Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
paginae 640
- 641 - 642 - 643 - 644 - 645 - 646 - 647
648 - 649 - 650 - 651 - 652 - 653 - 654 - 655
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
PETRI
ANDREAE MATTHIOLI MEDICI Senensis Commentarii,
IN LIB. SEXTUM PEDACII DIOSCORIDIS ANAZARBEI, DE LETHALIBUS VENENIS,
EORUMQUE PRAECAUTIONE, ET CURATIONE.
PRAEFATIO DIOSCORIDIS
SUPERIORIBUS, amicissime Aree, libris tradidimus de aromatibus, oleis, unguentis, arboribus, et earundem fructibus, lacrymisque: item animalibus, melle, lacte, seco, frumentis, oleribus, herbis, radicibus, liquamentis, vinis, metallisque. In hoc vero totius operis ultimo, facultates medicamentorum recensebimus, quae prodesse nobis, aut officere possunt. Vitata igitur orationis prolixitate, opus institutum prosequamur. Huiuscemodi autem tractatus cum bifariam distributus sit, in partem venena praecaventem, ita ut ne fallant sumentes, aut si quando per imprudentiam dentur, ut tum quoque innoxia fiant, irritaque: et in rationem iis succurrendi, qui iam noxam sentiunt: primum disseram de praecavendi modo, quem esse difficillimum plerique maiorum arbitrantur, quod dantes clam venena ita insidias temperant, ut peritissimum quenque decipiant. Siquidem venena sua amaritudine, permistis dulcibus, spoliant, et grave odoris virus mistura odoramentorum eximunt. Aut medicamenta immiscent, quae tuendae sanitatis gratia dari putantur, et praesertim in valetudine, ut absinthium, tragoriganum, satureiam, aut hyssopum, quinetiam thymum, irim, origanum, obrotonum, castorium, aut si quid medicamentis purgatoriis cognatam habere qualitatem videatur. Aut potionibus inserunt, ut vinis asperis, iuribus, passo, mulsae aquae, musto: succis, ut in cremore lentis, polentis: aut medicaminibus, aut aliis, quae assumuntur, edulii speciem referentibus. Quare qui in ea suspicione sunt, conditos cibos vitare debent, omnique intenso sapore dulcium, aut salsorum, aut acidorum abstinere: nec sitibundi affatim bibere, aut esurientes voraciter comesse, semperque ad saporem horum diligenter attendere, praesertimque potu frigidam aquam praesumere. Satiato enim appetitu, qualitates aegerrime postea concoquuntur. In aegris quidem facile cavemus potiones auxilii praetextu dari solitas, quas offerunt improbi veneficiorum artifices: itaque ob id laborantes morbo non perinde audentium iniuriis patent. Et haec quidem ne facile incauti seductique homines capiantur dolis veneficorum, ratio est, et facultas. Sed alia superest expeditior, ut suspiciosi aliqua praesumant, quae venenorum vires hebetent, et inefficaces irritasque reddant: cuiusmodi caricae sunt cum iuglandibus nucibus manducatae, et quae cedromela vocant, id est citria, seminisque napi drachma cum vino. Item folia calaminthae, aut creta, quae Lemnia sphragis appellatur, pondere pari cum vino: aut rutae folia, et nucis iuglandis nucleum: aut caricas duas, et salis callum ieiuni sumant, et nullo veneni genere laedentur. Antidota ex vino sumpta, eundem effectum praebent: inter quae intelligitur magnum Mithridatium, et quod scinco, et quod sanguine temperatur. Quin et saepe venenis obsistunt peculiares quidam corporum affectus certo quodam modo constitutorum, cum quadam cibi, potusque qualitate, tum vini copia ita temperatorum, ut cum venenis dissentiant. siquidem ingesti veneni vires frangunt, atque iam priore alimento farctis, praeclusisque meatibus, obstant, ne membratim per digestionem insinuetur. Verum enimvero, quoniam fortunae necessitas interdum similia discrimina peregre agentibus adfert, absque ullis insidiis hominum, nonnihil disserendum mihi de hac re necessarium duco. Iam primum igitur culinam apparare loco subdiali convenit, cibosque et potus in huiuscemodi loco struere. Si id fieri commode nequit, secunda erit conditio haec, apparandi, apponendique sub tecto. Sed tum diligenter laquearia animadvertenda: frequenter enim a superioribus contabulamentis animalia decidunt exigua quidem, sed quae non modicam perniciem moliantur, ut phalangia, stelliones, et alia quaedam reptilia. Porro vinaria
