Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 630

102 - Lapis schistus ~ 103 - Lapis gagates

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et cava replet muliebri lacte perfusus. ad procidentia, rupta, item genarum crassitiem, et uvas oculorum, magnopere efficax est.

[Schisti lapidis consideratio, et vires.] SCHISTUM lapidem, quem tradidit Dioscorides gigni in Iberia, hactenus allatum in Italiam non vidimus. Fodi tamen hunc in pluribus Hercyniae sylvae locis in Germania, quin et in Boemia author est clarissimus Agricola. Caeterum cum de viribus cum haematite certet, hic eius vires nobis supplere poterit. Meminit Schisti lapidis Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic de eius viribus disserens. Lapidi haematitae persimilem vim obtinet, verum infirmiorem, is qui vocatur schistus, ac post eum galactites. At melitites caliditatis etiam nonnihil, ut dixi, adiunxit. Ut itaque unusquisque ipsorum leviter, ac sensim ab haematitae facultate recedit, ita ad oculos similiter in usum ducitur: est tamen mitior. Porro mitiora remedia partibus etiamnum phlegmone afflictis semper gratiora sunt, atque iucundiora: caeterum liberis iam phlegmone partibus infirmiora, quam quae persanare valeant.

Cap. CIII
Λίθος γαγάτης LAPIS GAGATES

IN GAGATARUM lapidum genere, praeferendus qui celeriter accenditur, et odorem bituminis reddit. Niger est plerunque, et squalidus, crustosus, perquam levis. Vis ei molliendi, et discutiendi. deprehendit sonticum morbum suffitus: recreatque vulvae strangulationes: fugat serpentes nidore. podagricis medicaminibus, et acopis additur. In Cilicia nasci solet, qua influens amnis in mare effunditur, proxime oppidum, quod Plagiopolis dicitur. vocatur autem et locus, et amnis Gagas, in cuius faucibus ii lapides inveniuntur.

[Gagatae lapidis consideratio.] LAPIDEM, quem Gagaten vocant, in comitatu Tirolensi Germaniae non longe ab Aeniponte (Germani Ispruch dicunt) in quodam torrentis alveo repertum, ostendit mihi primum clarissimus medicus Ioannes Petrus Merenda Brixianus, nullis prorsus notis a Gagatae historia dissidentem. Nam praeterquam quod igni admotus confestim accenditur, flammamque contrahit, ac bitumen redolet, squalidus est, et niger, crustosus, et perquam levis. Hoc scatet in universum Flandria, Cimbriaque, ubi lignorum penuria incolae hoc tantum lapide ignem sibi comparant. Foditur hoc tempore etiam in Italia Brixiano agro, e cuius fodinis nuper ingentem glebam misit ad me Tridento Santus Santinus diligens pharmacopola ad Corallii insignium. Fuchsius vir alioqui eruditione clarus putat (ut libro primo retulimus, cum de pissasphalto disseremus) Gagaten in Tirolensi comitatu repertum, esse pissasphaltum. Verum ego ab eo dissentio, ut citato nuper loco latius ostendimus. Sunt qui existiment fossiles quosdam carbones, quos in pluribus locis effodi in Germania tradidit Georgius Agricola vir doctissimus, et in fossilibus medicamentis indagandis hodie facile princeps, esse lapidem Gagaten, quod carbones ii non aliter quam e ligno parati igne accendantur. Veruntamen cum hi flammam non edant, nisi follibus excitentur, nec ullum bituminis odorem spirent, eorum opinio plane refellenda videtur. Siquidem Gagates adeo bitumine praegnans est, ut accensus picis fere modo flagret, et nigerrimum emittat fumum. Quin et oleum copiosum reddit, ubi vitreis organis conclusus, ignium vi peruritur. Hoc commendavit Mesues daemoniacis, epilepticis, paralyticis, spasmicis, tetanicis, arthriticis, ab utero suffocatis, et conceptum non admittentibus. Quod tamen a carbonibus iis elici non potest, cum omni penitus humore destituantur. [Gagatae historia, et vires ex Galeno.] Gagate historiam, et vires tradidit Galenus libro IX. de simplicium medicamentorum facultatibus, his verbis. Est et alius lapis colore atro, qui ubi igni admotus fuerit, persimilem bitumini odorem exhibet. quem Dioscorides, nonnullique alii in Lycia inveniri prodiderunt, ad fluvium nomine Gagatem, unde et ipsi lapidi nomenclaturam inditam dicunt. Ego tamen eum fluvium non vidi, tametsi parva navicula totius Lyciae litora legerim, quo videlicet, quae in ea sunt, inspicerem. Crustaceos veros lapides nigros, et qui in ignem additi exilem flammam ederent, complures Coele Syri asportavi, natos in colle, mari mortuo, quod vocant circundato, qua orientem spectat, ubi et bitumen est: eratque lapidum odor similis bitumini. Utebarque eis ad flatuosos tumores in genu diuturnos, et aegre curabiles, mistis videlicet facultatibus, quae ad hoc symptoma probatae fuerant. Planeque visum est mihi evidentiorem earum facultatem reddidisse. Miscui vero ipsum et Barbaro quam vocant, et palam medicamentum effectum est exiccantius, adeo ut et sinus contraheret, nedum cruenta vulnera glutinaret, ad quae competere maxime creditur. hactenus Galenus. [Plinii lapsus.] Caeterum Plinius lib. XXXVI. cap. XIX. existimasse deprehenditur, quod quemadmodum in medicamentis sibi viribus mutuis respondent Thracius lapis, et Gagates; ita uterque in aqua demersus accendatur, et conflagret, restinguatur vero in oleo. Quod tamen falsum est: quandoquidem Dioscorides ubi memoriae prodidisset Thracium lapidem iisdem viribus esse praeditum, quibus et Gagates; subdidit Thracio illud peculiare adscribi, quod aqua demersus accendatur, et oleo restinguatur. quod tamen in Gagate non accidit. Vim Gagatae admirandam esse Aetius testis est libro II. capite XXIIII. quippe si igne inflammetur, meroque restinguatur, exhibeaturque id vinum cardiacis potandum, confestim levantur, represso sudore, excitatoque arteriarum pulsu. Nonnulli Gagaten ad pollinis tenuitatem terunt, septemque continuis diebus colicis e vino propinant drachmae unius pondere, et integram restituunt valetudinem: poculum interim, quo laborantes bibunt, eiusdem vapore suffientes. [Achate lapidis historia, et vires.] Sed quoniam Gagates ob quandam nominis similitudinem, lapidem ACHATEN ita veteribus appellatum, mihi in mentem redegit, cum is laudetur ad varia humani corporis incommoda, merito hic aliquid de eo nobis dicendum esse duximus. Repertus primum Achates est in Sicilia, iuxta Achaten fluvium, a quo nomen sibi vendicavit. Lapis hic variis constat coloribus, et se invicem incursantibus zonis, lineisque, adeo ut quandoque varias effingant imaginum formas, naturae tantum

102 - Lapis schistus ~ 103 - Lapis gagates