Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 623

90 - Faex ~ 91 - Calx viva ~ 92 - Gypsum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

impatientes, cum aceto peruncta extinguit. Cremata vero, ungues scabros cum resina aufert. Addito lentiscino oleo, illita nocte tota, rufat capillum. Elota oculorum medicamentis, ut spodos, adiicitur: cicatrices eorum, et caligines eadem abstergit.

[Faecis, et tartari dicti consid. et vires.] FAEX vini vulgaris notitiae est, quin et ipsius adurendae ratio nota, iis praesertim, qui ex hac alumen, quod vocant faecis, conficiunt. Porro vini recrementum, quod vinariis cadis agglutinatum, crustae lapidosae instar invenitur, officinarum vocabulo Tartarum vocatum, alvum non obscure subducit. Proinde non desunt, qui sibi adstrictam alvum citent, hausto tartari pulvere ex gallinaceo iure, addito mastiches momento, et saccharo: nihil enim incommodi adfert hac ratione paratum. Additum in deiectoria diluta, quae ex sena, vel polypodii radicibus, vel epithymo parantur, vim eorum deiectoriam adauget. Sunt qui album Tartarum faciant, diu ipsum in aqua decoquentes, atque subinde despumantes.

Cap. XCI
Ἄσβεστος   CALX VIVA

CALX viva hoc modo fit. Marinorum buccinorum testas igni condito, aut ferventi clibano, nocte dimittito: postera die, si candidissimae fuerint, extrahito: sin aliter, iterum urito, usquedum vehementer inalbuerint Dein ubi in aquam frigidam demersae fuerint, in fictile novum coniicito, et exacte pannis operiens, noctem unam conquiescere sinito: mane eam extrahens, ubi perfecto omni opere elaborata fuerit calx, recondito. Fit et e litoralibus calculis igne crematis, necnon e vili, et fusaneo marmore, quae caeteris praefertur. Vis omni calci in commune ignea, mordens, adurens, et crustas inducens: quibusdam aliis immista, ut adipi, oleo, concoquendi vim assumit, mollit, et dissipat: ulcera ad cicatricem perducit. Efficacior existimatur recens, nec aspersa aquis.

[Calcis consideratio.] CALX, cuius passim usus ad aedificiorum muros struendos, nota omnibus est. Praeter hanc fit etiam privatim ad varia medicamenta e purpuram, buccinorum, cochlearum, ostreorum, ovorumque testis. Non desunt tamen, qui etiam eam, quae fit ex calcario lapide, unguentis, et emplastris admisceant, eam primum demergentes in aquam, usquedum prorsus dissiliat, ac subinde lavantes diebus pluribus, affusa saepius recenti aqua pluviali, vel fontana. Valet enim sic elota ad contumacia ulcera, quod absque morsu valenter siccet. Ob id itaque unguenti expetitur, quibus utuntur ad pudendorum ulcera, eaque praesertim, quae venerea lue contrahuntur. Quinetiam prodest ad ambusta, et alia, quae non facile curationem admittunt. Sunt etiam qui extinctam prius calcem, lavent deinde diutius rosarum stillatitia aqua, ita valentius effici medicamentum existimantes. [Calcis vires ex Galeno.] Calcis vires descripsit Galenus libro nono simplicium medicamentorum, his verbis. Calx, viva quidem, quae [GR] Graece dicitur, vehementer urit, adeo ut crustam efficiat: extincta vero protinus etiam crustam molitur et ipsa: at post diem unum, aut alterum minus urit, minusque inducere crustam potest. At vero temporis progressu prorsum nec crustam quidem gignere queat, tametsi etiamnum calfaciat, carnemque liquet. Porro si lavetur in aqua, suam mordacitatem exuit, efficitque nuncupatam [GR], hoc est lixivium, ac strenue absque mordacitate exiccat.

Cap. XCII
Γύψος GYPSUM

GYPSUM vim habet adstringendi, obstruendi: sanguinis eruptiones, sudoresque cohibet. sed potum, strangulationis modo iugulat.

[Gypsi historia.] GYPSUM quid sit, nemo est qui nesciat. Abundat gypso universa fere Hetruria, ibique commode frequenterque expetitur cementariis ad aedium fabricas. Fit gypsum e quodam candido lapide, in laminas facile scissili: qui tamen non longa ignium vi torretur, et excoquitur. Quandoquidem in calenti furno coniectus, quatuor, aut ad summum quinque horarum spatio peruritur. Tunditur deinde in pulverem, et incerniculis excutitur. Praestantissimum est recens: nam diu asservatum, aquae immistum aegre lapidescit, ac coit. Fit etiam Gypsum e speculari lapide, qui Graecis [GR] dicitur. Item ex alio quodam lapide nivei candoris, e quo in Hetruria torno patinae, et alia vasorum genera conficiuntur. Hunc alabastrum appellant, sed perperam. [Gypsi vires ex Galeno.] Gypso vires reddidit Galenus libro nono simplicium medicamentorum, ita disserens. Gypsum et ipsum ad communem omnium terrenorum, lapidosorumque corporum facultatem, qua desiccare dicta sunt, insuper hoc adiunctum habet, quod est facultatis emplasticae. Unitur enim ipsum ad sese, et cogitur, lapidescitque maceratum. Quamobrem siccis medicamentis, quae ad sanguinis eruptionem accomodantur, commiscetur. Nam ipsum per sese lapidosum fit, et durum coactum, ac congelatum. proinde rigare, diluereque illud excogitavi, tenui alboque ovi liquore, quod ad ophthalmias utile st, admisto quod in farina triticea est pulvilli tenuissimi, qui in parietibus molendinorum residet. Excipere vero, quod sic subactum est tenellis leporis pilis, aut qui perinde sunt molles, expedit. Gypsum combustum non aeque emplasticam vim habet: caeterum tenuiorum est partium, et valentius desiccat. Quin et repercussorium est, maxime si maceretur oxycrato.

90 - Faex ~ 91 - Calx viva ~ 92 - Gypsum