Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 629

101 - Lapis haematites ~ 102 - Lapis schistus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

aliquantum, extenuantemque. Oculorum cicatrices, et scabritiam cum melle purgat: cum lacte autem muliebri, lippitudini, fractis, et oculis cruore suffusi convenit. Bibitur contra difficultatem urinae, et fluxiones mulierum in vino: et ab iis, qui sanguinem reiecerunt, cum succo punici mali. Fiunt ex eo coticulae, et collyria oculorum vitiis apta,. Uritur ut Phrygius, sine vino duntaxat. Modus ustionis est, ut modice levis fiat, et bullis quibusdam intumescat. Sunt qui haematiten ita adulterant. Densam glebam, rotundamque schisti lapidis, cuiusmodi sunt, quae eius radices vocantur, in urceum figlini operis, qui ferventem cinerem contineat, condunt: paucaque interiecta mora eximunt: sin dimissus, colore mutato diffunditur. Coarguitur male confictus, primum scissilibus venis: quippe in rectos venarum discursus refringitur. At haematites longe secus se in colore habet: nanque hic floridum reddit, haematites vero saturatiorem, atque cinnabarin imitantem. Invenitur in Sinopica rubrica. Fit et e magnete lapide, vehementer ambusto. In Aegypto sponte naturae cum metallis enascitur.

[Haematitae lapidis consideratio.] HAEMATITES lapis, quo omnes in universum medicae officinae abundant, quoque pictores, et lignarii fabri utuntur, vulgo vocatus Lapis, legitimus non est, de quo meminerunt Dioscorides, et Galenus. Quippe hic factitius est, ex vilissimo vulgari Armenio bolo, aliisque admistis imposturis. Legitimus enim fossilis est, et sponte naturae nascens in metallorum cuniculis: qui fractus, sanguinem colore imitatur, unde et nomen, cum Graecis sanguis [GR] dicatur. Huic persimilis est, quem Schistum {vocaut}<vocant>, cuius historiam, et vires statim post hunc scribit Dioscorides ob cognationis vinculum. Foditur haematites non modo in Aegypto, sed in pluribus Germaniae, et Boemiae montibus, praesertim in Hercynia sylva: quin et in Italia Bruxiensi agro, sed peregrinis bonitate cedentes. Variat tamen huic lapidi color, quoniam et niger, et flavus, et ferruginis instar, quibusdam insit, ut peritissimus aeque ac doctissimus Agricola in suis de fossilium natura libris diligenter adnotavit. [Haematitae vires ex Gal.] Haematitae vires memoriae prodidit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Porro talium quoque unus est haematites, quem vocant, a coloris similitudine id appellationis sortitus: sicut et galactites, quando et ipse in succum solutus, lacti similis conspicitur. Habet lapis haematites tantum frigiditatis, quantum habet adstrictionis. Merito itaque ausi sunt medici ocularibus facultatibus lapidem miscere haematiten. Ac solo eo uti possis palpebris exasperatis: si quidem cum phlegmone asperae sint redditae, ex ovo ipsum diluens: ac magis etiam, per foeni graeci decoctum. Sin vero citra phlegmonem, ex aqua. Incipito vero semper a modice humidis, per specillum infundens. Ubi autem, quod vires eius ferat, conspexeris, magis ac magis crassum efficies, ac tandem adeo crassum facies, ut specilli nucleo inungas, secundum subiectionem, aut eversionem palpebrae. Hic idem lapis similiter in cote contritus, sanguinis expuitioni convenit, omnibusque ulceribus. Porro siccus, si ad tantum redactus fuerit laevorem, ut pulvillum referat, reprimit excrescentia, atque eo nullus solo, atque per sese utitur. Ego vero ad ea, quae dixi, usus sum facultate eius ex gustu qualitate comperta, cum mox experientia periclitari vellem, nunquid recte coniecissem. Et ipsa quidem oculorum ulcera, solus per se cicatrice includit (ut paulo ante comprehensum est) attritus, caeterum aut affusus, aut inunctus. nam et id experientia exploratum habeo. hactenus Galenus. [Haematitae vires ex Alexandro.] Miris item laudibus extulit haematiten lapidem Alexander Trallianus, sic inquiens. Ego sane novi frequenter me sine theriaca, aliisque pretiosis antidotis multos curasse, lenibus usum medicamentis, et praesertim lapide haematite. Usus autem eo sum in his, qui largius sanguinem reiiciebant, cum succo punici mali, et granis, vel cum succo polygonii: in quibus autem sanguis non copiose evacuabatur, etiam ex aqua sola egelida. At laevigare ipsum curiose oportet, ut in tenuissimum pulverem redigatur, sitque aereus, et vento persimilis. Dedi ego ex eo scrupula quatuor, et paulo amplius minusve. Exhibui etiam iis, qui pus expui inceperant, ac mirum est, quomodo ulcus exiccarit sanaveritque, ut non amplius pus generaretur, neque aeger tussi infestaretur. Spectavi autem et alium quendam ex his, quibus vas exesum erat, non modo particulas quasdam ex faucibus, sed etiam asperam arteriam expuentem, ac mirum quomodo in hoc quoque lapis hic maximam efficaciam indicaverit. Nam et hic curatus est nobis non admodum etiam spernentibus. Exhibui autem aegro potui medicamentum frequentius, ut commodius distribueretur. Quare cum crebro ipsum bibisset, tandem sumere ipsum fastidivit. Excogitavi autem huiusmodi rationem, redactum in tenuissimum pulverem panniculo lineo imposui, et diligenter ipsum undiquaque confrictum,colligatumque in poculo, quod vinum odoratum modicum haberet, suspendere permisi, idque per totam noctem iam inde ab ipso vespere: extraxi autem tenuem, aereamque eius partem, ut aeger solam vini qualitatem perciperet. Ex hoc bibere quantum mane libenter habebat, ei praecepi, atque hoc sane agendo, bibendoque continue, sanitatem recepit. Hoc autem morbo liberatus, idem praeservationis causa facere pergebat, bibebatque, donec etiam corpore probe mutato, consueta agendo viribus se constare sentiret. Haec de lapide haematite a me visa, et usu comprobata conscripsi. Hactenus Alexander libro septimo capite primo.

Cap. CII
Λίθος σχιστός LAPIS SCHISTUS

SCHISTOS lapis in Iberia Hispaniae gignitur. Probatur maxime, qui croci colorem aemulatur, friabilis, suapte natura fissilis, concremento, et alterno cohaerentium venarum discursu, pectinum modo, Ammoniaco Sali similis. Vim exhibet haematitae, sed ad omnia infirmiorem. quin

101 - Lapis haematites ~ 102 - Lapis schistus