Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 626

96 - Spongiae ~ 97 - Corallium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Spongiarum historia ex Aristotele.] SPONGIARUM genus (inquit Aristoteles libro V. capite XVI. de historia animalium) triplex statuitur: nam aliae rarae, aliae spissae, aliae quas nominant achilleas. Tenuissimum genus id tertium est. genus hoc inventu perquam rarum est. Quae autem in genere illo spisso praedurae sunt, atque asperae, nomine hirci nuncupatur. Quae quidem omnes aut ad saxa nascuntur, aut iuxta litus, lutoque aluntur. Cuius rei argumentum est, quod captae limo refertae omnes cernuntur. quod certe indicat caeteris quoque adhaerentibus cibum per ipsum adnexum hauriri. Imbecilliores propterea sunt spissae, quam rarae: quia minus albo radicis haesu innituntur. Sensum etiam spongiis esse aiunt: argumento quod ad evulsoris accessum contrahuntur, ita ut evelli difficile sit. quod idem etiam faciunt, quoties flatus, tempestasque urget, ne sua de sede pellantur. Sed sunt, qui de hoc dubitent, ut qui Toronam incolunt. Narrant tamen procul dubio bestiolas quasdam velut tineas, lumbricosve, et eiusmodi alias consistere intra spongias, atque ali: quas et evulsis spongiis, pisciculi saxatiles devorent, qui vel radices absumunt totas, quae inhaerent saxis remanserint. Si evenerit forte, ut spongia abrumpatur, residuo item renascitur, et completur. Magnitudine amplissima solutae illae, et rarae spongiae, augentur plurimae, quae circa Lyciam sunt. Sed mollissimae quae spissae: nam achilleae torosiores iis constant. Omnino quae altis, tranquillisque insunt gurgitibus, mollissimae sunt: flatus enim, ac tempestates spongias quoque, ut caetera altilia reddunt duriores, et incrementum impediunt. Quamobrem spongiae Hellesponti spissae, ac durae sunt, et omnino quas mare ultra Maleam promontorium, citraque fert. Differunt inter se mollitie, duritieque. nec calorem immodicum spongiae patiuntur: fit enim eo, ut more pullulantium putrescant. Quocirca optimae iuxta oras comperiuntur spongiae, si gurgite alto demersae sunt: commode enim temperantur propter altitudinem gurgitis. Color illotis, vivisque nigricans est. Adhaerent nec parte, nec toto: intersunt enim fistulae quaedam inanes, sed pluribus passim particulis haesitant, et quasi membrana extenta subesse radicibus earum videtur. superne autem caeteri meatus concreti propemodum latent: at vero quaterni, aut quini patent, per quos pasci existimantur. Hactenus de spongiis Aristoteles. Cui quidem Plinius suam de spongiis historiam acceptam referre potest, quam libro IX. cap. LXV. scriptis tradidit. [Spongiarum vires ex Gal.] Spongiarum vires memoriae prodidit Galenus lib. XI. simplicium medicament. his verbis. Spongia usta acris est, et digerentis potentiae. Utebatur ea praeceptorum meorum quidam ad sanguinis eruptiones, quae manuali opera indigent. In quem usum semper eam paratam habebat siccam, et exarefactam: cum vero res posceret, bitumine in primis imbuebat, sin eo careret, pice. Porro admovebat eam partibus sanguine profluentibus etiamnum ardentem, ut et crusta parti induceretur, et ipsum spongiae ustae corpus, ceu operculum quoddam acciperet. Caeterum spongia ipsa nova per se, non sicut lana, aut linamentum (quod [GR], id est, carpinatum vocant) materia duntaxat est, quae humores infundendos excipiat, sed etiam manifeste desiccat. Id quod scies, si ea sola utaris in vulnere, cum aqua, aut oxycrato, aut vino, pro diversitate videlicet corporum, uti est ante dictum. Glutinabit siquidem ea similiter atque medicamenta, quae vocant enaema. At si non nova sit, sed usui accommodata, palam cognosces, quantum a nova superetur, sive vulneribus eam imponas sive aqua proluens, sive oxycrato, sive vino. Nec mirum est, cum in spongia nova servetur etiamnum ea, quam a mari accepit, facultas modice corpora exiccandi. Atque haec quidem praestare potest, cum etiamnum servat maris odorem. Nam temporis spatio, etiamsi nunquam usui accommodata sit; tamen et odorem maris amittit, neque aeque desiccare potest.

Cap. XCVII
Κοράλλιον CORALLIUM

CORALLIUM, quod aliqui lithodendron appellarunt, marinum esse fruticem constat, qui alto extractus, duratur statim atque emergit, tanquam offuso aere protinus concrescat. Plurimum invenitur ad Syracusas, in promontorio, cui Pachyno nomen est. Laudatissimum rubens, colore antherici, aut sandycis saturatae, nec secus terenti facile cedens, aequabili usquequaque concremento, rursus algae, aut phuci marini odore, quam ramosissimum, forma fruticis, cinnamomi aemulum. Quod autem in lapidis duritiam coit, scrupulosum, inane, et lacunosum, vitiosum existimatur. Adstringit, et refrigerat mediocriter: excrescentia coercet: oculorum cicatrices abstergit: ulcerum cava, et cicatrices explet. Contra sanguinis reiectiones magnopere efficax est: urinae difficultati auxiliatur. quin et potum ex aqua lienem absumit. Quod antipathes vocant, corallium esse arbitrantur, specie tantum distans. Est autem colore nigro, arboris figura, ramosum magis. Vires supradicti habet.

[Corallii consideratio.] CORALLIUM, quo usqueadeo abundat in Italia, ut fere nulli ibi reperiantur infantuli, nullaeque puellae, quibus non gestentur Corallii monilia aut collo, aut brachiis suspensa, quo item utuntur foeminae in templis ad suas preces numerandas, in Tyrrheno, et Siculo expiscantur mari. Caeterum etsi rubri tantum, et nigri meminerit Dioscorides; reperitur tamen quod nivei sit candoris in iisdem pelagis, non autem ut rubrum compactum, ponderosumque, sed levius ac rarius, et spongiarum modo inane. Creditur hoc rubro longe magis refrigerare: proinde eo utuntur medici, ubi opus est maiore refrigeratione. Corallii meminit Plinius libro XXXII. cap. II. ubi de eo ita scriptum reliquit. Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est, tantum apud Indos in Corallio: nanque ista persuasione gentium constant. Gignitur quidem et in rubro mari, sed nigrius. In Persico vocatur Iace. Laudatissimum in Gallico sinu, circa Stoechadas insulas, et in Siculo, circa Heliam, et Drepanum. Nascitur et apud Graviscas, et ante Neapolin Campaniae, maximeque rubens, sed molle, et ideo vilissimum Erythris. Forma est ei fruticis, color viridis. Baccae eius candidae sub aqua,

96 - Spongiae ~ 97 - Corallium