Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 570

1 - Vitis vinifera ~ 2 - Labrusca ~ 3 - Uva ~ 4 - Uva passa

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

exudarunt: qua et perunctae verrucarum informicationes extrahuntur. Cinis sarmentorum, et vinaceorum, detractis in sede condylomatis, et thymiis, illitus ex aceto medetur: prodest luxatis, et viperarum morsibus: contra lienis inflammationem illinitur cum rosaceo, et ruta, et aceto.

Cap. II
Ἄμπελος ἀγρία LABRUSCA

LABRUSCA duorum generum est. Alterius uva non maturescit, sed floretenus oenanthen nominatam perducit. Altera ad frugem pervenit, parvis acinis, nigra, et adstringens. Folia, caules, et claviculae, quibus repunt, vim habent cultae viti similem.

Cap. III
Σταφυλή UVA

UVAE recentes alvum turbant, et stomachum inflant. innocentiores, quae decerptae diu pependere, ideo quod in eis copia humoris exiccatur, utilesque fiunt stomacho, aegrisque, atque cibi aviditatem excitant. In vinaceis, et ollis servatae, ori et stomacho gratae sunt. alvum sistunt, sed vesicam, et caput tentant: et sanguinem excreantibus conveniunt. Similesque, quae in musto fuere. Sapa, aut passo conditae, stomachum magis infestant. At quae solem prius passae, in aqua coelesti conduntur, minus vinosae sunt, siticulosis, ardentibus, et longis febribus salubres. Reconditi vinacei inflammatis mammis, rigentibus, ac praeduris, cum sale illinuntur. Decoctura eorum dysentericos, coeliacos, et foeminas fluxione vulvae laborantes iuvat infusa: ad desessiones, ac fotus assumitur. Nuclei acinorum adstringendi vim obtinent: stomacho utiles sunt. Inspargitur farina tostorum, polentae modo, dysentericis, et coeliacis, et solutis stomacho.

[Vitis viniferae, uvaeque consideratio.] VITIUM omnium genera, quae non modo gratissimas, dulcissimasque uvas ad cibos proferunt; verum etiam ex his vinum praecipuum humanae vitae bonum, suavissimumque potum largiuntur, quot et qualia sint, hic scribere supervacuum esse puto. Quandoquidem earundem dulcedine humanum genus allectum, adeo eas sibi conciliavit, familiaresque reddidit, ut nullus tam clarus quam obscurus, tam nobilis quam ignobilis, tam denique urbanus quam rusticus inveniatur, qui de vitium generibus, earumque historia non possit apte, atque etiam distincte loqui. Ut autem et vites ipsae, et vinum a quorundam vermiculorum erodentium vindicetur iniuria, illud omnino silentio involvendum non duximus, quod si, dum a sarmentis repurgantur, ac putantur, falx hirci sanguine oblinatur: vel ea ipsa prius cotem experta, castorei corio affricetur, nuper emissae gemmae (si tanta rei agrariae authoribus fides adhibenda est) ab erucis minime erodi possunt: neque etiam emissa iam folia, ab aliis quibusdam vermiculis convolvi. Praeterea non ignorandum est, quod magna admodum iniuria vitibus infertur, atque uvis maximum detrimentum, si brassica seratur inter vites. Siquidem perniciale uni cum altera odium intercedit. Quod cum animadverterint rei medicae scriptores, praecipuum ebrietatis antidotum in brassica collocarunt. Ea enim si cruda praesumatur (ut apud plerasque nationes in coenae initio capitatam brassicam minutim rescissam, lactucae et intubi loco in acetariis recipi observavimus) ebrietatem futuram mirum in modum arcet, quemadmodum etiam post sumpta crapulam discutit. Quo fit, ut Germaniae populi vino admodum addicti, semper suis mensis brassicam interponant, vel recentem, vel muria asservatam. Ad Elephantinem (ut Theophrastus est author) itemque circa Memphin, vites perpetua fronde virent: tametsi annuas tantum proferant uvas. In Italia vero vites habentur, Plinio insanae appellatae, quae ter in anno florent, sed primas tantum maturant uvas. Uvas sine vinaceis quidam provenire affirmant, si propaginum ima pars, quae terra in scrobe obrui debet, ante plantationem adeo secetur in longum, ut medulla utrinque eximatur, ac deinde coniunctis partibus, et ulmeo cortice circumvolutis, propagines ipsae suis scrobibus implantentur. [Uvarum facult. ex Gal.] Sed ut iam uvis suas reddamus facultates, Uvae (ut Galenus libro II. de alimentorum facultatibus memoriae prodidit) quemadmodum inter fructus autumnales principatum obtinent; ita fugacibus omnibus magis nutriunt, minimumque pravi succi habent, praesertim cum exactam maturitatem fuerint adeptae. Porro quod ipsae nutriant, maximo argumento sunt ii, qui vinearum fructum custodiunt: quippe qui tunc temporis uvarum esu admodum pinguescant. Caeterum non omnes uno quidem modo nutriunt, quoniam quae dulces existunt, caeteris succum habent calidiorem: ob id sunt siticulosae, ac ventriculum inflant, et alvum subducunt. Contrarium efficiunt austerae: siquidem et ventrem cohibent, parum nutriunt, aegreque concoquuntur. Acerbae autem vitari prorsus debent, utpote quae ventriculo adversentur. Uvae eo laudabiliores, quo carnosiores fuerint, praesertim cum probe maturae a vite decerpuntur. At pensiles, si prius maturae sint, et dulces, caeteris minus ventriculum inflant, et alvum convenienter emolliunt.

Cap. IIII
Σταφίς UVA PASSA

UVA PASSA alba adstringentior est. Prodest esitata caro earum tussi, faucibus, renibus, ac vesicae. Estur in dysenteria per se cum nucleis: et decocta in patinis cum melle, admista milii, ac hordei farina, et ovo, valet ad purgandum caput: eiusdem gratia cum pipere commanducatur. Testium inflammationes sedat, illita cum lomento fabarum, et cumini farina. Favos, epinyctidas, carbunculos, enatas in articulis putredines, et gangraenas, sine nucleis trita, et cum ruta imposita

1 - Vitis vinifera ~ 2 - Labrusca ~ 3 - Uva ~ 4 - Uva passa