Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 560

183 - Mercurialis ~ 184 - Cynocrambe

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

parthenion, a Mercurio inventa est, ideo apud Graecos hermupoan multi vocant eam, apud nos omnes mercurialem. Duo eius genera, masculus, et foemina, quae efficacior: caule cubitali interdum, ramoso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis densis, alarum cavis multis: semine in geniculis dependente, foeminae copioso, mari iuxta genicula stante, rariore, ac brevi, contortoque, foeminae soluto, et candido: folia maribus nigriora, foeminis candidiora: radix supervacua, praetenuis. Nascuntur in campestribus cultis. Mirum est, quod de utroque eorum genere proditur: ut mares gignantur hunc facere, ut foeminae illam. Hoc contingere, si a conceptu succus protinus bibatur in passo, edanturve folia decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. Quidam decoquunt eam in novo fictili, cum heliotropio, et duabus, aut tribus spicis, donec decoquatur. Decoctum dari iubent, et herbam ipsam in cibo, altero die purgationis mulieribus per triduum, quarto die a balneo coire eas. Hippocrates miris laudibus in mulierum usu praedicavit illas: easque ad hunc modum adhuc medicorum nemo novit. Ille eas vulvae cum melle, vel rosaceo, vel irino, vel lirino admovit. Item ad ciendos menses, secundasque. Hoc idem praestare potu, fotuque dixit. Instillavit auribus surdis succum, inunxitque cum vino vetere. Alvo quidem solvendae, vel in febri, decoquitur quantum manus capiat, in duobus sextariis aquae ad dimidias, bibitur sale, et melle admixto, necnon cum ungula suis, aut gallinaceo decoctum salubrius. Purgationis causa putavere aliqui utranque dandam, sive cum malva decoctum. Thoracem purgant, bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. Hactenus de mercuriali Plinius. [Mercurialis vires ex Gal.] Eius quoque vires descripsit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Mercuriali utuntur omnes ad ventris purgationes duntaxat. Verum enimvero si quis eius facere periculum volet in cataplasmate, sane eam digerentis admodum facultatis esse experietur.

Cap. CLXXXIIII
Κυνοκράμβη CYNOCRAMBE

CYNIA, aut cynocrambe, cauliculum binum dodrantum altitudine emittit, mollem, subalbidum: folia mercuriali, aut hederae similia, certis interstitiis subalbida. semen foliis adhaeret, parvum rotundum. Folia cum caulibus pota, alvum cient. oleribus commendantur. Ius decocti et pituitam, et bilem, aquamque detrahit.

[Cynocrambes consider. Ruellii error.] VIDETUR Ruellius existimasse Cynocrambem eandem herbam esse cum Atriplice sylvestri. Qua in re (si ita esse credidit) aperte errasse deprehenditur, quod praeter sylvestrem atriplicem, etiam comperta sit legitima Brassica canina, quodque de sylvestri atriplice simul cum sativa scripserit Dioscorides libro secundo. Cynocrambe, quam nos Mercurialem spuriam appellamus, in Italia omnibus fere locis provenit, in campis, in viis, et in vineis,

183 - Mercurialis ~ 184 - Cynocrambe