vasa diligenter intueri oportet: nanque reptilia odore vini illiciuntur, quae interdum sorbendo, noxium virus eructarunt, interdum vero delaspsa immersaque expirarunt, et exitii causas haurientibus attulerunt. Sed haec hactenus dicta sint, ne cauti, et providi insidiis pateant. Quod si qui sua sponte. aut ex quorundam insidiis sumpserunt, auxiliari primo quoque tempore oportebit. siquidem dum comites singulorum venenorum notae expectantur, immendicabile fit venenum, et paulisper neglectum, medicamenta aegre cedit. Quare si qui pro comperto se virus sumpsisse intelligunt, et fateantur, aut eorum, qui aderant, testimonio constet, protinus ad idonea remedia transeuntes, facile peculiari, nativaeque constitutioni restituemus. Neque enim iis assentimur, qui prorsus auxilia in huiuscemodi frustra adhiberi contendunt. Quo enim modo morbi, quorum causae caecae, latesque corporibus insident, medicinam admittunt, et quae forinsecus incurrunt venena, medendi rationem aspernantur? Aeque vero omnes morbi pro causarum ingruentium magnitudine, proque antecedentibus affectionibus, qualitatibusque, quibus sit opportunum corpus, vel medicabiles sunt, vel nullis cedunt medicamentis. Quod si qui forsan obmutescentes, aut tremuli, aut nolentes alioqui venenum a se egeri, nullam nobis eius cognitionem praebeant, tum protinus accedendum ad ea, quae communiter epotis quibuscunque venenis opitulari consueverunt. Atqui nullum magis in omnia valens auxilium dari potest, quam ut proximo loco virus foras exhauriatur, priusquam invalescat. Quare sine mora calidum oleum ex aqua, aut seorsum, ut vomitare cogantur, dari convenit. Aut si oleum natura loci negat, butyrum cum aqua calida, aut malva, aut lini semine, aut trago, urtica, foeno graeco, aut halicae decocto, vicem eius exhibebit. Haec enim non modo vomitionibus exigent vi illa sua laxatrice, aut nauseam ciente; sed alvum quoque subducent, et corporum inanitione ita adversabuntur, ut acrimonias venenorum hebetent. Id quod evidenter huiuscemodi argumento deprehendere licet. Esto, ut quisquam viva calce, vel faece, aut cantharidibus, aut alio quovis acri, corpus exulcerare statuerit, is si ipsum oleo leniter illinat, exulcerationem non accipiet. Atqui neque vehementer adstringi corpus, neque refrigerari poterit, si antea perungatur. Quinetiam vomitus non ob id modo, quod vacuet, et noxium humorem excernat, iuvamentum adfert; sed quod assumptum virus nonnunquam odore, coagulatis grumis, aut colore prodat. quippe cum odore, et amaritudine, meconium: colore, cerussam, gypsumve: grumis, lac aut sanguinem animalis recens iugulati ostendant. Nam gravis odor regestorum, leporis marini, aut rubetae veneficia deprehendit: ita ut nonnulla ab iis remedia peti possint, ad idonea singulorum auxilia transeuntibus. Oleo etiam malvae decoctum admiscetur, aut glaucium, aut adeps anserinus, aut pinguium carnium iura, aut lixivium lignorum cinere factum. Ubi vero vomitus diligenter citatus fuerit, ne quid in ventre coierit, quae haeserunt intestinis reliquiae, clystere acri devocentur. Facit et nitrum tritum cum hydromelite sumptum, et vina vetera liberalius epota, gallinacea iura, praepingues pisces, vetustae carnes pinguesque, et quae adipe aut recenti butyro parantur. Alvum nanque subducunt, uti diximus, et stomachum resolventia, proniorem ipsum ad vomitum reddunt: et venenorum acrimonias hebetant, atque meatus obstruentia, celerem virium penetrationem inhibent. Quinetiam medicamenta dantur, quae communi dote prosunt, ut Lemnia terra, agaricum, abrotonum, irio, radix eryngii, semen pastinacae, et calaminthae, nardum Gallicum, castorium, ferulae virentis medulla, flos rhododendri, succus marrubii, laser, aut laserpitium, sagapenum, peucedani succus, aut panacis, et radix, quam magudarim appellarunt, aristolochia longa, sylvestris rutae semen, et betonicae, quam cestron nominant, folia. singula cum vino drachmae pondo sumi debent. Effectum praebet polii decoctum, et seseli, et liquida pix lincta. Magnifice ferunt opem antidota, quae in calce operis scripta reliquimus. Communis ratio praestandi auxilii ita se habet. Caeterum ab iis, quae consueverunt evenire, communia remedia sumptitari possunt. Fere enim vires venenorum quam plurimorum in affectus consimiles corpus tandem redigunt. Quam