Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 585

42 - Vina ex diversis plantis facta ~ 43 - Vinum aromatites
44 - Vina ex diversis odoramentis ~ 45 - Vina ex diversis herbis facta

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

fastidientibus, et regio morbo: quod urinam moveant. Fit item e conyza vinum contra venenata ante alia efficax.

Cap. XLIII
Ἀρωματίτης οἶνος VINUM AROMATITES

AROMATITES ita fit. Palmae, aspalathi, calami, nardi Gallici, singulorum quatuor sextarios sumito: postquam contriveris, passo subigito, coactis ingentibus offis, et in sextarios duodecim austeri musti deiectis, operculato vase, quadraginta diebus quiescere sinito: deinde ubi faece expurgatum fuerit, recondito. Alia eius ratio. Calami uncia, phu drachmae septem, costi drachmae duae, nardi Syriaci drachmae sex, cassiae uncia, croci drachmae quatuor, amomi drachmae quinque, asari drachmae quatuor. Omnia simul trita, et linteo colligata in cadum musti, demerguntur: et postquam vinum deferbuerit, transfunditur. Facit ad pectoris, et laterum, et pulmonis dolores, difficili urinae, horroribus, retardatis mensibus, atque iis qui per frigora iter faciunt, potum convenit. pituitae crassitiem extenuat, colorem alit, somnum conciliat, dolorem finit: renum, et vesicae vitiis auxiliatur.

Cap. XLIIII
Οἶνοι ἐκ τῶν ποικίλων ἀρωμάτων VINA EX DIVERSIS ODORAMENTIS

FIT et vinum ad destillationes, cruditates, tussim, inflationes, et si humor in stomacho coit. Myrrhae duae drachmae, piperis candidi drachma una, iridis drachmae sex, anisi drachmae tres. omnia plenius tusa, et linteolo involuta, in sex vini sextarios coniiciuntur: vinum post triduum colatur, et in lagena reconditur. Datur post deambulationem meraculum, cyathi unius mensura. Fit quoque nectarites ex helenio herba, radice sicca pondo quinque drachmarum linteolo colligata, et in congios sex musti addita, et post tres menses effusa. Facit ad stomachi, et pectoris vitia: urinam pellit. E Syriaca nardo, et Celtica, malabathroque vinum factitatur, hac ratione. Singulorum selibram in binos musti congios mittito, post menses duos colato. Datur cyathus unus cum tribus aquae. Hoc vinum efficax est contra vitia renum, hepaticos, regium morbum, et urinae difficultatem. prodest stomachicis, atque iis quos pallor decolorat. Alii unciam, aut sextantem acori, et Celticae nardi quadrantem in musti amphoram adiiciunt. Asari quadrantem in senos musti sextarios itidem demittito. Id vini genus urinam ciet: hydropicis, et regio morbo laborantibus, hepaticis, ischiadicisque convenit. Radicis sylvestris nardi recentis, et tritae, cribrataeque bessem in congium musti coniicito: duos menses quiescere sinito. Utile est hepaticis, difficili urinae, inflationibus, stomachicis.

Cap. XLV
Οἶνοι ἐκ τῶν ποικίλων ποῶν VINA EX DIVERSIS HERBIS FACTA

RADICIS dauci contusae drachmas sex in musti amphoram imponito, et similiter transfundito. Facit ad dolores thoracis, praecordium, et vulvae: menses pellit, ructus ciet, et urinam: prodest tussi, ruptis, vulsisque. Salviae unciam in musti amphoram, quod idem cum ceramio est, mittito. Valet contra renum, vesicae, et laterum dolores, reiectiones sanguinis, tussim, rupta, vulsa, et suppressos menses. Panacis unciam in musti congium mittito, et transfundito. Prodest ruptis, vulsis, contusis, orthopnoeae: lienis crassitiem extenuat: contra tormina, coxendicum dolores efficax est: tardas concoctiones accelerat: menses, et partus extrahit: aquae inter cutem, et serpentium ictibus auxiliatur. Vina ex acoro, et dulci radice consimili modo fiunt. Oportet enim singulorum uncias octo in senos congios mittere, tribus mensibus macerare, mox in vas transferre. Faciunt ad pectus, et latera, et urinam movent. Seminis apii recentis, maturi, et cribrati unciae novem in linteo colligatae in musti amphoram demittantur. Appetitum excitat: stomachicis, et difficili urinae auxiliatur: faciles spiritus facit. Ex foeniculo, anetho, et petroselino, vina eodem modo fiunt, et ad eadem efficacia. Fit et e flore salis vinum, multo ad purgandum efficacius, quam vinum aqua marina temperatum. Fauces, et vesicam, renes, et stomachum infestat: quare neque in secunda, neque adversa valetudine prodest. Fit etiam vinum, quod phtorion vocant, quoniam partus necat, et abortus facit, veratro, aut scammonia, aut sylvestri cucumere, iuxta radices vitium sato: siquidem vites sibi illorum vires adsciscunt. Id vinum partus enecat: datur ieiunis mulieribus, quae ante vomerunt, cyathorum octo mensura, dilutum. Ramorum thymelaeae cum suis foliis, et fructu triginta drachmas mittito in congios tres musti, et levi igne coquito, donec congii duo supersint, defaecatumque recondito. Aquosa purgat excrementa, et lienem absumit. Chamelaea dum floret, cum foliis tusa, et cribrata decem drachmarum pondere, in musti congium additur: post duos menses vinum in vas transfertur. Aquae inter cutem, hepaticis, et lassitudine

42 - Vina ex diversis plantis facta ~ 43 - Vinum aromatites
44 - Vina ex diversis odoramentis ~ 45 - Vina ex diversis herbis facta