Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 561

184 - Cynocrambe ~ 185 - Heliotropium maius

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nulla prorsus descriptioni reclamante nota. Differt haec ab agresti atriplice non modo foliis, et facie; sed etiam caulis proceritate. Siquidem atriplex sylvestris quandoque ad duum cubitorum altitudinem assurgit. Cynocrambe vero binum palmorum longitudine contenta est. Huius nusquam, quod invenerim, meminit Galenus in libris simplicium medicamentorum. nam ea Cynocrambe, cuius ipse Galenus, et alii rei herbariae scriptores mentionem faciunt sub nomine Apocyni, alia est ab hac, de qua hic agitur.

Cap. CLXXXV
Ἡλιοτρόπιον μέγα HELIOTROPIUM MAIUS

HELIOTROPIO magno flos est effigie scorpionis caudae, unde scorpiuro ei nomen: et quoniam folia cum sole circumagat, heliotropion dicitur. Folia ocimi habet, hirsutiora, candidiora, et maiora: ramuli a radice terni, quaterni, aut saepe quini exiliunt, multis alis concavi: flos in cacumine candidus, aut subfulvus, incurvatur ut scorpionis cauda: radix tenuis est, et inutilis. nascitur in asperis. Decoctum herbae ex aqua, fasciculo manus plenae, potu pituitam, bilemque per alvum extrahit: contra scorpiorum ictus in vino potum, et illitum prodest. adalligatur ad conceptus arcendos. Aiunt per horam unam ante accessiones, seminis grana quatuor cum vino quartanas finire, tria vero tertianas. Illitum semen formicantes verrucas, pensilesque, et thymos, et epinyctidas exiccat. Folia infantium destillationibus, quas syriaseis vocant, podagricis, luxatisque utilissime illinitur. menses cient: partus trita, et imposita pellunt.

184 - Cynocrambe ~ 185 - Heliotropium maius