ob causam plerisque communia conducunt auxilia. varia etenim sunt venenorum genera, communes tamen, nec multi iidem affectus oriuntur. Neque fieri potest, ut omnes concurrentesque casus, quae symptomata vocant, unum venenum sequantur. alioquin supervacanea fuisset venenorum singulorum traditio, cum suis remediis ab authoribus descripta. Neque vero in uno eodemque promptum est invenire, ut quis stomachi, alvi, intestinorum, iecoris, renum, et vesicae dolore vehementer crucietur, ut singultiat, erodatur, contremiscat, refrigeretur, obmutescat, convellatur, pulsus elanguescat, spiritus difficilis fiat, veterno prematur, vertigo obversetur, caligent sensus, stranguletur, sitiat, sanguis erumpat, febre conflictetur, aegre lotium reddat, torminibus vexetur, crebro vomitet, nausea prematur, rubescat, livore sugilletur, pallescat, desipiat, stertat, viribus deficiatur, et pleraque alia faciat, patiaturque. singula enim in generales affectus deducta, pauca numero, et communia ea demostrant, quae evenire consueverunt. Quare in singulis, quae supra diximus, facile fuerit devoratum virus cognoscere. Nam oris et linguae erosio, stomachi, ventris, vesicae ac renum inflammatio, vehemens urinae difficultas, et interdum cruoris cum eo exitus, lancinatio, et in pluribus partibus quidam adustionis sensus, non in cantharidibus modo
potis reperiuntur; sed in erucis quoque pinorum, et bupreste, et salamandra. Porro non modo eos, qui meconium hauserunt, veterno, aut sopore premi, stertere, livore sugillari, torpere, refrigerari, stupescere, toto corpore pruritum sentire, sensu privari constat; sed eos etiam, qui mandragoram, aut cicutam devorarunt. Delirium non hyoscyamus tantum infert; verum etiam, quae toxica appellantur: itidem aconitum, et mel, quod in Heraclea Pontica gignitur. Strangulatio non minus in fungis, quam in sanguine taurino, lacte, aconito, cerussa, gypso conspicitur. In summa, difficile unum uni veneno proprium invenire signum, quod haustum, gustatumque virus prodere possit: maxime, quod haec caeterorum etiam vitiorum, quae in corpore exoriuntur, communia sequi solent. Caeterum in his, quae celeriter enecant, noxam signis forsitan indicare possis, si ad ea respexeris, quae sumus dicturi. Sed in iis, qui ad longas aegritudines spectant, nihil ad medendi rationem difficile, duntaxat quod pertineat ad indicia noxae, utpote cum venena statim, atque praesentaneam vim illam perdiderunt, transmutata in longos affectus, communia reliquorum vitiorum remedia, compositionesque flagitent, cum venefica proprietas non amplius insit. Si vero longa sit affectio, in aliquod diuturnorum morborum genus recidet, a quibus facile fuerit medendi rationem assumere. Sed de iis, quae generaliter auxiliantur, hactenus. Consequenter quae privatim singulis prosunt, scriptis mandabimus, si prius sigillatim exposuerimus, quae ex singulis ordinibus exitialem, aut maleficam vim fortiuntur, ut medicinae studiosi ea caute observent, quae ad rationem salutis scripta inveniuntur: quod nonnulla eorum, quibus utuntur, venenis sint commista. Incuria enim magnas adfert noxas, et saepe continuo usu eorum, homo in perniciem agitur. Proinde animalia, quae exitiosam vim habent, haec sunt: cantharides, buprestis, salamandra, pinorum erucae, lepus marinus, rubeta, et rana palustris muta, devoratae hirudines. Semina sunt, hyoscyamus, coriandrum, cicuta, gith, psyllion. Liquamenta, meconium, opocarpason, thapsiae succus, elaterium, mandragoras. Radices, quas mittit chamaeleo, aconitum, thapsia, veratrum, ixia, agaricum nigrum, ephemerum, quod aliqui Colchicum vocant, quod in Colchide nascitur. Arbores, herbae, oleraque: smilax, quam aliqui tithymalum appellant, Romani taxum, solanum manicum, quod et dorycnium dicitur: sardonia herba, quae ranunculi genus est: corniculatum papaver, pharicum, toxicum, ruta sylvestris, fungi. Ab animalibus, taurinus sanguis recens, lac intus coagulatum, mel Heracleae in Ponto genitum. Metalla, gypsum, cerussa, calx, auripigmentum, duo sandarachae genera, spuma argenti, adarce, plumbum, et quod argentum vivum dicitur. E liquoribus domesticis, vinum abunde post balneas potum, aut passum, et frigida aqua similiter.
