Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 578

14 - Aqua ~ 15 - Aqua marina ~ 16 - Thalassomeli ~ 17 - Acetum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

proinde resolutis, convulsis, tremulis, stupidis, contractisque peridoneae inveniuntur. Eaedem compaginum tumores discutiunt, et dolores mitigant: nam ubi quispiam coxendicum dolore, aut podagra, vel chiragra vexetur, sulphurosae aquae balneo magnopere iuvatur. Praestant praeterea ad iecinoris, lienis, ac uteri dolores, atque tumores in iis genitos mirifice resolvunt: ventriculum tamen laxant, et infirmant. Bituminosae, etsi potae internis quibusdam morbis conveniant, et balneis adhibitae aliquo temporis tractu nervos emolliant, ac excalfaciant; attamen caput replent, sensus hebetudine afficiunt, praesertimque oculos. Quae autem Armenii, aut coerulei lapidis, aut aeruginis, aut chrysocollae aliquid admistum habent, si bibantur, vomitiones concitant, ablutionibus vero phagedaenica ulcera sistunt. Quae praeterea auripigmentum, aut sandaracham continent, pectus dilatant, asthmaticis, et suspiriosis prosunt, et omnibus frigidis in universum morbis opem ferunt, quibus respirandi facultas impeditur. Aereae oris, et genitalium membrorum ulcera sanant: quin et faucium, et oculorum destillationibus auxiliantur. Quae denique ferreae sunt, ventriculi, lienisque, seminis profluvio, et menstruis albis utiliter adhibentur. Et ut rem hanc summatim complectamur, aqua omnis, cui quodvis fossile medicamentum admisceatur, eandem facultatem praebet, quam quod illi admiscetur. Qua nimirum ratione ducor, ut supervacuum putem, reliqua sigillatim prosequi, ut taceam id nimis longum futurum.

Cap. XV
Ὕδωρ θαλάττιον AQUA MARINA

AQUA maris calida est, et acris. stomacho adversatur, alvum enim conturbat: pituitam expellit. Si vero calida ad fotus adhibeatur, elicit, et discutit: nervorum vitiis, et pernionibus, ante ulcera prodest. Miscetur cataplasmatis ex hordeacea farina, et emplastris, et discutientibus malagmatis. Ad movendas deiectiones tepefacta infunditur, et ad tormina, calida. psoras, pruritus, impetigines, lendes, et mammas rigentes, foveri utile est: livores fotu discutit. ad venenatos ictus, qui tremorem, et refrigerationem adferunt, salutaris intelligitur: maxime scorpionum, phalangiorum, aspidumque: etiam siquis in calidam descendat, auxiliatur. et malo habitu confectis iandiu corporibus, nervisque, balneae ex ea utiles. hydropicos, capitis dolores, aurium gravitates, ferventi vapor levat. Syncera, et sine potabilis aquae mistione reposita, virus deponit. Sunt qui etiam praecoquant, et ita recondant. Datur ad purganda corpora per sese, aut ex posca, aut cum vino, aut melle: verum post deiectionem dant gallinae, aut piscium iuscula, ad domandam morsus acrimoniam.

Cap. XVI
Θαλασσόμελι THALASSOMELI

QUOD thalassomeli vocatur, vehementer purgare constat. Temperatur autem aequis portionibus maris, mellis, et imbris ex alto, defaecatis, et picato vase per Canis aestus insolatis. Alii ad binas marinae coctae singulas mellis adiiciunt, et vase condunt. huiusmodi moderatius est aqua marina, et mitius.

Cap. XVII
Ὄξος ACETUM

ACETUM refrigerat, et adstringit. Stomacho utile, appetentiam excitat: erumpentem undecunque sanguinem, potu insessuve sistit. prodest alvi fluxionibus coctum cum cibis: cruentis vulneribus inditur: inflammationes arcet, in succidis lanis, aut spongia impositum: reprimit procidentia sedis, vulvaeque: item abscendentes gingivas, et sanguine manantes. Ad nomas, et ignem sacrum, ulcera quae serpunt, lepras, impetigines, pterygia, cum aliquo convenienti efficax est: phagedaenas ulcerum, nomasque fotu continuo cohibet: podagricis calido fotu, cum sulphure auxiliatur: sugillationes rapit, cum melle illitum. Contra capitis ardores cum rosaceo in succidis velleribus, aut spongia imponitur. Ad aquam inter cutem, gravitatem aurium, et sonitus, sibilosque, ferventis vapor proficit: instillatum quoque aurium vermes necat. Panos coercet tepidi fotus, aut si imbuta aceto spongia admoveatur: pruritus permulcet. Contra venenatos serpentium ictus, qui refrigerando nocent, calidum commode fovetur: et frigidum iis, quae exurens virus eiaculantur. Calidum potum, atque vomotionibus redditum, adversus omnia venena efficax est, praesertim contra meconium, et haustam cicutam, conglobatum in ventre sanguinem, lac coagulatum, fungos, ixiam, taxumque, cum sale. haustu voratas hirudines, si sorbeatur, eiicit: tussim veterem mitigat, et recentem lacessit. In orthopnoea calidum commode sorbetur: gutturis fluxiones gargarizatum inhibet: anginis, et uvae procidenti convenit. contra dentium dolorem, calidum colluitur.

[Aceti mistae facultatis consideratio.] QUANVIS Dioscorides simpliciter pronunciaverit Acetum esse frigidum, quod fortasse in eo magis frigiditas exuperet, quam caliditas; tamen Galenus qualitatum medicamentorum omnium indagator maximus, ex contrariis qualitatibus, calidis scilicet et frigidis, acetum constare docuit libro primo de simplicium medicamentorum facultatibus, nec esse homoeomeres similareve, quemadmodum nec lac universum. Id quod ipse Galenus lib. VIII. de eorundem facultatibus, apertissime confirmavit his verbis. Acetum primo horum commentatorium mistae esse substantiae,

14 - Aqua ~ 15 - Aqua marina ~ 16 - Thalassomeli ~ 17 - Acetum