materies admodum apta fuit. [Vitis sylvetris vires ex Galeno.] De huius vitis sylvetris viribus scripsit Galenus lib. VI. simplicium medicam. his verbis. Vitis agrestis racemi extergendi vim habent, ut {epheleis}<ephelides>, et naevos, et id genus omnia in extima cute existentia curare possint. Sed et adstrictionem quandam extrema germina obtinent, quae et sale condiri assolent.

Cap. CLXXVI
Ἄμπελος λευκή VITIS ALBA

VITEM albam aliqui bryoniam vocant. Foliis, viticulis, pampinisque sativam vitem imitatur, sed hirsutiora sunt omnia: ea, quos prope se nacta sit frutices, suis claviculis complectitur: fructus rubens in uva dependet, quo coria pilis spoliantur. Ex ea asparagi, qui prima germinatione exeunt, decocti in cibo, alvum, et urinam cient. Folia, fructus, radix acrem vim sortiuntur: itaque ulcerum phagedaenis, gangraenis, chironiis, putrentium tibiarum taedio, efficaciter ex sale illinuntur. Radix corpus abstergit, et cutem erugat: vitia cutis in facie, varosque, lentigines, et cicatrices nigras emendat, cum ervo, creta Chia, et foeno graeco. Eodem effectu prodest decocta in oleo, usquedum liquescat: sugillata tollit, et reduvias committit. inflammationes discutit illita ex vino: suppurationes rumpit. medicamento apte immiscetur, quod carnem exest: infracta ossa extrahit, trita, et imposita. Datur comitialibus in potu, drachmae pondere, quotidie anno toto: prodest attonitis, et vertigine laborantibus, consimiliter assumpta. Contra viperarum ictus pota drachmis duabus, auxiliatur: partus necat: mentem interdum subturbat. Foeminarum locis apposita partus, secundasque morantes trahit: cit urinam pota. Eclegma ex ea fit cum melle, difficile spirantibus, strangulatu oppressis, tussientibus, vulsis, ruptis, et laterum doloribus. Lienem ternis obolis pota ex aceto triginta diebus, consumit: illinitur ad eadem cum fico. Ad muliebres quoque insessus decoquitur: siquidem vulvas purgat, sed abortum facit. Succus e radice vere exprimitur, qui trahit pituitam cum aqua mulsa potus. ad psoras, et lepras semen efficaciter illinitur. Lactis abundantiam facit succus eius, si cum tritico decocto sorbeatur.

[Vitis albae consideratio, et vires.] VITIS alba officinis, et herbariis Bryonia nominatur. Vulgo mulieribus Cucurbita sylvestris dicitur. Nota omnibus fere planta est, quod passim secus vias, et propter sepes proveniat. Hanc inter sua deiectoria medicamenta reposuit Mesues, qui de ea haec sensum scribit. Vitis sylvestris, quod hausta, quemadmodum et dracunculus, ventriculo, et iecinori noxam inferat, danda non est, nisi aromatum pulvere permixta, aut addito mastiche, cydoniis malis, aut aliis adstringentibus, roborantibusque medicamentis. Succus e contrita radice expressus pituitam eiicit, urinam remorantem trahit, et cerebrum mundat, quinetiam pectus, et nervos a pituitosis, putridisque excrementis: viscerum obstructiones aperit: renes a calculis expedit: subvenit item vertiginosis, comitialibusque. Praestat opem mirifice tussientibus: et induratos tumores resolvit, praesertim lienis, si cum vino, et ficubus tusa radix illinatur. Menstrua elicit, et universum purgat uterum, atque etiam foetum expellit, si in eius decocto insideant foeminae. Succus fabarum, aut cicerum farina exceptus, maculas in facie, et vulnerum cicatrices emendat, linimenti modo adhibitus. Oleum excavatis eius radicibus immissum, cineribusque in coctum, sugillata delet. Praeterea mulieres vulvae

175 - Vitis sylvestris ~ 176 - Vitis alba