COMMENTARIUS MATTHIOLI
[Beneficium a Diosc. in posteros collatum.] MAGNUM SANE, et immensum beneficium acceptum referre debent sapientissimo Dioscoridi non solum medici orbis universi; sed etiam universa simul humana natura. quippe quod is artem medicam illustraverit quinque superioribus libris, in quibus infinitorum simplicium medicamentorum historiam, ac facultates miro ordine tradidit: sine quibus nullo quidem pacto aegritudines propelli possent, nullaque earum noxa deleri, quibus vita nostra conflictatur, ac tollitur. Sed longe plura adhuc beneficia eidem accepta referri debent, quod deinceps in hoc sexto volumine, exactissima scientia, mirabilique doctrina, ac ratione explicaverit, et quo modo quisque lethalia omnia venena praecavere possit, et qua etiam ratione succurrat, ne eadem perniciem, vel aliquam inferant noxam, quae prius per imprudentiam, aut malitiam, vel dolum intus in corpus assumpta fuere. Nam etsi medicamenta tam ad universales, quam ad particulares morbos, qui quotidie invadunt, affliguntque humanum corpus, necessaria plurimum semper extiterint, apprimeque utilia; innumeri tamen habentur morbi, qui servata tantum victus ratione, naturae duntaxat ope pelluntur. Secus autem evenit iis, quibus venenum exhibitum sit. quandoquidem nisi prius haustis praestantibus admodum antidotis veneno praevenerint, vel post ipsum assumptum remedia non admiserint, rarissime vel nunquam naturae viribus servatur. Quin potius eos plerunque vita deficit, qui venenum hauserunt, nisi quam primum succurratur remediis. de quibus ita abunde, accurateque scripsit Dioscorides, ut Galenus et gravissimus author, et medicorum facile princeps, necnon tota posteriorum Graecorum, et Mauritanorum schola, ipsum in hoc adeo diligenter sint imitati, ut ab eo omnem huiusce facultatis doctrinam didicerint. Cuius rei amplissimus testis est Galenus libro primo de antidotis. Quamobrem omnibus perspicuum esse potest, Dioscoridem in hac venenorum, aeque ac in illa medicamentorum facultate, omnium facile principem, et magistrum extitisse. [Ratio commentariorum in librum sextum.] Itaque cum in alios eius quinque superiores libros, commentarios (ut puto) non inutiles conscripserim, me equidem operaepretium facturum putavi, si libro quoque sexto commentarios adderem: praesertim cum noverim quam utile sit, ac necessarium homines in universum assequi tum modum, tum rationem tam praecavendi, quam curandi venena, non solum ea, quae intus in corpus sumuntur; sed etiam quae venenosorum animalium morsu, vel ictu eiaculantur, et relinquuntur. Siquidem malefica venenorum vis, adeo gravis, et potens humanae naturae semper extitit inimica (huic enim magis, quam caeteris adversatur) tantaque velocitate suum exequitur munus, ut saepenumero eundem praestet effectum in corporibus nostris, quem praestat voracissimus
ignis, si quando ad aridissimas pervenit paleas. Fit enim, ut plerunque venena, dum iubent qui sumpserunt, vel icti languent, medicos accersiri, eousque corporis humores inficiant, atque etiam principes partes, ut subinde nihil, vel parum prosint remedia, et quam praestantissima antidota. Quapropter recte Galenus libro III. de simplicium medicamentorum facultatibus capite XXIII. scriptum reliquit, quod quando venenum putredine, et erosione enecans, gravem corpori intulerit noxam, fieri quidem non potest, ut amplius vincatur, supereturque, vel victus ratione, vel generosorum medicaminum ope. Ex hoc itaque accepi, clareque cognovi, quod si in hunc quoque librum sextum commentarios non scripsissem, praestantiorem, magisque vitae humanae necessariam medicamentorum partem, intactam silentio praeteriisem. Quae quidem pars, cum praeterea a nobis ex Dioscoride pluribus ante annis in Italicam linguam versa habeatur, ac etiam his nostris commentariis enarrata, causa nimirum erit, qua potissimum innumeri homines, non modo a moriferis se tueantur venenis; sed a morte quoque liberentur. Nam quicunque in hos nostros inciderit commentarios, qui Italici, aut Latini sermonis non fuerit prorsus ignarus, quanquam non fuerit medicus, non tantum sibi ipsi; verum etiam aliis adiumento esse poterit. Nempe quod usus medicamentis tum simplicibus, tum compositis ad venenorum noxam facientibus, quorum inferius praestantioram valentioraque referam: quinetiam convenientibus usus cautionibus, facile aliquando veneno prorsus medebitur, aliquando autem tandiu aegros vivos traducet, quandiu diligentissimis medicis accersitis, qui non semper praesto sunt, sed magna ex parte vel longe distant, vel absunt, integrum medendi locum relinquet. Sed anteaquam modum, ac rationem praecavendi venena in medium afferam, non alienum duxi ad ampliorem huiusce