Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 591

48 - Flos aeris ~ 49 - Squama aeris ~ 50 - Squama stomomatis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Itaque demum aeris flos, qui super lamina illa ferrea deciderat, mihi sese ostendebat granulis milio proximis, minoribus tamen, sed colore rubicundo splendentibus. Quandoquidem tenuissima aeris pars, quae a vapore in sublime fertur, aeris frigiditatem experta, facile in eiusmodi exigua grana concrescit. Is nusquam, quod sciam, in officinis reperitur. quapropter eius vice aerugine perpetuo utuntur. Florem aeris paucis perstrinxit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic de eius viribus disserens. Flos aeris tenuiorum partium facultatis est, quam aut aes ustum, aut squama. Merito itaque ex eo factis collyriis, extergunt, auferuntque superciliorum magnas asperitates, quas vocant syscoseis.

Cap. XLIX
Λεπίς χαλκοῦ SQUAMA AERIS

SQUAMA aeris excussa ex Cypriis officinarum clavis, crassa quidem ipsa praestantior, quae helitis, id est, clavaris nominatur. sed ex vili promiscuoque aere, aut candido, vitiosa intelligitur: quam, utpote tenuem, et invalidam, damnamus, maxime approbantes crassam, rufam, praesertim si aceti respersu aeruginem contrahat. Vim habet adstrictoriam, extenuantem, reprimentem, et erodentem: nomas coercet, ulcera ad cicatricem perducit. pota ex aqua mulsa, aquam trahit. Aliqui farina subactam, dant in catapotio. Additur ad oculorum medicamenta: genarum nanque scabritiam absumit, et fluxiones exiccat. Lavatur hoc modo. Siccae aeris squamae expurgatae selibra, cum nitida aqua in mortario manu diligenter conturbatur, quousque pessum ierit: abiicitur, quod subsidit, et effusa aqua, hemina coelestis imbris adiicitur, et distenta manu, squama, quasi destringenda sit, vehementer confricatur: dumque lentorem emittere coeperit, aqua sensim ad sex heminas usque superinfunditur, terendo valide: squama ad latus mortarii colligitur, ibique apprimitur. quo facto, expressus humor pyxide ex aere rubro facta, excipitur. Hoc est enim velut flos squamae, valens viribus, et ad ocularia medicamenta cum primis efficax. Inutile, imbecillumque quod superest, lavatur donec nullam prorsus lentitiam excernat: et linteo opertum biduo conquiescere sinitur, effusaque extante aqua, ubi siccatum erit, reconditur pyxidicula. Alii ut cadmiam lavant, et reponunt.

Cap. L
Λεπίς στομώματος SQUAMA STOMOMATIS

SQUAMAE ex acie, aut mucronibus decussae, quam vocant stomoma, eadem vis. Lavatur modo simili, et reconditur: sed ad molliendam alvi deiectionem inefficacior est.

[Squamae aeris, et stomomatis consider.] AERIS SQUAMA malleis ex eo decussa, res sane vulgaris notitiae est: tametsi ea praestantior sit, quae ab aere excutitur, quo clavi fiunt, helitis proprie dicta. Siquidem cum huiusmodi aes rude impurumque sit, crassiorem, vegetioremque squamam reddit, quam id quod pluries ignem expertum, in varia vasorum genera conformatur. Eius praeterea abluendae ratio adeo Dioscoridi clara dictinctaque traditur, ut nihil addendum supersit. Squamae omnis in universum meminit Galenus lib. IX. simp. med. ubi ita scriptum reliquit. Squama alia est aeris, medicamenta ad multa utile: alia ferri, et stomomatis. Quidam vero nominant et helitin lepida, sive squamam. Omnes sane vehementer desiccant. At inter se diversae sunt, tum quod alia magis, alia minus exiccat: tum quod alia crassioris, alia tenuioris sit essentiae: quodque plus, minusve adstrictionis sint participes. Helitis certe principem in desiccando locum obtinet. nam et tenuiorum partium, quam aliae est, nimirum quae et aeruginis nonnihil assumpserit, Maiorem obtinet adstrictionem squama ferri, et haec etiam maiorem stomomatis. quamobrem ad contumacia ulcera, meliores sunt, quam squama aeris. Detrahit, et liquat carnem potentius squama aeris, et hac etiam valentius helitis. Omnes autem squamae non instrenue mordaces sunt. Ex quo clarum est, quod essentiae ipsarum consistentia non admodum tenuis est, sed potius crassa: siquidem inter quae eandem vim obtinent, minus mordax, quod est tenuius, ut superioribus libris ostendimus. haec Galenus. [Plinii, et recentiorum quorundam error.] Ex quibus utique liquido constat stomomatis squamam, aeris squamam esse nequaquam: etsi contrarium memoriae prodiderit Plinius errore ductus, atque etiam idem affirmaverint recentiorum quidam, eius fidem magis fortasse secuti, quam quod altius rem hanc investigaverint. Quandoquidem non desunt, qui stomomatis squamam, aeris squamam omnium tenuissimam esse contendant, ut Marcellus Dioscoridis interpres. Sunt etiam qui putent eandem modo aeris, modo ferri squamam tenuiorem designare, ut Brasavolus. quanquam haec nullis, quod equidem sciam, rationibus, nullisque authoritatibus probent. Brasavolus tamen, ut suam tueatur sententiam, Dioscoridem in medium citat. Sed qua ratione ego profecto nesciverim, cum nusquam repererim scripsisse Dioscoridem, quod stomomatis squama promiscue, aeris et ferri squama esse possit. Verum ne quispiam forte putaret, me haec meo tantum arbitrio proferre, id sane quod sentio, primum non obscuris, ut puto, rationibus aperiam: mox probatissimorum authorum testimonio illud apertissime confirmabo, quod scilicet stomomatis squama nec aeris, nec simplicis ferri sit materia, sed chalybis tantum. In primis itaque dicimus, quod cum scribat Galenus aeris squamam principem locum in desiccando inter caeteras obtinere, ferri vero maiore adstringendi vi, quam haec pollere, et hac etiam maiore ac terrestriore metallo, nempe ab ipso chalybe: quippe cum stomomatis squama longe magis adstringat, quam ferri, huius vero plus adstringat quam aeris, rationi minime consonum videtur, stomomatis squamam esse aut aeris, aut simplicis ferri scobem, sed potius (ut dictum est) purissimi chalybis.

48 - Flos aeris ~ 49 - Squama aeris ~ 50 - Squama stomomatis