Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 632

105 - Lapis magnes ~ 106 - Lapis Arabicus ~ 107 - Lapis galactites
108 - Lapis melitites
~ 109 - Lapis morochthus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

concamerari iusserunt, ut imposita in eo Mahumeti arca e purissimo ferro conflata, tanquam divino quodam miraculo in aere penderet, ita deceptis populis. Trahit itaque magnes propria vi ferrum, excepto eo, quod rubiginem contraxerit, vel ubi lapis is allio fuerit confricatus, aut ubi adamas prope adferatur. [Theamedes lapis.] Magneti vim sane contrariam habet Theamedes lapis in Aethiopiae montibus nascens, non procul a monte magnetis: quippe quod appositum sibi ferrum confestim abigat respuatque. Quo fit, ut qui calceis ferreis per magnetis montem pergunt, pedes submovere nequeant: per alium vero ambulantes, {nnnquam}<nunquam> pedibus consistant, et veluti tripudiantes fiant. [Magnetis vis ex Galeno.] Magnetis breviter meminit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ex lapidibus unus est et magnites, et heraclea, quam vocant, adsimilem haematitae vim obtinens.

Cap. CVI
Λίθος ἀραβικός LAPIS ARABICUS

ARABICUS lapis maculoso ebori similis. Is tritus illitus haemorrhoidas exiccat. Eius cinis dentifricio optimus.

NULLUM hactenus vidi, nec reperi lapidem, qui eburneam mihi ostenderit faciem. quapropter non crediderim Arabicum lapidem hoc tempore convehi in Italiam.

Cap. CVII
Λίθος γαλακτίτης LAPIS GALACTITES

GALACTITES appellatur, quod lacteum succum resudet; cinerei tamen est coloris, et gustu dulci. Ad oculorum fluxiones, et ulcera convenienter illinitur. Oportet autem in aqua tritum, pyxide plumbea recondere, propter vim glutini, quod ei obhaeret.

Cap. CVIII
Λίθος μελιτίτης LAPIS MELITITES

MELITITES omnia galactitae similis, hoc tantum interest, quod dulciorem succum remittit. Eiusdem ut galactites effectus.

[Galactitae, et melititae historia.] GALACTITEN, item Melititen qui mihi ostenderet, hactenus non reperi. Alter tamen (ut Galenus inquit libro nono simplicium medicamentorum) Galactites vocatur, quod in succum solutus lactis speciem reddat. quem admodum alter melitites, quod succi dulcedine mel gustu repraesentet. Galactitae meminit Plinius libro XXXVII. capite XII. sic inquiens. Galactites ex uno colore lactis est. Eandem dicunt leucam, et leucographiam appellant, et synnephiten: tritam lactis succo, et sapore notabilem. In educatione nutricibus lactis foecunditatem: infantium quoque adalligata collo, salivam facere dicitur: in ore autem liquescere. Eandem memoriam adimere dicunt. Mittit eam et Achelous amnis. haec Plinius. Caeterum, ut testatur Agricola, non solum reperitur Galactites in quibusdam Saxoniae montibus, in Germania; sed etiam in quorundam fluminum alveis, pariterque Melitites.

Cap. CIX
Λίθος μορόχθος  LAPIS MOROCHTHUS

MOROCHTHUS lapis, quem aliqui galaxiam, aut leucographida vocaverunt, in Aegypto nascitur. quo, utpote molli, et facile liquescente, linteones dealbandis vestibus utuntur. Spiracula corporis obstruere videtur: conveniens iis, qui sanguinem expuunt, coeliacis, et vesicae doloribus, cum aqua potus. itidem fluxionibus vulvae, et impositus velleri. Mollibus oculorum collyriis miscetur: explet enim cava, atque delacrymationes sistit. Idem cerato exceptus, ulcera, quae fiunt in teneris partibus corporis, ad cicatricem perducit.

MOROCHTHUM lapidem nonnullis galaxiam vocatum nasci, fodique in Saxonia Germaniae testis est Georgius Agricola maximus fossilium indagator. Veruntamen cum nec inde, nec ex Aegypto, quod sciam, in Italiam deferatur, cur plura de eo dicam, non habeo. [Morochthi lapidis vires ex Galeno.] Morochthi meminit Galenus una cum scissili lapide libro nono de simplicium medicamentorum facultatibus, sic inquiens. Sunt et alii lapides in succum solubiles, ut qui in Aegypto nascitur, quo utuntur ad splendorem linteis conciliandum. Est autem omnium dictorum minime qualitatis particeps, nec adstrictionem, nec morsum, nec abstersionem prae se ferens. quocirca hoc ipsum duntaxat lapidi huic inest, quod desiccet videlicet: proinde cerato eum miscentes ad cicatricem ulceribus inducendam in mollibus corporibus usurpant. Sed et ocularibus miscetur facultatibus, perinde ut modo dicti. At quanto est maiore emolliendi vi, quam praedicti, quod nullam videlicet effectricem qualitatem habeat, tanto etiam moderatior est, magisque dolorem levat. Hunc lapidem quidam moroxum, nonnulli leucographida nuncupant. hactenus Galenus. Sed certe nescio qua ratione, aut authoritate ductus sibi persuaserit Plinius libro XXVII. cap. II. hunc non esse lapidem, sed herbam, ubi una cum leuca de laucographide disseruit. nisi fortasse fuerit vocabulorum similitudine deceptus.

105 - Lapis magnes ~ 106 - Lapis Arabicus ~ 107 - Lapis galactites
108 - Lapis melitites ~ 109 - Lapis morochthus