rei doctrinam, nonnulla in universum praemittere scitu, ut arbitror, necessaria, ut sine quibus tractatio haec diminuta, et imperfecta videri posset [Veneni operatio qualis.] Primum itaque dixerim (ut etiam Conciliator inquit in libro, quem de venenis edidit) venenum omne intra corpus nostrum assumptum omnibus suis facultatibus prorsus opponi cibo, quo nutrimur. Nam quemadmodum cibus in nostri corporis sanguinem vertitur, sitque in omni sui parte membris, quae praecipue nutrit, similis, locum illius, quod continuo in nobis exolvitur, subintrans; ita venenum contrario modo se habens, corpus, ac membra, quibus primo adhaeret (ut infra latius dicetur) in sibi peculiarem venenatam naturam transfert. Unde quemadmodum animalia omnia, omnesque fructus, quae terra parens gignit, quaeque in nutrimentum verti possunt, si a nobis edantur, in nostrum transeunt alimentum; sic per oppositum modum, venenata intro in corpus sumpta, universa corporis nostri membra venenata reddunt. Quippe cum omne agens suo passo sit fortius, venenum vi sua agendi valida, nostram vincit substantiam, vertitque in suam venenatam naturam, ea sane ratione, qua ignis sua vi agendi potentissima paleas celerrime in se ipsum convertit, et conficit. Ob id itaque dixere antiqui rerum naturalium exploratores, quod venenum homines interficit corrupta corporis temperie, et compositione. Id quod maxime comprobat Galenus libro III. de simplicium medicamentorum facultatibus, ubi in hoc, inquit, differt alimentum a medicamento, quod hoc nostrum corpus alterat suis qualitatibus, illud vero convertitur, sitque substantiae corporis simile. [Venenorum genera unde.] Porro scire convenit (ut Avicenna, et Averroes posteritatis memoriae prodiderunt) venena in universum trium esse generum: ut enim aut a plantis, aut ab animalibus, aut a metallicis exitiosam vim habent; ita inde discrimina sortiuntur. In plantis igitur eae omnes inter venenata recensentur, quae ciborum naturae omnino repugnant, et adversantur: quae natura non eiusmodi sunt, ut esitatae in alimentum converti possint. quinimo contrariam obtinent facultatem, ita ut membra iam nutrita in se ipsas convertant. Cuiusmodi est elleborus, aconitum, cicuta, napellus, Sardonia herba, nerium, et alia quam plurima plantarum genera, de quibus in processu pluribus seorsum egemus. In animalibus ea omnia veneno inficiunt, cuius natura humanae prorsus adversatur. Patet id in viperis, aspidibus, basiliscis, lepore marino, rubeta, scorpio, phalangio, salamandra, rabidis quadrupedibus: item in morticinis carnibus, aut a fulmine occisis, aut a venenosis, et rabidis animalibus. Caeterum hac in re, licet nonnulli dicant venenum cum vita animalis consumi, eo ducti exemplo, quod cervi, lupi, apri, et reliquae ferae, quae venenatis sagittis conficiuntur, innocue comedantur; scire tamen oportet, hanc regulam deficere in his, quae pestis, aut rabies, aut fulminis ictus, aut venenosorum morsus enecat. Quandoquidem complures vidi mortuos esse, qui tantum boves peste confectos excoriaverant, haud aliter toto corpore tumentes, ac si in hydropem incurrissent. In metallicis denique illa omnia produntur venenata, quae malefica, ac lethali constant facultate. Qualia sunt argentum vivum, auripigmentum, sandaracha, magnes, et similia. [Venena quot modis mortem adferant.] Ad haec sciendum est venena non solum interficere per os sumpta, sed interdum etiam extrinsecus applicata, variis ac diversis rationibus. Porro quae per os sumpta venena vitam adimunt, sub ciborum, aut medicinarum specie plerunque propinantur. Quae vero exterius tantum admota inficiunt, ut plurimum a venenatis, et mortiferis animalibus desumuntur. Siquidem haec homines non morsu modo, vel ictu necant; sed visu quoque, sibilo, et tactu (ut quidam scribunt) interimunt. Quinetiam non desunt venena, quae gustatu, olfactuque tantum statim hominem in perniciem agant nulla temporis mora. quae quidem inter caetera malitiae, et atrocitatis principem locum obtinent: quippe quod secum deferant praesentaneum interitum, ex quo nullum subinde fiat reliquum infelicibus moribundis succurrendi tempus. Caeterum morsu, ictuque interficiunt viperae, aspides, scorpiones, phalangia, pastinacae pisces, rabidi canes, et alia id genus plura. Visu autem, et sibilo (ut author est Galenus libro de theriaca ad Pisonem, si tamen Galeni legitimus sit liber) statim inficit basiliscus. Tactu alius serpens enecat, de quo agens Avicenna libro IIII. fen VI. narrat, quod is a milite quodam hasta infixus virulentam vim per hastam transmisit ad manum, quam primum infecit, et deinde totum corpus corrupit. Ad huiusce rei comprobationem illud sane compertum habeo, quod in agro Tridentino evenisse scio. Nempe cum rusticus quidam suis esset in vinetis, parvum quendam collem saepius ascendebat, ut ibi uvarum custodiam ageret. Hinc quadam die ad collis pedem magnum, et horrendum vidit serpentem, cuius capiti superne hastam satis longam infixit: at dum fixam feram se hinc inde fortiter contorquentem, et hastae circomvolutam, pro viribus teneret, magno statim tremore correptus
