Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 576

11 - Vinum melitites ~ 12 - Mulsum ~ 13 - Aqua mulsa ~ 14 - Aqua

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

capiti, et mulieribus abstemiis: odoratum siquidem est, et corpus alit. Distat a mulso, quod fit e vino vetere, austero, et melle exiguo. Melitites autem adiecto ad quinque congios austeri musti mellis congio, et salis cyatho. Cortinis magnis, quo magis ad effervescendum locus pateat, fieri oportet, sensim asperso sale: cumque effervere desierit, in alia vasa transfunditur.

Cap. XII
Οἰνόμελι MULSUM

MULSUM e vetere vino, austeroque, et bono melle factum, prafertur: minus enim inflat, ac celeriter id genus in usum venit. Vetus, corpus alit. media aetate, alvo prodest, urinam pellit: a summo cibo sumptum, nocet: et inter initia potum, implet: dein appetendi aviditatem revocat. Fit mulsum duabus vini metretis, admista una mellis. Aliqui, quo celerius praeberi possit, mel cum vino coquunt, et ita transfundunt. Alii utilitatis gratia, ad sextarios sex musti ferventis unum mellis adiiciunt: et ubi ferbuerit, vase recondunt. dulce autem permanet.

Cap. XIII
Μελίκρατον AQUA MULSA

AQUA mulsa easdem, quas mulsum vires possidet. Cruda utimur cum moliri deiectionem, aut vomitionem incitare volumus: ut iis, qui venena hauserunt, ex oleo. Decocta datur imbecillis, et hominibus elanguescentis pulsus, quos illi dixere microsphyctos, tussientibus, peripneumonicis, et iis, qui immodico sudore digeruntur. Iam paratum, conditivumque, quod aliqui hydromeli proprie vocant, media aetate adynamo vino, aut lorae in recreandis viribus respondet, et similem vim adipiscitur. quare inflammationibus alicuius membri plusquam lora prodest. Inveterati tamen usus damnatur inflammatis, aut constrictis: sed laboranti stomacho, aut cibum fastidienti, sudatoribusve convenit. Fit duabus pluviae aquae veteris ad unam mellis partem additis, et insolatis. Alii fontanam aquam adiiciunt, et ad tertias partes decoquunt, et ita recondunt. Nec desunt qui hydromeli appellent, quod a melle elutis aqua favis confici ac servari soleat: sed meracius confieri convenit. aliqui id coquunt. Aegrotantibus noxium est, quoniam plurimum ceraginis sibi vendicat.

[Aquae mulsae ratio faciendae varia.] ALIA sane Aquae mulsae ratio conficiendae est apud Mauritanae familiae authores, ab hac quae hic Dioscoride traditur. Inter Arabas nanque Mesues de ea ita scribit. Aqua mulsa, ex antiquorum sententia, magnis utique viribus praedita est. Sitim etenim arcet: frigidis affectibus, praesertim cerebri, et nervorum, et articulorum, auxiliatur. Loco vini pota, humida extussientibus prodest: quin et pus, et lentam, crassamque pituitam e pectore trahit. Intestina, viscera, urinariosque meatus purgat, terget, ac lavat: quapropter subvenit coli doloribus, alvum subducit, et calculum gigni prohibet. Fit e libra laudatissimi mellis, non tamen veteris, colore pallido, odore iucundo, sapore cum dulcedine modice acri, cum aquae fontanae libris octo, in vase lapideo, vel fictili vitreato, lento igni decocta, despumataque, et demum linteo percolata. Verum si aqua haec paulo post bibenda erit, aquatior fiat, et statim a sublata spuma percoletur. Nam quae longa coctione iulapii consistentiam acquirit, diutius quidem servari potest, sed aegrius penetrat in remotas corporis partes, facileque in bilem vertitur, ob suam exuperantem dulcedinem. unde sitim accendit, nisi plurima affusa aqua dissolvatur, adeo ut aquae fere modo reddatur insipida. Variant autem mulsae facultates pro diversae coctionis ratione. quippe quae brevi coquitur tempore, flatus in ventriculo parit, alvum magis movet, et minus nutrit. quae vero longiori coquitur tempore, flatus discutit, magis nutrit, minusque alvum stimulat. Sunt qui mulsae aromata etiam addant, nempe gingiber, crocum, cinnamomum, macim, et id genus alia. Alii galliam moschatam officinis vocatam, et agallochum adiiciunt. Fit praeterea ex parte una mellis, et aquae fontanae partibus octo, fermenti (alias foeni graeci) in his dissoluti unciis tribus, et proprie ad centum mulsae libras. Quae denique omnia, musti modo effervescenda in ligneum cadum coniiciuntur, non tamen ad summum repletum, ne fervescens resiliat. Ubi vero deferbuerit obturato vase, asservetur vini modo ad potandum. veruntamen non bibatur, nisi tertio mense transacto. Huic mulsae aromata quoque admisceri possunt linteolo inclusa, et adalligata in cadum demissa. haec Mesues. Cuius ultimam mulsae parandae rationem, Germani Medonem vocant. qui tamen fermentum addunt, non ex cerealium genere aliquo paratum, sed ex vini musti recremento, et lupi salictarii floribus, quibus etiam utuntur ad zythum conficiendum, quod Cervisiam appellant. Medonis plurimum bibunt Poloni, ac Lituani, quod melle plurimo abundent.

Cap. XIIII
Ὕδωρ AQUA

DE AQUIS in universum decernere, propter locorum proprietates, et peculiares naturas, coelum, et alia pleraque, difficile est. Magna tamen ex parte optima est dulcis, syncera, nullius omnino qualitatis particeps, et quae ne minimo quidem tempore in praecordiis commoratur. ad haec quae et facili via fertur, et citra molestiam, nec inflationes creat, et minime computrescit.

11 - Vinum melitites ~ 12 - Mulsum ~ 13 - Aqua mulsa ~ 14 - Aqua