Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 590

46 bis - Pompholyx Spodium Antispodium ~ 47 - Aes ustum ~ 48 - Flos aeris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

coniectis, qui ante aerarium iacebat follem. Camera erat incurva, nusquam pertusa, sed integra, quae egestam ab usta cadmia favillam excipiebat: quam ubi collegissent, habebant pompholyga. At quod reflectens infra in pavimentum recidebat, spodos est quam vocant, quae plurima, ubi aes in fornacibus uritur, colligi assolet. Quidam eam spodium neutro genere pronunciant: cui videtur similem habere facultatem quod vocant Antispodium. At ego illo usus sum nunquam, cum large mihi semper pompholyx suppeteret. Nec enim quisquam, ubi haec adsit, spodio uti velit, nedum antispodio. Est autem pompholyx medicamentum prope omnium, quae citra morsum desiccant, si elota fuerit, praestantissimum. quamobrem ad ulcera cancrosa idonea est, et ad alia omnia maligna. Itaque inditur collyriis, quae ad oculorum imponuntur fluxiones, quaeque bullas, seu pustulas in eis natas curant. Praeterea ad pudendorum, ac sedis ulcera optimum est medicamentum, nimirum sine morsu desiccans. Sed non est huius negotii in istis diutius immorari. Idem libro IIII. de compositione pharmacorum secundum locos de pompholyge ita scribit. Pompholyx lota nulli pharmacorum mordacitati expertium inferior est: atque ob id ea utimur ad acres, et tenues fluxiones, capite videlicet prius simulque universo corpore evacuato. At vero manifestum est, quod per venae sectionem, ac purgationem totum corpus evacuamus, per apophlegmatismos vero caput a pituita vindicamus. Potest enim pompholyx lota, quemadmodum etiam spodium, atque amylim simul, et moderate humores resiccare, simulque ne per tuniculas evacuetur ea, quae in magnis ipsorum venis, superflua humiditas continetur, prohibere. Quare si quis prius, quam caput ab humoribus ad oculos defluentibus expurget, obturantibus pharmacis utatur, vehementem dolorem ex distentis tunicis efficiet, et ex multitudine influentium humorum aliquando rupturam, aut corrosionem inducet.

Cap. XLVII
Χαλκός κεκαυμένος AES USTUM

AES ustum probatur rubrum, et quod contritu colore cinnabarim imitetur: nigrum vero plusquam deceat, exustum est. Fit autem e clavis solutarum navium, fictili crudo compositis: subsperso sulphure cum sale pari, omnibus vicissim insparsis, fictile, circumlito figulari creta spiramento, fornacibus inditur, donec figlinum percoquatur. Quidam pro sulphure, et sale alumen inspargunt. Alii sine sulphure ac sale, fictili multos dies urunt. Alii sulphure solo utuntur, fuliginem tamen excutiunt. Alii oblitos scissili alumine clavos cum sulphure et aceto, fictili crudo cremant. Alii in aenea olla aceto respersos urunt, et iterum ac tertio idem efficiunt, postea recondunt. Principem locum tenet, in Memphide combustum: proximum in Cypro. Adstringit, exiccat, reprimit, extenuat, attrahit: ulcera purgat, et ad cicatricem perducit: vitia oculorum emendat, excrescentia in carne consumit, nomas cohibet: vomitus ciet cum hydromelite potum, aut cum melle delinctum, illitumve. Lavatur recrementum, stercusve, quam scoriam vocant, eodem modo lavatur: et eandem vim, sed imbecilliorem, habet.

[Aeris usti consideratio.] AES USTUM, quod in officinis passim habetur, pauci sane valoris esse existimaverim, cum nigrum sit, et plusquam oporteat, igne exolutum. Verum facile quispiam huic malo mederi poterit, si Dioscoridem secutus, ipsum conficiendi laborem subierit. Quod si aerei clavi e navigiis solutis exempti non adsint, aes aliud omne vetustate expurgatum, commode assumi poterit. [Vires ex Galeno.] Usti aeris meminit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, his verbis. Aes ustum habet et acrimoniam quandam, sed et adstrictionis est particeps. Proinde si lavetur, possit, potissimum in carne duriore: alioquin in molliore commodius est, quod ablutum est.

Cap. XLVIII
Χαλκοῦ ἄνθος FLOS AERIS

FLOS aeris, quem nonnulli clavorum veterum psegma, quasi resegmen aut segmentum, nominarunt, optimus est friabilis, in attritu fulvescens, milii effigie, et numero, brevis, ponderosus, modice splendens, atque constringens, qui delimatam aeris scobem non recepit, qua saepe adulteratur. Sed id facile deprehenditur, cum dentium illisu dilatantur ramenta. Fit autem, cum aes fornacibus fusum, in receptacula delabitur, per cola fistularum ad ea pertinentium. tum huic negotio addicti ministri, sordes expurgantes, aquam clarissimam infundunt, refrigerandi proposito: itaque repentino concretu, ac addensatione, velut expuitur, et erumpit antedictus flos. Adstringit, et excrescentia coercet: offusam oculis caliginem emendat, sed magnopere mordet. Quaternum obolorum pondere datus, crassum humorem extrahit. carnosa narium, et sedis vitia absumit: eruptiones papularum cum vino cohibet. Candidius contra diuturnas aurium gravitates tritus, in eas per fistulam flatu impellitur: uvam, tonsillasque reprimit, farina eius cum melle admota.

[Floris aeris historia.] FLOREM AERIS verum ac legitimum in fornacibus, ubi aes ipsum funditur, in Tridentino agro, saepius collegimus, in hunc modum. Cum aes fornaci liquatum, in paratum receptaculum extra fornacem diffunderetur, anteaquam omnino coiret in massam, frigidam super ipsum adhuc ignitum infundebam: statimque vapor magnus excitabatur, sub quo mox ferream laminam, et eam quidem amplam, subiiciebam, tandiuque tenebam, donec cessabat vapor.

46 bis - Pompholyx Spodium Antispodium ~ 47 - Aes ustum ~ 48 - Flos aeris