est, quo maxime deterritus vociferans, viatores, et circunstantes colonos ad se ire rogabat. Quam vociferationem audientes, qui non longe aberant rustici, eo cursu velociter contenderunt, et ipsum fere semimortuum invenerunt. Cognita tamen ex occiso serpente sui infortunii causa, ad theriacam, et alia antidota confugerunt, quibus tum ad vitam revocarunt. Veruntamen duobus annis postea is universi fere corporis stupore in lecto semper decumbens aegrotavit, et eo praesertim brachio, quo perniciosum animal hasta occiderat. Nec admodum mirari rem hanc nobis licet, cum videamus (ut etiam literis mendavit Galenus libro VI. de locis affectis) torpedinem marinam derepente piscatoris manum obstupefacere, ac torpidam reddere, ubi primum is tridente eam tetigerit. Id quod similiter efficit, transmissa pe funem retis qualitate, dum trahitur in litus. Proinde id experientia docti piscatores, si dum retia trahunt, manus torpescere, tremereque praesentiant, certo torpedinem captam sciunt, etsi longo admodum fune trahatur. Unde illud perspicuum est, quod si huiusce piscis qualitates per tridentis hastam, et retis quam longissimum funem transmissae ad manum, inficiunt et corrumpunt homines, eo magis id ipsum fieri poterit, si animalia ipsa, aut nuda manu, aut alia corporis parte tangantur. Idcirco manifeste constat nullum esse brachium tam validum, et robustum, quod torpedinem adhuc viventem diutius sustinere possit. Quare admirandum sane non erit (ut testatur Galenus libro nuper citato) quod sputum canis rabidi, si humanum corpus contigerit, perinde ipsum rabie afficiat, ac si ab ipso cane esset demorsum: nam et huiusce effectus hac nostra aetate plura afferri possent exempla. Neque etiam alicui mirum esse debet, quod sputum aspidis cognomento Ptias, omnes veneno inficiat, quos contigerit. Hoc idem similiter efficiunt quaedam saevissima venena arte conflata, tanta permeandi et penetrandi vi praedita, quod illitis (ut ferunt) sellarum pediferis, insessorum ocreas penetrant, donec ad nudas pedis plantas perventa, et inde per cutis spiracula in corpus ingressa, universa eius membra corrumpunt, et absumunt. Horum usus (ut audio) frequens apud Turcas, et alias ferinas gentes. Ex hac autem re nullam quis capiat admirationem oportet. siquidem arteriae corporis nostri (teste Galeno libro tertio de simplicium medicamentorum facultatibus, ac aliis in locis) ad se intus trahunt quodcunque proxime circundat eas, dum continue dilatantur. Id quod quotidie liquet ex inunctionibus, ac suffitibus ad morbum Gallicum paratis. quippe eaedem ab arteriis attractae, ubi argenti vivi, cinnabaris, vel sublimati officinis vocati plurimum admiserint, saevissima saepe pariunt symptomata. Sunt et alia venena, quae olfactu tantum (ut quorundam fungorum meminit Rasis) praesentaneam afferunt mortem iis, qui ea naribus admoverint. Huius summae malitiae sedem illud sane tenere debebat, quo florem recentioribus vetonicum vocatum, Senis quidam circunforaneus infecerat, ex his qui innocue venenum devorare profitentur. Quem cum olfaciendum exhibuisset suo concurrenti in publico Senensi foro, is ex solo olfactu derepente concidit mortuus. Praeterea venena quaedam sunt, quae solo gustatu, quanquam non deglutiuntur, perimunt: idque praestat aspidis surdi sputum. Quo memini quosdam imprudenter infectos esse. Inter quod vidi ego rusticum in valle Anania, qui dum foenum secaret in pratis, feram falce per medium secuit, et cum postea capitis truncum manu cepisset, ut sociis astantibus ostenderet, utpote qui iam feram demortuam fortasse censebat, suspensus manu truncus caput retorsit, et rustici manum saeviens momordit. At ille credens suctu quod intus in corpus sumpta, excalfaciant, urant, corrodantque usque ad cor. Alio, quod extrinsecus apposita corrodant, et exedant carnes usque ad ossa: id quod lepori marino adscribitur. Vel quod summe calefacientia tam intus, quam extra corpus adurant, quemadmodum euphorbium, et elleborus, donec inflammato tandem corde interimant. Frigida similiter bifariam necem adferunt. Uno modo, quod extuberante frigiditate sua, usqueadeo corpus gelidum, stupidumque reddunt, quod simul etiam cor congelascit, ut iis evenire saepius compertum est, qui opium devorarunt. Altero, quod obstructis ingenti frigiditate meatibus, anhelitum