Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 614

78 - Sory ~ 79 - Diphryges ~ 80 - Auripigmentum ~ 81 - Sandaracha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

efficiunt. Attamen etiamsi urant, nonnihil quoque adstringunt. Caeterum misy admotum carnibus duris, minus chalcite mordicat, tametsi ea non minus sit calidum: verum id habet, quod tenuium partium essentia sit. Porro cum utraque haec in decoctionibus fundantur, et magis chalcitis, quam misy; sory tamen non liquescit, nimirum quod lapidosius sit, ac vehementius compactum: sicut rursum misy, quia a congenito calore elaborantius est, ac proinde siccius chalcite, idcirco merito quoque aegrius liquescit. Et libro quarto de compositione medicamentorum per genera, idem Galenus ita scribit. Misy, et sory, ut didicistis, chalcitidi genere cognata sunt, ex una ut dicam radice producta, tenuius tamen apparet misy, ac minus mordax et urens, crassius sory est, et utroque siccat imbecillius.

Cap. LXXIX
Διφρυγές DIPHRYGES

DIPHRYGIS tria genera esse creduntur. Quoddam enim metallicum est, quod in Cypro sola gignitur: lutosum nanque extrahitur, ex luto cuiusdam inibi specus: extractum sole siccatur, mox circumpositis sarmentis uritur. diphryges ideo vocatum est, quod et a sole, et a sarmentis uratur, arescat, et ferme torreatur. Alterum perfecti aeris quasi subsidens faex est: siquidem post frigidae aquae offusionem, ut supra retulimus, cum de flore aeris disseremus, sublato aere, fornacum ima parte cohaerens id genus invenitur, et adstrictionem, et gustum aeris habens. Tertium sic fit. Lapidem pyriten, ut calcem multos dies cremant in camino: cumque colorem rubricae contraxerit, eximentes recondunt. Quidam tradunt hoc ex sola materia, quae lapidem aeris gignit, fieri: quando in dictis areis assata, et in scrobes tumulata peruritur. tunc enim ambientem scrobis locum comprehendit, et exemptis lapidibus nihilominus invenitur. Praefertur, quod saporem aeris reddit, aeruginisque, adstringens, et vehementer exiccans linguam: quod sibi exusta ochra, non vendicat, quae cremata diphrygis vice vaenit. Vis eius adstringere, perpurgare, extergere, siccare, excrescentia consumere, ulcera serpentia, et quae cacoethe vocant, ad cicatricem perducere. Suppurationes terebinthina, aut cerato exceptum discutit.

[Diphrygis consideratio.] DIPHRYGIS genus illud, quod perfecti aeris quasi subsidens faex est, post frigidae aquae offusionem, ut Dioscorides inquit, saepe ac saepius vidimus in aerariis fornacibus, Tridentino agro, et comitatu Tirolensi, ac inde etiam nobiscum detulimus. Sed quod e luto in Cyprio illo specu foditur, uriturque sarmentis: quod e pyrite lapide calcis modo exusto conflatur: quod demum ex sola aeris materia fit, cum in aeris assatur, et in scrobes translata peruritur, hactenus mihi videre non licuit: nec eorum, quod sciam, speciatim meminit Galenus. qui libro IX. simplicium medicamentorum de Diphryge in hunc modum disseruit. [Historia, et vires ex Gal.] Diphryges mistam habet tum qualitatem, tum facultatem: habet enim in sese quiddam et mediocriter adstringens, et mediocriter acre. quamobrem ulcerum rebellium optimum medicamentum est. Convexi autem et huius medicamenti vim ingentem ex Cypri Solis, ubi metallum ab urbe abest, quasi triginta stadiis. Proiectum erat enim in medio spatio aedium, quae ante metallum extructae erant, et vici, qui ei subiacet. Caeterum praefectus, ac procurator metalli, id quod post cadmiam reperiretur, esse dicebat inutile: itaque abiici, non secus atque ustorum in foco lignorum cinerem. Verum hoc mihi ad multa utile factum est medicamentum, tum ad putrescentia oris ulcera, sive per se, sive cum melle, cui detracta sit spuma: tum ad anginam, videlicet ubi iam per adstringentium medicaminum auxilium constitit, quod influebat. Praeterea columellam ubi praesecuissem, ipso solo, et statim, et usque ad cicatricem sum usus: ac frequenter exacte occlusam effecit cicatricem tum huius particulae, tum omnium adeo exulceratorum: sic in ulceribus omnibus pudendorum, atque ani. Usus autem similis est in oris ulceribus: siquidem eae partes eisdem fere medicamentis gaudent, nimirum calidae similiter, et humidae. Et libro quarto de compositione medicamentorum secundum genera, sic inquit. Porro diphryges appellatum pharmacum, ulceribus aegre humiditatis vitio ad cicatricem venientibus aptissimum est: valide nanque siccat, etsi modice mordeat. Enimvero id quoque praeter acrem tum qualitatem, tum potentiam vim habet adstrictoriam.

Cap. LXXX
Ἀρσενικόν AURIPIGMENTUM

AURIPIGMENTUM in eisdem metallis, quibus sandaracha gignitur. Optimum existimatur crustorum. aureo colore micans, nulli materiae permistum, in squamas fissile: quale in Mysia Hellesponti nascitur. Huius duo genera fluxerunt. unum supra dictum est. Alterum glandis effigie, pallidum, et colore sandaracham imitans, glebosum ex Ponto, et Cappadocia defertur: quod etiam secundum locum tenet. Torretur in testa nova, vivis carbonibus subiectis, assiduoque versatur, donec igne flagret, et mutet colorem: deinde refrigeratum, tritumque reconditur. Vim habet adstrictoriam, et erodentem. Crustas cum vehementi uredine, et violento morsu excitat. reprimit quae excrescunt, et capillos evellit.

Cap. LXXXI
Σανδαράχη SANDARACHA

SANDARACHA probatur rufa, et saturatior, et aliena materia vacans, friabilis, cinnabaris colore, sulphuris virus redolens. Dos eadem, et ustio, quae auripigmento. Explet alopecias, resina

78 - Sory ~ 79 - Diphryges ~ 80 - Auripigmentum ~ 81 - Sandaracha