Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 625

94 - Alcyonium ~ 95 - Adarces ~ 96 - Spongiae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

disseruit Galenus libro XI. simplicium medicamentorum, his verbis. Alcyonia omnia detergunt, ac digerunt, qualitatem habentia acrem, et calidam facultatem: verum aliud alio non parum plus minusque, et in his ipsis, quae diximus, secundum partium essentiae totius tenuitatem. Est autem eorum unum densum, et grave, odoris pravi: olet enim pisces putres, spongiae in specie simile. Secundum vero aliud figura longiore, leve, et rarum: odorem habens similem phyciis. Aliud tertium vermi simile est specie, colore purpureo, consistentia molli: vocant id Milesium. Post quae quartum secundo quidem iam posito similiter et leve, et rarum, verum lanis succidis simile. Denique et quintum extima superficie laevi, caeterum interna substantia asperum, nullius odoris, gustu tamen apparens acre: et sane omnium alcyoniorum est calidissimum, adeo ut et pilos urere possit. Itaque cum duo prima lichenas, alphos, psoras, leprasque adiuvent, praeterea cutem splendidiorem competentia virium efficiant, idem praestare non potest hoc ultimo loco positum. Nec enim perinde ut illa, cutem duntaxat summam extergit, sed etiam excoriat, usque in profundum cutis penetrans, ut etiam ulcera moliatur. Porro quod tertio ordine recensuimus, omnium est tenuissimum. Itaque ustum alopecias curat illitum cum vino, colore quidem fulvo, tenui tamen essentia. Quartum autem eiusdem cum hoc speciei vires obtinet, verum haud parum imbecilliores.

Cap. XCV
Ἀδάρκης ADARCES

FIT in Cappadocia, quod adarces appellatur. Est autem tanquam concreta salsilago, humidis et palustribus locis siccitate emergens, et arundinibus, ac herbis agglutinata, colore flori lapidis Asii similis, et omni forma molli alcyonio, et aliquantum cavo proxima, ut videri possit lacustre alcyonium. Ad evellendas lepras, lentigines, lichenas, et vitia cutis in facie, et similia, accommodatur. Et in summa vis ei acris. Humorem evocat, qui in alto concrevit, et ischiadicis prodest.

[Adarcae consideratio.] LEGITIMAM Adarcen, quae Dioscoridis, et Plinii placitis respondeat, hactenus non vidimus, etsi in Italia nasci tradidit Plinius libro XVI. cap. XXXVI. Quam postea libro XXXII. cap. XII. vocavit calamochnum, sic inquiens. Inter aquatilia dici debet et calamochnus Latine adarca appellata. Nascitur circa arundines tenues, e spuma aquae dulcis, ac marinae, ubi se miscent. Vim habet causticam, ideo acopis additur contra perfrictionum vitia. hactenus Plinius. Porro vero eos hallucinari crediderim, qui sibi persuadent id esse Adarcen, quod vulgo Italis dicitur Palla marina. Siquidem haec in mari tantum nascitur, non in paludibus aquae dulcis: et ibi non arundinibus, neque herbis inhaerens visitur, sed in sicco reperitur litore, undis simul cum alga proiecta, pilae omnino similis, quae in lactentium haedorum ventriculis, ex exuctis una cum lacte pilis, plerunque reperitur. Adde quod haec, quantum gustaverim, nec acris, nec caustica (ut Plinius inquit) deprehendatur: neque etiam, quod sciam, in paludibus inveniatur. Huius tamen meminit Galenus libro primo de compositione medicamentorum secundum locos, referens quae Crito ad conservandos, augendos, itemque a defluvio praeservandos capillos scripsit. [Cornarii lapsus.] Ubi cum interpres Cornarius vir alioqui doctissimus, ignorasset quid Critoni et Galeno intelligeretur per [GR], forte suspicatus, locum hunc in Galeno esse depravatum, spongiam marinam perperam interpretatus est: quandoquidem lectio illa vera est, et vertendum erat pilam marinam. Id quod etiam Fuchsius doctissime adnotavit in suis de compositione medicamentorum libris. Marinam pilam addit Nicolaus Myrepsicus in quodam unguento ad lumbricos, ubi sic habet. Pilae marinae, quae reperitur in mari rotunda, ut lana congesta. [Adarcae vires ex Galeno.] Caeterum Adarcae vires retulit Galenus lib. XI. de simplicium medicamentorum facultatibus, ita scribens. Adarcion aliqui masculino genere adarcon, alii foeminino adarcen dicunt, essentia quidem sua velut spuma est aquae salsae concreta, circa arundines, et farragines concrescens. Acerrimum hoc est, simulque calidissimum medicamentum. proinde et per se inutile est. verum commiscetur iis, quae vim eius retundunt, itaque fit admodum utile in iis affectibus, qui excalfieri postulant. idque foris impositum, nam intro in corpus ipsum sumere est impossibile, nimirum ob virium vehementiam. haec Galenus. Ex quibus liquido apparet, Adarcium a marina sphera plurimum facie, et viribus differre.

Cap. XCVI
Σπόγγοι SPONGIAE

E SPONGIIS alias mares appellavere, tenui fistula, spissas: quarum duriores tragos nominarunt. Foeminas autem, quae contrarias dotes habent. Uruntur eae, ut alcyonium. Recentes sine pinguetudine vulnerariae sunt, et tumores reprimunt. recentia vulnera ex aqua poscave conglutinant: veteres sinus ex decocto melle iungunt. Vetustae autem inutiles. Aridae ligatae lino, si penicilli modo adigantur, occlusa ulcera, callosque laxant. Siccae recentes, et vacuae, senilia ulcera, et que fluxione laborant, aut cuniculatim exedunt, impositu siccant. sanguinis profluvium sistunt. Crematarum cinis ex aceto, aridae lippitudini auxiliatur: et ubi quid abstergere, aut adstringere opus est. Utilius in oculorum medicamentis lavare cinerem. Omnium cinis cum pice crematarum, profluentem sanguinem sistit. Candidae cura fiunt, e mollissimis recentes per aestu tinctae salis spuma, quae petris cohaeret: insolatur inversae, hoc est, parte cava sursum spectante, et qua abscissae fuerunt, deorsum. Si vero aestiva serenitate ad lunam sternantur, perfusae salis spuma, aut maris aqua, maximum candorem referent.

94 - Alcyonium ~ 95 - Adarces ~ 96 - Spongiae