intercipiunt, et proinde suffocant, et strangulant: id quod praestant exustum plumbum, et fungi venefici. Duplicem et siccum venenum habet operandi modum. quandoquidem vel humidum sanguineum cordis absumant, ut calx viva: vel separent ac dividant partes abinvicem, quousque omnia membra ad cor usque in minimas dividantur partes: quem affectum praebet risagallum vocatum. Humidum postremo, etsi aliqui tradant non inveniri, quoniam nullum sit humidum reperire, quod ad quartum humiditatis excessum pervenerit; oppositum tamen declaratur exemplo illius, qui nocte dum dormiret, a serpente quodam demorsus (ut Gilbertus Anglicus narrat) mortem obiit: cumque mane a puero per brachium traheretur (sic enim arbitrabatur dominum a somno excitare) caro iam universa putredine confecta, tractu illo concidit, ossibus remanentibus carne prorsus exutis. Quod certe non alia de causa contigisse potuit, quam ab excedente veneni humiditate, quae summa sane inerat ferae illius dentibus. Eundem effectum praestat etiam salamandra, si in pulverem redacta bibatur, ut in processu suo loco docebit Dioscorides. Nec secus illi accidit, quem cenchris serpens momorderit. Quocirca recte proditum est a Galeno ex authoritate Hippocratis libro primo de temperamentis, quod cum anni constitutio pluvialis, humida, et australis fuisset, ea potissimum humiditas fecit, ut succedente aestate carbunculi orirentur: quibus ob corruptam venenatamque humiditatem eousque in aliquibus brachia putruerunt, quod denique tota hac ipsa putredine
correpta, a cubitis divisa deciderunt. In aliis vero tantam coxarum, crurum, et pedum caro putredinem sensit, quod plane ossa carne destituta remanserunt. In aliis denique non caro solum computruit; sed simul etiam nervi, ossa, eorum compagines, nexusque contabuerunt. Ex hoc itaque aperte ostenditur reperiri venena, tanta humiditate exuberantia, ut homines interimere possit, utpote quae membra putrida efficiunt: sicut argentum vivum, quod sua humiditate modum excedente, insitum cordi natura humidum saepe corrumpit, ut quotidie videmus in iis, qui eo unguentis excepto se inungunt ad luem Gallicam delendam. in quibus praeterquam quod semper gingivas, dentes, palatum, aliasque vicinas partes putredine afficit; saepe etiam ubi uberius quam par sit, inunctum fuerit, eos in perniciem ducit: quippe quod universo sanguini putredinem inferat. Idque extrinsecus duntaxat adhibitum. quanquam et id ipsum intus assumptum occidit, si modum quendam excesserit, ut libro superiore tradidimus. Siquidem prae nimia sui frigiditate vitales spiritus, cordisque substantiam congelat. quod cuidam seplasiario, qui illud imprudenter biberat, evenisse narrat Conciliator Petrus Aponensis. Hoc igitur modo, aliisque praedictis suos venena praestans effectus, quae suis modum excedentibus qualitatibus mortem hominibus adferunt. Caeterum venena, quae propria sui facultate, vel (ut dicunt) propria forma enecant, id non efficiunt, quod caliditatis, frigiditatis, humiditatis, aut siccitatis modum excedant, sed quod id peculiare a natura habuerint ex influxibus a radiis (ut supra diximus) quorundam syderum fixorum provenientibus, quae ea humanae naturae prorsus adversa genuerunt. Haec propterea etsi tam pauca quantitate sumantur, ut vix sentiantur, tanta tamen est eorum malefica, atroxque vis, ut brevi tempore tantum augeantur, in se ipsa corporis humiditatem convertendo, quod postea quasi horae momento dissolvunt, et ad mortem trahunt homines, a quibus hausta fuerint, quemadmodum aconitum, napellus, et toxicum facere consueverunt. Id quod optime novit Galenus libro primo de semine, ubi rem explicavit his verbis. Qua ratione etiam minima particula humoris lethalium venenorum, quae deleteria appellant, ubi in animalis corpus ingressa fuerit, totum id momento temporis immutat, sibique simili affectione alterat. Nec secus fit curatio, quae per venenorum remedia, et antidota adhibentur, quae alexipharmaca nuncupant, quae contraria lethalibus alteratione totum etiam ipsa corpus immutant, non sane quod substantia ipsorum per totum penetret corpus (neque enim potest tam paucus succus tam brevi tempore corporis interdum maximam molem replere) sed qualitatis diffusione, qualis et extra nos a solis fulgore in ambientem aerem, et in nobis tum a corde in arterias, tum a cerebro in nervos fieri conspicitur. Et lib. V. cap. XIX. de simp. med. facult. idem inquit. At medicamenta sunt quae tota essentia nobis contraria sunt. proinde si vel minimum eorum assumptum fuerit, omnino laedat necesse est. haec Galenus. [Antidotorum actio.] Ex quibus facile constat, ipsum velle quod antidota non secus atque venena agant in corpora nostra. Idem Galenus