Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 575

7 - Vini natura ~ 8 - Vinum omphacites ~ 9 - Lora
10 - Vinum e Labrusca
~ 11 - Vinum melitites

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

aptius medicamentis iudicatur. Hoc esse crediderim, quod Graeci celebrantes miris laudibus pyctanum appellaverunt ex Adriatico sinu. haec Plinius. Cuius certe testimonio plane subscribunt rustici Iapidiae incolae: quippe cum iis vinis Pucino cognatis in quotidiano potu utantur, rarissime aegrotant, et longaevam admodum vitam traducunt, adeo ut plurimi reperiantur, qui nonagesimum, et centesimum annum attingunt. Est autem vinum hoc tenue, clarum, lucidum, colore aureum, odoratum, gustuique gratissimum. Potum valenter excalfacit, nisi dilutum fuerit, facileque in universum permeat corpus. Quamobrem (ut libro tertio simplicium medicamentorum scribit Galenus) tale natura vinum, non modo perfrigeratorum omnium, sed eorum etiam, qui aut ex oris ventriculi, aut cordis dolore animi deliquium patiuntur, praesentaneum fuerit remedium. Ex quibus facile colligi potest, felicissimos esse eos, qui in regionibus, quae vina optima ferunt, oriuntur, si tamen modeste (ut fieri decet) eis utantur. Caeterum quae vina in universum quotidiano usui magis conveniant, hic longiori sermone commemorare supervacuum duximus, cum hoc a Dioscoride latius sit proditum, atque etiam de omnium vinorum viribus diligentius scriptum, quam plura a nobis referri debeant.

Cap. VIII
Οἶνος ὀμφακίτης VINUM OMPHACITES

OMPHACITES nomine, peculiariter fit in Lesbo, siccata sole acri uva, paulo ante maturitatem decerpta, triduo aut quatriduo, donec racemi in rugas contrahantur: expressumque vinum cadis insolatur. Vim adstringendi habet, prodest dissolutis stomacho, et ilei dolore laborantibus: item praegnantium malaciae, et crudis. in pestilentia quoque sorptum auxiliari dicitur. Huiusmodi vina non nisi post multos annos bibi possunt.

Cap. IX
Δευτερία LORA

LORA, quam deuterian, alii potimon appellant, fieri solet adiectis metretis tribus aquae in vinacea, quibus triginta vini metretae extractae fuerint: calcatis vinaceis, expressoque decocto ad tertias partes, et additis in singulos congios modi eius qui remansit, binis salis sextariis, post hyemem transfunditur in vasa. Lora intra annum utendum: etenim celeriter exolescit. Convenit aegris, quibus timemus noxam vini, coacti saepe desideriis eorum obtemperare: item a longa valetudine se recolligentibus. Fit et vinum, quod adynamon vocant, lorae vires habens, hoc modo. Pares aquae, et multi mensurae coquuntur molli igne, donec absumatur aqua, quod ubi refrixerit, elutriatum picato vase reconditur. alii marinae, et coelestis aquae, mellis, et musti pares miscent portiones, decapulant, et quadraginta diebus insolant. quo ad annum utuntur ad omnia eadem.

[Lorae parandae ratio ex Galeno.] LORA alia ratione Galeni aetate, quam Dioscoridis parabatur. Ille siquidem loram faciendi modum libro II. de alimentorum facultatibus, iis verbis tradidit. Vinaceorum quoque dilutum Graeci [GR] vocitant. quod rursus ab Atticis [GR], a nostratibus [GR], id est, lora appellatur. Coniectis nanque in parva dolia vinaceis, tantum aquae super affundunt, quoad omnia permadeant. Quod ubi satis factum videtur, in doliis fundo foramen aperiunt, ut dilutum effluat, idque pro vino bibunt. Perspicuum autem est, quod pro racemorum copia aquam affundunt, experientia docti: quo videlicet neque aquosa admodum, neque meraca sit lora. Deinde rursum aliam aliquam, parciorem tamen priori, vinaceis affundunt, sic ut hoc quoque potioni sit attemperatum: quod quidam Atticae proprietatis curiosi proprie [GR] dici volunt, non veluti prius illud. Utraque lora capiti dolorem adfert, nisi dilutior bibatur, sed prior magis caput ferit. Dos una huic potioni concessa est, nempe quod ocyus per urinam reddatur: sed non pauca subest diversitas ex varia uvarum specie, e quibus vinacei sunt relicti. Etenim si dulces fuerint, potus multo erit suavior, citiusque per urinas excernetur: sin vero acerbae, et acidae fuerint, insuavior longe, ac minus ciens urinas. Porro dilutum hoc valentius vinosiusque efficitur, cum vinaceus ad ver, aut aestatem fuerit asservatus. Hyemis autem tempore si quis utatur, ut caput minus tentat, ita et per urinas minus expellitur. Haec de lora Galenus.

Cap. X
Οἶνος ἐκ τῆς ἀγρίας σταφυλῆς VINUM E LABRUSCA

VINUM e sylvestri uva nigrum, adstringit: prodest alvi, et stomachi fluxionibus, et caeteris, quibus constrictione, et contractione opus est.

NON desunt in Hetruria, qui vinum e Labruscae uvis exprimant, colore admodum nigro, idque gilvo admiscent, ut rubicundius reddatur. Utuntur eo rustici in alterius vini penuria. siquidem constat dulce simul, et austerum: verum tractu temporis dulcedinem facile deperdit, fitque tunc gustui omnino insuave, adeo ut tantum medicamenti vicem expleat, ubi adstrictione sit opus.

Cap. XI
Οἶνος μελιτίτης VINUM MELITITES

MELITITES datur in longis febribus, quae stomachum infirmarunt. nanque alvum leviter emollit, urinam ciet, stomachum expurgat. prodest articulario morbo, renum vitiis, imbecillo

7 - Vini natura ~ 8 - Vinum omphacites ~ 9 - Lora
10 - Vinum e Labrusca ~ 11 - Vinum melitites