Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 569

1 - Vitis vinifera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. I
Ἄμπελος οἰνοφόρος VITIS VINIFERA

FOLIA vitium, et triti capreoli, capitis dolores illitu mitigant: et inflammationem stomachi, ardoremque cum polenta. Folia etiam per se, ut quae refrigerent, et adstringant, imponi solent. Potus eorum succus, dysentericis, sanguinem excreantibus, stomachicis, et gravidarum malaciae medetur. Eadem efficiunt madefacti in aqua capreoli, et poti. Lacryma vitium, quae veluti gummi in caudicibus concrescit, ex vino pota calculos pellit: illita lichenas, et psoras, leprasque, nitro prius perfrictas, sanat: eadem cum oleo saepius pilis illitis, psilothri effectum habet: maximeque sanies, quam accensa sarmenta vitium viridia

1 - Vitis vinifera