Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 579

17 - Acetum ~ 18 - Acetum mulsum ~ 19 - Acida muria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nempe frigidae, pariter et calidae, eiusque utriusque tenuium partium demonstratum est: caeterum calidam frigida exuperat. Porro magnam desiccandi facultatem obtinet, adeo ut sit tertii ordinis desiccantium iam completi, utique cum validum extiterit. Et libro primo de compositione pharmacorum secundum locos, idem sic inquit. Atqui Acetum ex incidentium ordine existens, ultra hoc quod discutit, praecipuum quiddam in se habet, quod reprimit, ac quod influit, et repellit: utpote quod substantia sua parum calidum est, plurimum vero frigidum, et partium tenuium. Idem quoque libro IIII. simplicium medicamentorum, ita scribit. At frigiditas, quae ab aceto proficiscitur, tanto est validior, quanto et tenuior. Inest vero illi et acrimonia quaedam excalfaciens, quae tamen satis non sit ad superandam ab aciditate provenientem frigiditatem: verum quae transitus modo celeritatem promoveat. nam quanto calidum frigido facilius penetrat, tanto acris sucous aptior est, qui sensibilium corporum meatus transeat, quam acidus. Itaque ille, velut praecedens viam sternit, hic vero bandita tarde insequitur, quo tempore sensus perficitur mistus, et qui aegre exponi queat, utpote qui nec plane frigidum esse acetum denunciet, quippe cum in eo ignea quaedam percipiatur acrimonia, nec plane calidum. Nam perpetuo, quae ex praecedente fit acrimonia, calefactionem frigus ab insequente aciditate occupans, obscurat, protinusque extinguit. quo fit, ut maior multo ex frigore percipiatur sensus, quam ex calore. Haec ad literam Galenus. Ex quibus abunde liquet, quod acetum etsi ex contrariis qualitatibus constat; plus tamen frigiditatis, quam caliditatis particeps est. Quod cum recte animadvertisset Dioscorides, acetum simpliciter (ut supra diximus) refrigerare pronunciavit. Veruntamen illud ignorandum non est, quod acetum nimirum eo calidius erit, quo vetustius, et acris extiterit. Siquidem ex Galeni sententia, libro XI. simplicium medicamentorum capite de adipe, item tertio de compositione pharmacorum secundum locos,vinum, mel, acetum, oleum, adeps, vetustate calidiora fiunt. Ex quo facile fieri potest, ut reperiatur acetum adeo vetustate acerrimum, ut plus habeat caliditatis, quam frigiditatis.

Cap. XVIII
Ὀξύμελι ACETUM MULSUM

ACETUM mulsum, quod oxymel vocant, hoc modo temperatur. Aceti heminas quinque, salis marini pondo, mellis minas decem, aquae sextarios quinque pariter coquito, decies effervescente cortina: atque ubi refrixerit, diffundito. Sumptum crassos humores extrahere, et ischiadicis, comitialibus, et articulorum morbo conflictatis prodesse creditur. Contra morsum eius viperae, quam sepa vocant, haustum meconium, ixiam auxilio est. Anginis utiliter gargarizatur. [Oxymelitis confectio triplex Galeno.] TRIPLICEM oxymelitis componendi rationem posteritatis memoriae tradidit Galenus libro IIII. de sanitate tuenda. qui tamen sal nulli commiscuit, ut eius verba loco dicto aperte testantur, quae ita sequuntur. Uni aceti parti, mellis a quo detracta spuma sit, duplum est miscendum: deinde ambo in leni igni coquenda, donec eorum qualitates in unum coierint: ita enim nec acetum amplius crudum apparebit. Cum aqua vero statim ita facies oxymeli. Melli quadruplum optimae aquae miscebis: dein coques modico igni, quoad spumare desinat. Ac malum quidem mel multam egerit spumam. quo etiam diutius coqui debebit. Optimum vero, ut brevissimo tempore coquitur, ita minimum spumae evomit, unde nec pari ei coctione est opus. Plurimum certe quartam partem eius, quod ab initio est inditum, amittit: post vero dimidio aceti adiecto, rursus coquendum, donec qualitatum omnino sit unitas, nec acetum crudum etiam appareat. Conficitur sane oxymeli etiam tribus statim ab initio mistis, ad hunc modum. Aceti uni parti additur mellis duplum, et aquae quadruplum: atque haec ad tertiam partem coquuntur, vel etiam quartam, spuma interim detracta. Quod si valentius id facere studes, tantundem iniicies aceti, quantum mellis. hactenus Galenus. [Oxymelitis confectio ex Mesue.] Quem secutus Mesues, ipse quoque de oxymelite sic scripsit. Oxymeli fit ex aqua, aceto, et melle. Aqua vero miscetur, ut longa coctione resolvatur id, quod in oxymelite flatus excitat, ut etiam promptius despumetur, ut denique medicamenti huius facultas, aquae mixtione tenuior facta; facilius in corpus distribuatur. Mel vero additur, ad oppugnandam pituitam. Ex melle denique, et aceto mistis, facultas quaedam tertia, quae neutri eorum, inest tanta consurgit, ut efficacissima sit, atque certissima, ad attenuandum, incidendum, resolvendumque crassa, lentaque excrementa, quae in ventriculo, et iecore existunt longo tempore genita: quin et ea, quae ad articulorum compagines defluxerunt, et diuturnas procrearunt febres: ea nanque et incidit, et coquit. Fit ex aceti parte una, mellis partibus duabus, aquae partibus quatuor. Primum autem mel, et aqua simul coquuntur, ubi despumata probe sunt, addito aceto percoquuntur, semper quoque despumando. Datur ab uncia una, ad uncias tres. Haec ille.

Cap. XIX
Ὀξάλμη ACIDA MURIA

ACIDA muria, quam Graeci oxalmen vocant, contra nomas fotu, putrida ulcera, canum morsus, et venenatos ictus auxiliatur. Sanguinis fluxiones post excisos calculos sistit, si statim calida in vulnus iniiciatur: et prociduam sedem reprimit. dysentericis, si nomas sentiant, infunditur: oportet autem ex lacte instillare. Hirudines sorbitione, aut gargarizatu necat. furfures, et manantia capitis ulcera exterget.

ACIDAE muriae, quae Graecis oxalme appellatur, usus aetate nostra prorsus exolevit. Parabatur autem veteribus illis ex sale, et aceto: vel ex muria, et aceto.

17 - Acetum ~ 18 - Acetum mulsum ~ 19 - Acida muria