Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 621

88 - Flos salis ~ 89 - Nitrum - Spuma nitri

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

pulveribus expetitum, vulgaris notitiae est, de quo tamen latius sequenti capite sermonem faciemus. Caeterum salis spumam pluries legi quibusdasm in scopulis Tyrrheni maris. Cum enim procella exoritur, intumescitque pelagus, spumantes aquae in altum sublatae, scopulorum cavitates replent. quo fit, ut ibi sub dio remanentes solibus, et rore, aestivis caloribus, in salem album concrescant. Muria porro, qua innumera asservantur edulia, nota omnibus res est, ut quae sale tantum, et aqua conficiatur. Sed quidnam veteribus flos salis fuerit, decernere non ausim, neque plura quod scribam habeo, quam quae a Dioscoride produntur. Eius tamen meminit Plinius loco supra citato, sic inquiens. Salinarum synceritas summam facit suam differentiam. Quaedam enim favilla salis, quae levissima ex eo est, et candidissima flos salis appellatur. Et flos quidem salis, in totum diversa res, humidiorisque naturae, et crocei coloris, aut rufi, veluti rubigo salis. Odore quoque ingrato, ceu gari, dissentiens a sale, non modo a spuma. In Aegypto invenitur, videturque Nilo deferri. et fontibus tamen quibusdam innatat. Optimum ex eo, quod olei quandam pinguitudinem reddit. haec Plinius. Porro color rufae rubiginis instar pictoribus expetitur, e Germaniae salinis advectus, qui fortasse flos ipse salis fuerit: nam colore, et sapore illi non obscure respondet. vulgo appellant Morello di sale. [Salis vires ex Galeno.] Salis meminit Galenus tum inter fossitia medicamenta, tum etiam inter ea, quae in mari nascuntur libro IX. et XI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Sal eiusdem genere facultatis est, sive fossilis sit, sive marinus: verum hoc differunt, quod salis e terra effossi substantia magis sit compacta: ac proinde in hoc maior est, et partium crassities, et adstringendi potentia. Itaque marinus affusa ipsi aqua protinus liquescit, at fossili hoc non evenit. Porro {eiusdam}<eiusdem> speciei cum marino est, qui in stagnis quibusdam salsedinem habentibus nascitur, aestate videlicet aquis aestu ex iis absumptis, cuiusmodi est Tragasius non procul a Sminthio. Confluit enim illuc ante aquas spontaneas, quae admodum sunt calidae, copiosa aqua stagnans, non amplo in loco: et ea aestate omnis absumitur, a sole videlicet arefacta. Porro quoniam locus ipse salsedinem nativam continet, quod reliquum est eius omne, sal est, cognominationem a loco pariter et aquis sortitus. Nam spontaneae et ipsae illis in locis aquae Tragasiae nuncupatur, potentia summe exiccatoria: et sane, qui in ea regione sunt medici, ad hoc illas accommodant. Porro dictum est et de Sodominis in mari mortuo provenientibus in quarto libro, quem siquis librum diligenter perlegerit, illi tantum refricare memoriam nunc opus est, ut exposita gustus qualitate, ipse medicamenti facultatem cognoscant. Igitur cum qualitas salsa digerat, simul ea contrahat contactam ab ipsa substantiam, vocatum aphrolitron in hoc differt, quo in ipso unum modo saporem exuperantem expresse sit videre, quem vocant amarum, vim habentem digerendi, haud etiam contrahendi, uti sal. Nam hic quicquid in corporibus humidum inest, id totum quodammodo absumit: et quod reliquum est substantiae solidae, adstrictione contrahit: ac proinde etiam conditura sua corpora siccat, et a putredine tuetur. Quippe quae putrescunt, excrementitium continent humorem, substantiamque tum dissolutam, tum minime compactam. Quibus ergo corporibus nulla prorsus est humiditas superflua, ceu melli optimo, et corpus solidum, et compactum est, ceu lapidibus, ea ut putrescant est impossibile: ac proinde in his salis non probatur usus, verum in iis, in quibus suspecta est putredo. Spumosa autem salis efflorescentia multo tenuioris naturae est, quam sal ipse. quare et extenuare, et digerere multo plus ipso potest: verum quod substantiae est reliquum, contrahere ut sal nequit. Caeterum flos salis medicamentum liquidum est, tenuius etiam quam sal ustus: tum acris qualitatis, et admodum digerentis facultatis. hactenus de sale Galenus.

Cap. LXXXIX
Νίτρον - ἀφρόνιτρον NITRUM - SPUMA NITRI

PRAEFERTUR nitrum leve, roseo colore, aut candido, in foramina dehiscens, perinde quasi spongiosum quiddam, quale ex Bunis adfertur. Humores evocat, qui in alto concreverunt. Spuma nitri optima esse putatur levissima, glebosa, friabilis, colore pene purpureo, aut spumosa, et mordens, qualis ex Philadelphia Lydiae defertur. secunda est Aegyptia. quin et in Magnesia Cariae gignitur. Vim, et ustionem salis habet, tam nitrum, quam spuma eius. Praeterea nitrum tormina sedat, si tritum cum cumino bibatur in hydromelite, aut sapa, aut aliquibus, quae inflationes discutere possunt, uti ruta, vel anetho. Febribus circuitu redeuntibus illinitur, ante suspectam accensionem. Miscetur emplastris, quae extrahunt, et discutiunt, extenuant, et lepras abstergunt. Cum aqua autem calida, aut vino infusum, inflationes, purulentas aures, et sonitus earundem sanat: sordes expurgat, cum aceto instillatum. Canum morsibus ex asinino adipe, aut suillo medetur. resinae terebinthinae admistum furunculos aperit: aquae inter cutem cum fico illinitur: oculis ad claritatem visus cum melle succurrit: et venenis fungorum, ex posca potum: aut si buprestis momorderit, ex aqua: iis vero qui taurinum sanguinem biberint, ex laserpitio: iisque qui cibum non sentiunt, utiliter obducitur: opisthotonisque iam remissioribus, et luxatis cum cerato: in linguae resolutione, pani commode permiscetur. Aliqui supradicta carbonibus urunt, subiecta prius testa nova, donec incandescant.

[Nitri, et spumae nitri consideratio.] NITRUM, et nitri spuma, quorum antiquis maximus fuit in medicamentis usus, diu sane est, quod ad nos convehi desierunt. Proinde hallucinantur, mea quidem sententia, qui putant Salnitrum vocatum, quo ad tormentorum bellicorum pulveres utuntur, et ad fortissimas aquas conficiendas, quibus argentarii fabri aurum ab argento separant, verum ac legitimum esse nitrum, cuius meminere Theophrastus, Dioscorides, Galenus, Plinius, et antiquorum alii. Siquidem id manifeste demonstrat Plinius lib. XXXI. cap. X. ubi de nitro ita scriptum reliquit. Non est differenda et

88 - Flos salis ~ 89 - Nitrum - Spuma nitri