Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 627

97 - Corallium ~ 98 - Lapis Phrygius ~ 99 - Lapis asius

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et molles. exemptae confestim durantur, et rubescunt, quasi corna sativa, specie, atque magnitudine. Aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat. Itaque occupari, evellique retibus, aut acri ferramento praecidi. hac de causa corallium vocitatum interpretantur. Probatissimum quam maxime rubens, et quam ramosissimum, nec scabrosum, aut lapideum, vel rursus inane, aut concavum. Authoritas baccarum eius non minus Indorum viris quoque pretiosa est, quam foeminis nostris uniones Indici. Aruspices eorum, vatesque in primis religiosum id gestamen amoliendis periculis arbitrantur. Itaque et decore, et religione gaudent. Galli gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta penuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe. Surculi infantiae adalligati, tutelam habere creduntur. haec Plinius. [Plinii lapsus.] Quem tamen mirari subit, quod tam facile sibi persuaserit, corallium per se baccas ferre, quasi corna sativa specie atque magnitudine, perinde ac caeterae arbores suos proferunt fructus. Quandoquidem, ut fatentur ii, qui corallia expiscantur, et in iis mercaturam exercent, nullas per se baccas edunt. Baccae enim, quae in coralliorum monilibus cornis, ac cerasis similes visuntur, ex ipsorum truncis torno, et lima prius parantur: mox smyridis lapidis pulvere, et terra quadam, quae e Tripoli Aphricae adfertur, expoliuntur, et lucidum laevorem contrahunt, cum iis diutius fricantur. Ad haec Corallia e mari circunquaque muscosa eximuntur, nec tunc ulla ex parte rubescunt, verum inde artificibus tradita, deraso cortice rubent, et perpolita nitescunt. Nigrum Corallium, quod Dioscorides Antipathes vocari ait, primum vidi ego Neapoli ebenum colore referens. [Corallii facultates.] Corallium comitialibus commode adalligatur, hauriendumque praebetur. Corallium aedes (ut aiunt) a fulminum iniuria tuetur. Idem mensium abundantiam cohibet, dentes commotos firmat, desquamatas gingivas emendat, itemque oris ulcera sanat. Potum dysentericos iuvat, seminis profluvium in viris, nocturnasque pollutiones, et in mulieribus albos uteri fluores reprimit. Recensetur inter ea (Avicenna teste) quae cordi hilaritatem adferunt. Auxiliatur praeterea (ut Plinius inquit) contra torminum ac vesicae calculi mala in pulverem igne redactum, et cum aqua potum. Simili modo ex vino potum, aut si febris sit, ex aqua somnum conciliat. ignibus diu repugnat. Sed eodem medicamine saepius poto, tradunt lienem quoque absumi. Sanguinem reiicientibus, aut excreantibus medetur. Cinis eius miscetur oculorum medicamentis: spissat enim ac refrigerat, ulcera cava explet, cicatricesque extenuat. Corallii meminisse Galenum in libris legitimis de simplicium medicamentorum facultatibus, hactenus non reperi: tametsi libro septimo de compositione medicamentorum plura describat medicamenta ad incipientem phthisin, haemoptoicos, et suppuratos, quae corallium excipiunt.

Cap. XCVIII
Λίθος φρύγιος LAPIS PHRYGIUS

PHRYGIUS lapis, quo infectores in Phrygia utuntur, a qua nomen accepit, nascitur in Cappadocia. Optimus habetur pallidus, modice gravis, non solida corporis compage, intercedentibus albis segmentis, ut in cadmia. Uritur autem vino optimo perfusus, vivisque carbonibus obrutus: perflantur assidue follibus, donec mutato colore rufescat: rursus extractus eodem vino restinguitur. Hoc iterum, et trinis vicibus faciendum: attendendum tamen ne minutim confringatur, et in fuliginem evanescat. Vis crudo, ustoque adstrictoria, expurgans: ulceribus crustas quadantenus inducit: ambustis cum cerato medetur. Lavatur, ut cadmia.

[Phrygii lapidis consid.] QUI mihi Phrygium lapidem ostenderit in Italia, hactenus neminem inveni. quippe cum nec nostratibus medicis, nec lanarum infectoribus, ullo sit usui, ex Cappadocia ad nos deferri desiit. Plinius cum ignorasset, Phrygium lapidem medicamentis etiamnum expeti, tingendis tantum vestibus commendavit. [Phrygii lapidis vires ex Galeno.] De huius lapidis viribus disseruit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, his verbis. Pyritae facultatem habere existimatur et Phrygius, quem vocant. Sed eo semper utor combusto quidem ad ulcera putrida, idque aut ipso per se, aut ex aceto, aut oenomelite, aut oxycrato: ad oculos vero medicamentum siccum efficiens: quod multi nunc acceptum a me obtinent. Miscentur ei et alia quaepiam. Dicetur autem de ipso in opere de componendis pharmacis. Nunc satis est de generali eius facultate explicuisse: valide enim desiccat, habens quiddam adstrictionis, simul et mordicationis. Dictum vero superius est, ea esse omnia optima medicamina, plurimique usus, quae mistas in sese hasce duas facultates habent, nempe repercutientem, et digerentem.

Cap. XCIX
Λίθος ἄσιος LAPIS ASIUS

ASIUS lapis assumi debet pumicis colore, levis, fungosus, item friabilis, scissiles venas lutei coloris ad imum actas habens. Eius flos salsugo subflava est, summo lapide insidens, compage tenui, colore in aliquibus albo, in aliis pumici simili, ad luteum vergente: admotus linguae aliquantum mordet. Vim habet uterque adstrictoriam, et modice erodentem. admistus liquidae pici, aut terebinthinae, tubercula discutit. Longe validior flos existimatur. De caetero siccatus flos vetera ulcera, et cicatrici repugnantia sanat. excrescentia cohibet: tetra ulcera, et fungis similia, cum melle expurgat: ulcerum cava explet, et expurgat cum melle: depascentiaque cum cerato sistit. Fit cataplasma ex eo podagris, misto fabae lomento: et lienosis ex aceto, et viva calce. Prodest flos ex melle phthisicis linctu. Podagrici iuvantur, pedibus in solio ex eo lapide excavato inditis. Fiunt quoque ex eo loculi, qui corpora erodunt: et luxuriantem carnem, et corporum crassitiem absumunt, cum vice nitri in balneo sparguntur. Si lavare libet, cadmiae modo lavatur.

97 - Corallium ~ 98 - Lapis Phrygius ~ 99 - Lapis asius