Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 639
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
quemadmodum nos visco circumlito nostras tuemur in Hetruria. Pharmacitis vero dicitur, quod medicamentosa maxime sit. Siquidem non modo vermiculos ad vites ascendere inhibet; sed etiam eos interficit. Haec usqueadeo bitumine referta est, ut Plinius, et Possidonius, bitumini similem ipsam fecerint. Cuius experimentum est, si facile in oleo imposita, liquescat. Quamobrem credidere nonnulli Ampelitim terram crustosum illum fuisse lapidem, quem scribit Galenus se invenisse in Lyciae litoribus, et in Coele Syria, qui in ignem coniectus leviusculam edebat flammam. Hoc argumento nixi, quod idem scripserit se reperisse lapidem illum in quodam colle omni fere ex parte circundato ab Asphaltite lacu, quem Sodomeum vocant: ex quo bitumen in ipsum labitur lacum. Quapropter non desunt, qui dicant, Galenum haudquaquam novisse, eos lapides nil aliud esse, quam terram ampelitidem. quae cum piceum referat carbonem, ut Dioscorides ipse testatur, non mirum, si potius lapidis, quam terrae speciem prae se ferat. Non ab re itaque credendum fuerit, Ampelitim terram non admodum a Gagate lapide differre. quippe quod utraeque ex terra et bitumine suam traxerint originem. Ampelitis nuperrime e Carniola, ubi foditur, ad me allata est, nullis reclamantibus notis.
Cap. CXXXIX
Ἀσβόλη
ζωγραφική – FULIGO PICTORIA
FULIGO, qua pictores utuntur, ex vitrariis officinis colligi solet: siquidem ei palma tribuitur. Vis ei ad adstringendum, et erodendum efficax. fracta, cum rosaceo cerato ad cicatricem perducit.
Cap. CXL
Μέλαν
γραφικόν – ATRAMENTUM LIBRARIUM
ATRAMENTUM, quo scribimus, fuligine e tedis coacta colligitur. In singulas libras gummis, ternae fuliginis unciae adiiciuntur. Fit etiam e resinarum, et pictoria fuligine, de qua paulo ante diximus. Assumitur autem fuliginis mina, gummi sesquilibra, glutinis taurini, atramenti sutorii, singulorum sescuncia. Additur convenienter erodentibus medicamentis. ambustis, ex aqua commode crassius illinitur, sed non ante solvatur, quam cicatricem induxerit: sanatis siquidem ulceribus, sua sponte decidit. Caeterum habes, amicissime Aree, fere quae tradenda duximus pro operis modo, quem destinaveramus, et materiae, auxiliorumque medicinalium copia.
DE FULIGINE pictoria, atque etiam de Atramento librario latius et apertius a Dioscoride scriptum est, quam ut de his plura nobis supersint dicenda, vel declaranda. Quare iam una cum authore nostro, huic quinto libro finem imponamus. atque insuper DEO, cui omnia, quae a nobis fiunt, aut dicuntur, accepta ferre par est, immensas agamus gratias.
LIBRI QUINTI FINIS