Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 615

81 - Sandaracha ~ 82 - Alumen

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

excepta: et scabros ungues cum pice eximit: contra phthiriasin ex oleo efficax est: tubercula cum adipe discutit. Prodest ad narium, orisque ulcera, et caeteras papularum eruptiones cum rosaceo: item condylomata. Datur ex mulso, purulenta extussientibus. suffitur quoque cum resina, adversus veterem tussim, rapto per fistulam nidore: vocem expedit cum melle delincta: suspiriosis cum resina in catapotio optime datur.

[Auripigmenti, et Sandarachae consideratio.] AURIPIGMENTUM, et Sandaracha, medicamenta sunt eiusdem tum generis, tum facultatis, nec inter se in alio differunt, quam quod alterum magis, alterum vero minus excoctum fuerit in terrae visceribus, ubi gignuntur. Unde etiam sequitur, quod alterum altero tantum virium tenuitate praestet. Quandoquidem nil aliud est sandaracha, quam auripigmentum, quod maiori naturae coctione colorem rubeum contraxit, et tenuius effectum est. Id quod periculo arte facto verum deprehenditur. quippe si fictili, vel vitreo vase uratur auripigmentum, substratis candentibus prunis, brevi (ut mihi pluries experientia compertum est) flammeum, et summe rubens contrahit colorem, perinde ac sandaracha: eoque magis, quo plus calorifici ignis arte fuerit expertum, quam ipsa sandaracha naturae vi fuerit assecuta. Sandaracham summe rubens vidimus primum Venetiis in officinis, ubi auripigmentum, et caeteri veneunt colores pictoribus expetiti. Veruntamen animadvertendum est (ut superius libro primo diximus) quod haec illa vulgaris Sandaracha non est, quam Vernicem scriptoriam officinae appellant: siquidem nil aliud haec est, quam gummi iuniperi. Errorem autem facere neoterici illi, qui Mauritanorum nomina secuti (iis enim gummi iuniperum sandarax dicitur) idem gummi sandaracham nominaverunt: ita nomina turpiter confundentes, ut imperitis saepe graviter in rebus ipsis errandi praebeant occasionem. Quamobrem ubi in Arabum monumentis, vel eorum, qui Arabicam factionem in omnibus sequuntur, medicamentum aliquod repertum fuerit, quod Sandaracham excipiat, de iuniperi gummi perpetuo intelligendum erit: ubi veri in Graecis codicibus inventum fuerit, ea quidem sine controversia erit assumenda, de qua hic disserit Dioscorides. Vocaverunt praeterea recentiorum nonnullis Sandaracham quoque Sandycem, quam e combusta cerussa conficiunt, quod fortasse haec colore admodum rubescat. Sed haec ab illa (ut supra retulimus, cum de cerussa sermonem haberemus) viribus, et qualitatibus plurimum dissidet. Est et Sandaracha ceraginosi mellis genus, si Plinio credimus, qui libro XI. capite VII. eius meminit. Caeterum illud non est silentio praetereundum, quod Arsenicum officinis crystallinum vocatum, ideo quod crystalli modo pelluceat, non fit per sese, nec sponte nascitur in auripigmenti fodinis, ut scribit Vannoccius civis meus in sua pyrotechnia, qui nos alias eius fidem secutos, in hunc suum errorem deduxerat, sed arte ex auripigmenti scobe admisto sale. Sumunt enim artifices auripigmenti scobem, et cum pari salis pondere miscent, teruntque simul, et subinde operculatis fictilibus huic operi inservientibus, ignium vi tandiu coquunt, quousque id omne in sublime feratur, et operculo adhaereat, concrescatque in lapidem: idque toties repetunt, donec adeo purum efficiatur, ut crystallum referat. [Auripigmenti, et Sandarachae vires ex Galeno.] Auripigmenti vires reddidit Galenus lib. IX. simp. med. sic inquiens. Arrhenicum, sive arsenicum facultatis est causticae, sive urentis idque tam combustum, quam ustionis expers. Caeterum id constat ustione reddi tenuiorum partium. Utuntur porro eo, ceu adurente ad denudandam pilis partem quamvis. Verum si diutius inhaereat, nec cuti etiam ipsi parcet. Idem de sandaracha eodem libro scribens, inquit. Sandaracha urentis est facultatis, ceu arsenicum quod vocant. Merito itaque eam digerentibus facultatibus commiscent, atque extergentibus.

Cap. LXXXII
Στυπτηρία ALUMEN

ALUMINIS omne fere genus in Aegypto, et in eisdem metallis invenitur: etenim scissile quoddam, quasi flos glebosi intelligitur. Gignitur et in aliis quibusdam locis, in Melo, in Macedonia, in Liparis, Sardinia, Hierapoli Phrygiae, Aphrica, Armenia, et plerisque aliis regionibus, sicut et rubrica. Plurimae eius species: verum ad medendi usum scissile, rotundum, et liquidum expetuntur. Optimum est scissile, praesertim recens, candidissimum, gustu perquam adstringens, grave olens, calculorum expers, nec glebulose aut assulose compactum, sed sigillatim in capillamenta quaedam canescentia dehiscens: quale est, quod trichites, quasi capillare nominatur, in Aegypto natum. Reperitur quoque lapis huic alumini persimilis, qui gustus iudicio dignoscitur, quod non adstringat. Damnatur in rotundi genere, quod manu confictum est: sed ex figura deprehenditur. Assumendum autem suapte natura rotundum, bullis turgens, albo propius, atque validius adstringens, praeterea nonnihil palloris cum quadam pinguitudine prae se ferens, sine arenis, friabile, natione Aegyptium, aut ex insula Melo. Liquidi probatio, ut sit lympidum, lacteum, aequale, et semper succo madens, sine lapidibus, atque quendam coloris igniculum expirans. Vim habent excalfaciendi, stringendi, et expurgandi, quae caliginem pupillis oculorum offundunt. genarum carnem, caeterasque excrescentias extenuant. Scissile rotundo efficacius intelligitur. Uri, et torreri chalcitidis modo debent. Putrescentia ulcera compescunt: sanguinis fluxiones inhibent: gingivas humore praegnantes comprimunt: motus dentium cum aceto, et melle firmant. Prosunt cum melle ulceribus oribus, eruptionibus papularum, et fluxionibus aurium, cum sanguinalis herbae succo. Lepris conveniunt cum brassicae foliis, aut melle cocta: item pruritui, et unguium scabritiis, pterygiis, et pernionibus, aspersa cum aqua. Valent cum aceti faece, et galla, pari pondere cremata, ad phagedaenas ulcerum: et cum salis duabus partibus, ad vitia, quae pascunt.

81 - Sandaracha ~ 82 - Alumen