Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 584

39 - Picatum vinum ~ 40 - Vinum absinthites ~ 41 - Vinum hyssopites
42 - Vina ex diversis plantis facta

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

congiis octo musti uncia picis una, aut altera adiicitur: ubi efferbuerit, et constiterit, in vasa diffunditur. Hoc genus vini excalfacit, concoquit, purgat, abstergit: utile doloribus pectoris, alvi iecinoris, lienis, et vulvae, si sine febre sint, veteri rheumatismo, exulcerationibus in altum recedentibus, tussi, suspiriis, concoctionibus tardis, inflationibus, et luxatis, praesertim in succida lana impositum.

Cap. XL
Ἀψινθίτης οἶνος VINUM ABSINTHITES

ABSINTHITAE faciundi ratio evariat. Aliqui enim dodequinquaginta sextariis Italicarum amphorarum, admistam absinthii pontici libram decoquunt ad tertias: et ubi infuderint sex aceti sextarios, et absinthii selibram, ac diligenter permiscuerint, diffundunt in vas: dumque conquieverit, defaecant. Alii absinthii minam in amphoram demittunt, tusamque, et raro linteo deligatam, in cado musti macerant binis mensibus. Alii absinthii quadrantem, alii trientem, et nardi Syriacae, cinnamomi, cassiae, floris iunci odorati, calami, elatae, palmarum singulos sextantes iniiciunt in metretam musti, et tundentes prius pila, obstructo vasis spiraculo, binis ternisve mensibus dimittunt: postea defaecatum vinum transfundunt ad usus. Alii addunt in musti cadum Celticae nardi drachmas quatuordecim, et absinthii drachmas quadraginta, linteo involutas: et post quadragesimum diem elutriant. Alii in senos sextarios musti, absinthii libram, et siccae pini resinae sextantem immittunt: et post decem dies excolant, et recondunt. Utile est stomacho, urinam ciet, tardam concoctionem accelerat: hepaticis, regio morbo, et renum vitiis auxiliatur: fastidia discutit. iis prodest, quibus stomachus negotium exhibet: valet contra longam praecordiorum distentionem, et inflationes, teretesque ventris tineas, et remoratos menses. contra hausta ixiae venena quam plurimum potum, et vomitionibus redditum, auxiliatur.

Cap. XLI
Ὑσσοπίτης οἶνος VINUM HYSSOPITES

Hyssopites e Cilicio hyssopo maxime laudatur. Fitque similiter, foliorum hyssopi tusorum libra in amphoram musti coniecta: linteolo raro cum quibusdam lapillis folia involvuntur. Contra pectoris, laterum, et pulmonis vitia, veterem tussim, et suspiria prodest: urinam cit: torminibus, et horroribus febrium circuitu repetentibus auxiliatur. menses movet.

Cap. XLII
Οἶνοι ἐκ τῶν ποικίλων φυτῶν VINA EX DIVERSIS PLANTIS FACTA

SIMILI modo chamaedryites fieri solet. Excalfacit, discutis: convulsis, regio morbo, vulvae inflationibus, tardae concoctioni, incipienti aquae inter cutem subvenit. Inveterascens melius redditur. Stoechadites non secus temperatur. Congii sex stoechadis minam addere oportet. Crassitiem, inflationes, laterum nervorumque cruciatus, et perfrictiones discutit. comitialibus commode datur cum pyrethro, et sagapeno. Fit ad eadem acetum e stoechade herba, ut paulo ante diximus, aceto macerata, quod eosdem implet effectus. Fit vinum e betonica, quam cestron psychotrophon appellant. Herbam semine maturo praegnantem, cum suis ramulis minae pondo, congiis duobus vini macerant, et post septimum mensem transfundunt. Ad multa interaneorum vitia, ut frutex ipse, pollet. Et ut in universum dicatur, factitia vina sibi misturarum vires adsciscunt. quare non difficile fuerit iis, qui illarum naturam norint, vinorum vires coniectura quadam consequi: veruntamen vinorum usus febricitantibus abdicandus. Fit etiamnum e betonica acetum ad eadem vitia utile. Tragoriganites fit quaternis tragorigani drachmis linteolo colligatis, in qua ternos musti sextarios coniectis, et post tertium mensem transfusis. Prodest torminibus, vulsis, ruptis, laterum doloribus, spirituum discursationi, aegris concoctionibus. E napis fit vinum, nomine bunites, drachmis duabus tusi napi in sextarios duos musti additis, et caeteris eodem modo factis. Prodest stomachicis, et dimicatione, aut longo equitatu fatigatis. Dictami drachmas quatuor macerato quaternis musti sextariis. Facit adversus stomachi fastidia: menses, et purgamentum a partu subducit. Marrubii adulti folia tundito, et sextarios octo in musti metretam demittito, et reliqua consimiliter facito. Convenit hoc vinum pectoris vitiis, et omnibus, quibus marrubium. Thymi tusi, et cribrati uncias centum linteolo colligatas, in amphoram musti adiicito. Valet contra aegras coctiones, fastidia, dysenteriam, nervorum et praecordiorum dolores, hybernos algores, et venenata animalia, quorum morsus frigus insequitur, aut putrescit locus. Simili modo e satureia vinum fit. quod eadem, quae thymites praestat. Sic quoque origanites ex Heracleotico origano conficitur similiter cum supradicto. Facit eadem, quae thymites. E calamintha, pulegio, et abrotono vina fiunt eodem, quo thymites modo. Prosunt stomachicis, cibum

39 - Picatum vinum ~ 40 - Vinum absinthites ~ 41 - Vinum hyssopites
42 - Vina ex diversis plantis facta