Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 622

89 - Nitrum - Spuma nitri ~ 90 - Faex

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nitri natura, non multum a sale distans, et eo diligentius dicenda, quia palam est et medicos, qui de eo scripsere, ignorasse naturam, nec quenquam Theophrasto diligentius tradidisse. Exiguum fit apud Medos, canescentibus siccitate convallibus, quod vocant halmirhaga. Minus etiam in Thracia iuxta Philippos, sordidum terra, quod appellant agrium. Nam quercu cremata, nunquam multum factitatum est, et iampridem in totum omissum. Aquae vero nitrosae pluribus locis reperiuntur: sed sine viribus densandi. Optimum copiosumque in Clytis Macedoniae, quod vocant calastricum, candidum, purumque, proximum Sali. Lacus est nitrosus exiliente e medio dulci funticulo. Ibi fit nitrum circa Canis ortum novenis diebus, totidemque cessat, ac rursus innatat, et deinde cessat. Quo apparet soli naturam esse, quae gignat: quoniam compertum est, nec soles proficere quicquam, cum cesset, nec imbres. Mirum est et illud, scatebra fonticuli semper emicante, lacum nec augeri, nec effluere. Iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius, quia validius commovent limum. Et hic quidem nascitur. In Aegypto autem conficitur multo abundantius, sed deterius: nam fuscum, lapidosumque est. Fit pene eodem modo, quo sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autem nitrariis. Excedente Nilo siccantur, decedente madent succo nitri quadraginta diebus continuis, non (ut in Macedonia) statis. Si autem imbres adfuerint, minus de flumine addunt, statimque, ut densari est coeptum, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. Sic quoque olei natura intervenit. Ad scabiem animalium utilis. Ipsum autem conditum in acervis durat. Mirum in lacu Ascanio, et quibusdam circa Chalcida fontibus, summa aquas dulces esse, potaritque, inferiores nitrosas. In nitro optimum, quod tenuissimum, et ideo spuma melior. Ad aliqua tantum sordidum, tanquam ad inficiendas purpuras, tincturasque omnes. Magnus et nitro usus, qui dicetur suo loco. Nitrariae egregiae Aegyptiis: nam circa Naucratin, et Memphin tantum solebant esse. Circa Memphin deteriores: nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt tumuli ea de causa saxei. Faciunt ex iis vasa. Necnon frequenter liquatum cum sulphure coquentes in carbonibus. Ad ea quoque, quae inveterari volunt, illo nitro utuntur. Sunt ibi nitrariae, in quibus et rufum exit a colore terrae. Spumam nitri, quae maxime laudatur, antiqui negabant fieri, nisi cum ros cecidisset, praegnantibus nitrariis, sed nondum parientibus. Itaque non fieri incitatis etiamsi caderet. Alii operimentorum fermento gigni existimavere. Proxima aetas medicorum Aphronitrum tradidit in Asia colligi in speluncis mollibus distillans, specus eos Calycas vocant: dein sole siccant. Optimum putant Lydium. Probatio, ut sit minime ponderosum, et maxime friabile, colore pene purpureo. hoc in patellis affertur. Aegyptium in vasis picatis, ne liquescat. Vasa quoque ea sole inarescentia perficiuntur. Nitri probatio, ut sit tenuissimum, et quam maxime spongiosum, fistulosumque. Adulteratur in Aegypto calce. Deprehenditur gustu: syncerum enim facile resolvitur: adulteratum pungit. Calce aspersum, reddit humorem vehementem. haec Plinius. Ex quibus liquido constat, nostri usus Salnitrum, antiquorum nitrum non esse, etsi inficias eundum non sit, quin aliquas nitri habeat qualitates. Veruntamen nemini unquam persuasum velim, ut medicamentis, quae intus in corpus sumuntur, nitri loco Salnitrum absque noxa imponi possit. [Monachorum error.] Et quanvis contrarium asserant, scriptisque tradant Monachi illi reverendi, qui Mesuem commentati sunt; non tamen credo, hoc id prius in se ipsis expertos esse. Quod nihilominus eos facere decebat, si fraterna charitate ducti sunt, ut aliis suaderent salnitrum tuto assumi posse, cum prima charitas (quod dictum frequenter usurpant) incipiat a se ipso. [Nitri, et aphronitri vires ex Gal.] Nitri meminit Galenus libro nono simplicium medicamentorum, sic inquiens. Nitrum dictum est supra in medio esse aphronitri, et salis virium: caeterum ustum propius ad aphronitrum accedit, utpote exustione tenuius redditum. Desiccat itaque, et digerit, et si intro in corpus sumatur, secat, et extenuat crassos lentosque succos potentius multo quam sal. Aphronitrum vero nisi gravis urgeat necessitas, nemo devorabit, nimirum inimicum stomacho: quandoquidem plus etiam litro incidit. Sane ad fungos suffocantes, rusticus quidam eo uti assolet, et semper profuisse probatum est. Caeterum nitro usto, simul et non usto, et multo etiam magis eius spuma, et nos in talibus uti consuevimus. hactenus Galenus. Qui tamen videtur iis, qui codicis mendam non animadverterunt, maximam facere differentiam inter Aphrolitrum, et Aphronitrum, licet haec re diversa non sint. Nam ubi de Aphrolitro libro citato disserit, vulgata exemplaria habent. [GR]. hoc est. Aphrolitrum ab aphronitro differt. Verum in altera dictione latet vitium, ut quae [GR], hoc est, a spuma nitri apte distinguatur. Id quod et Augustinus Ricchus Lucensis, et Leonardus Fuchsius, medici aetatis nostrae celebres, doctissime adnotarunt. Caeterum cum Galeno aphrolitrum, sive aphronitrum spuma nitri non sit, quid aliud sit, ingenue fateor me ignorare: neque id alius, quod sciam, hactenus explicavit.

Cap. XC
Τρύξ FAEX

ELIGENDA Faex maxime a vino vetere, Italico: sin minus, ab alio consimili. Faex aceti viribus longe acrior est. Crematur, ut alcyonium, ante diligenter siccata. Sunt qui nova testa igni largo urant, usquedum penitus incendatur. Alii vivis carbonibus faecis glebam obruunt, et idem opus prosequuntur. Experimentum est legitimae ustionis, ut aerio nitore inalbescat, linguamque tactu urere videatur. Eadem urendae faecis aceti ratio. Vis ei supra modum urens, et abstergens. ulcera ad cicatricem perducit, adstringit, vehementer exest, siccatque. Sed recenti utendum est, quoniam celeriter exanimatur: proinde non nisi in reconditorio, et vase aliquo reponi debet. Lavatur ut pompholyx. Quae ustionem experta non est, tumores et per sese, et cum myrto cohibet. ventris, stomachique fluxiones illita sistit: muliebre profluvium imo ventri, aut genitalibus imposita mitigat: panos discutit nondum exulceratos, et tubercula: rigentes mammas, suique lactis

89 - Nitrum - Spuma nitri ~ 90 - Faex