Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 631

103 - Lapis gagates ~ 104 - Lapis Thracius ~ 105 - Lapis magnes

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

penicillo. Id quod maxime testatur Plinius libro XXXVII. capite primo, ubi sic habet. Post hunc anulum regia fama est gemmae Pyrrhi illius, qui adversus Romanos bellum gessit. Nanque habuisse traditur Achaten, in qua novem Musae, et Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed sponte naturae, ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia. Hinc igitur creditum est antiquos vocasse Achaten variis, ac diversis nominibus. Vocatur enim phassachates, cerachates, dendrachates, leucachates, haemachates, corallachates, et id genus aliis, quod quidam columbos, quidam cornua, alii arbores, alii sanguinem, nonnulli corallium coloribus prae se ferant: Prodest Achates (ut Plinius est author) contra scorpionum ictus. Quod in Siculis utique crediderim, quoniam primum eius provinciae afflatu scorpionum pestis extinguitur. Et in India inventi contra eadem pollent, et aliis magnis miraculis. Spectasse etiam prodest oculis. Sitim quoque sedant in os additi. Leoninae pelli similes, potentiam caeteris validiorem habere contra scorpiones dicuntur. In Persis vero suffitu, earum tempestates averti, et praeterea flumina sisti. Argumentum esse, si in ferventes cortinas additi, refrigerent. Sed ut prosint, leoninis iubis alligandos. Abominantur hyaenae pelli similes, quod domibus discordiales sint. Sed qui unico tantum colore notatur, invictos athletas reddit. hactenus Plinius.

Cap. CIIII
Λίθος θρακίας LAPIS THRACIUS

LAPIS Thracias dictus, nascitur in flumine quodam Schytiae, cui Ponto nomen est. Vis ei gagatae. Traditur aqua accendi, et oleo restingui: quod in bitumine accidit.

[Thracii lapidis mentio ex Galeno.] QUI THRACIUM lapidem ostenderet in Italia, hactenus profecto neminem inveni: nec qui illum aliis in regionibus se vidisse, aut invenisse testetur, compertum habeo. Eius mentionem fecit Galenus una cum gagate libro nono de simplicium medicamentorum facultatibus, ubi ita scribit. Est et alius lapis, cuius meminit Nicander hunc in modum.
Si lapis uratur candenti Thracius igne, et
Post madefiat aqua, flagrabit totus: at idem
Mox oleo affuso, penitus restinguitur. adfert
Thracius hunc ad nos pastor de flumine, nomen
Cui Pontus.
Verum nullus eius in medicina usus: neque Nicander praeter graveolentiam, quae suffitu feras fugat, quicquam ei adscripsit. haec Galenus.
Caeterum nos Thracii lapidis historiam potius fabulosam, quam veram censemus.

Cap. CV
Λίθος μαγνῆτις LAPIS MAGNES

MAGNES lapis optimus est, qui ferrum facile trahit, colore ad coeruleum vergente, densus, nec admodum gravis. Datur cum aqua mulsa trium obolorum pondere, ut crassos humores eliciat. Sunt qui magnetem crematum pro haematite vendant.

[Magnetis lapidis historia.] MAGNES lapis Heraclius, et Sideritis quoque dicitur. Magnes quidem ab inventore (ut Nicander est author) nomine Magno, qui primus in Ida monte lapidem hunc adinvenit: aut a Magnesia regione, ut Lucretius suis in poematibus scribit. Heraclius vero, vel ab Heraclia urbe, vel ab Hercule: ut enim Hercules immanes domuit belluas, viribusque subegit; ita Magnes ferrum victricem rerum materiam ad se trahens, subigit, et tenet. Quas ob vires Sideritis quoque dicitur. quippe ferrum Graecis [GR] appellatur. Nos autem vulgari idiomate appellamus Pietra Calamita. Foditur in Cantabria Hispaniae, et in variis Germaniae, ac Boemiae locis, etsi saepe casu inveniatur in ferri fodinis. Praestat, qui ex Macedonia, et Magnesia illi contermina convehitur: sed omnium praestantissimus est Indicus, et Aethiopicus. Differunt Magnetes colore, qui in iis aut niger est, aut coeruleus nigricans, aut in migro rursus, aut contra. Optimus est mas, qui non modo celerrime trahit ferrum; sed etiam vim suam in id adeo transfundit, ut possit alterum inhaerens ferrum ad se trahere. quo fit, ut saepius acus acum trahat, adeo ut altera alteri suspendeat, nullis appositis adminiculis, ad duodenum usque numerum. Quod item ferreis fit anulis, qui alter alteri inhaerentes catenae instar dependent. tametsi postremus non tam pertinaciter inhaereat, uti primus, et secundus. Ratio autem cur Magneti tantum facultas insit trahendi ferrum, nulli sane, quod sciam, adhuc comperta est, nec ulla eam philosophorum investigatio unquam assequi potuit. Proinde necessarium fuerit dicere, illi vim hanc peculiarem tribuisse coelum, et rerum omnium parentem naturam, ut Rhabarbaro vim detrahendi bilem, et Torpedini marinae stupidam reddendi manum, quae ipsam viventem tetigerit. Nec sane aliud quicquam inveniri putaverim, quod viribus Magnetem magis aemuletur, quam Torpedo piscis. Quandoquidem ut Magnetis admiranda facultas ex una pendente acu in aliam transit acum, et ex anulo in anulum; idem similiter efficit Torpedinis virtus. Quippe hamo capta, obstupefaciens eius facultas adeo confestim per setas virgamque excurrit, ut statim piscatoris manum miro sane stupore corripiat. Idemque efficit retibus comprehensa, vi per funem aurae instar excurrente. Caeterum Dinocrates Alexandrinus (Plinius author est libro XXXIIII. capite XIIII.) Arsinoes de Magnete lapide templum concamerare inchoaverat, ut in eo simulacrum eius e ferro pendere in aere videretur. Cuius forsitan rationem secuti Arabes, Turcarumque sacerdotes (si tamen vera referunt, qui talia scribunt) Mahumeti sacellum e praestantissimo Magnete

103 - Lapis gagates ~ 104 - Lapis Thracius ~ 105 - Lapis magnes