tertio simplicium medicamentorum censu cap. XXII. in praedictorum testimonium ita scriptum reliquit. Medicamenta erodentia, et putrefacientia etiamsi quantitate minima sumantur; omnino tamen corrumpunt, quia videlicet, quae putredini obnoxia sunt, calore, humiditateque putrescere solent. Atqui calidus, humidusque sanguis est. Itaque putrescere nunquam cessare possunt. Proinde longo etiam post tempore, a quo sumpta sunt, nonnulla interimunt, potissimum quae crassa, terrenaque essentia sunt. hactenus Galenus. Sed ad antidota redeamus. Ubi sciendum est, quod ex his ea tutius operantur, quae praecavendi gratia antea assumuntur, quam quae post: nam ut venenum, quanquam efficax, nihil aut parum nocet iis, qui prius se antidotis muniverunt (ut contigit Mithridati) ita pari ratione nullum, aut paucum adferunt auxilium, quae postea exhibentur, nisi saepius, maiorique quantitate sumantur, ut in corporibus maius eorum vis capiat incrementum. His adstipulatur Galenus libro primo de antidotis a principio, sic inquiens. Mithridatica antidotus, itemque theriaca non eam vim habent post venenum accepta, quam ante sumpta habuissent. nam portio antidoti quae prius, et semel hausta tutum a morte quempiam praestitisset, ea venenum subsecuta nisi ob quadruplum, quincuplumve aucta, non iuvabit: neque id semel tantum, sed bis, singulis quibusque diebus hausta, faciet. hactenus Galenus de his disserens. [Ab utrisque simul.] Caeterum venena, quae et manifestis, et occultis simul qualitatibus agunt, id praestant utroque modo, quo praedicta duo. quemadmodum agit euphorbium, quod licet venefica vi, quam ab excessu caliditatis obtinet, inficiat; inficit tamen et vi alia, quae a propria sui forma, et latente qualitate procedit. Cuius rei illud indicium est, quod exhibita theriaca, cuius proprium est ea omnia superare venena, quae propria forma et tota specie operantur, efficacissime valet adversus euphorbium haustum. Quod si sola excedente caliditate euphorbium noxam inferret, tantum abest, ut theriaca, quae non parum caliditatis obtinet, auxilio futura sit, ut etiam illius noxam foveat, et augeat. quod tamen non facit. [Venena diversa membra petunt.] Scire etiamnum non omnia venena cor primum petere, et illi noxam inferre. Siquidem reperiuntur, quibus ita natura comparatum est (id enim claret experientia) ut intus assumpta separatim noceant uno tantum corporis membro, alia vero alteri. quemadmodum etiam sunt medicinae, quarum aliae praecipue cordi opitulantur, ut crocus, hyacinthus, aliae cerebrum, et caput iuvant, ut smaragdus, stoechas, betonica. aliae ventriculo praecipuam opem ferunt, sicuti corallium, cinnamomum, gingiber. aliae denique aliis corporum membris auxiliantur. Idcirco Galenus libro de theriaca ad Pisonem: Sunt (inquit) plura medicamenta, quae quibusdam corporis partibus eximie curandis sunt idonea. Patienti igitur iecinori saepe eupatoria herba auxiliata est: glans unguentaria (myrobalanon vocant) lienem adiuvat: sarxifragon, et betonica renibus pulchre faciunt: similiter alia aliarum (ut experientia observavimus) propria sunt medicamina. Tales igitur proprietates in venenis quoque reperiri affirmaverim. quandoquidem plane constat cantharidas praecipue noxam inferre vesicae, cicutam cerebro, leporem marinum pulmoni, et alia item aliis corporis membris particularibus, ut in hoc libro melius, latiusque ostendemus, ubi de singulis seorsum agemus. Id quoque non latuit Galenum, ut loco iam citato eius verba aperte testantur, dum ait. Sunt nonnulla venena, quae partes etiam quasdam corporis privatim vitiant. Nam lepus marinum pulmonem exulcerat, cantharis vesicam peculiariter afficit. Porro non ignorandum, quod etsi venena haec (ut adnotat Gentilis) natura insitum habeant, ut seorsum unumquodque membrum determinatum laedant; non tamen
propterea fit, quin noxam etiam cordi communicent. nam si secus esset, neminem sane interimerent. Quamobrem haud mihi displicet eorum sententia, qui ideo volunt omnia venena perniciosa esse, quod cordis facultatem opprimant. Siquidem parum refert, an illud efficiant, quod primo cor ipsum opprimant, aut aliquo alio mediante. Huius rei manifestam fidem facit Galenus libro V. cap. I. de locis affectis, ubi sic habet. Quaenam ipsi cordi proprie vel primario affecto superveniant accidentia: quaenam vero ipso caeteris partibus consentiente, id ex iis intelligi potest, quae prius in aliis libris demonstravimus, ubi iam declaratum est innati caloris cor velut fontem esse, neque animal mori omnino posse, ni cor afficiatur. haec Galenus. [Utrum venena in statum diem interimere possint.] Caeterum illud etiam in disputationem venit, nunquid fieri possit, ut venena in diem exhiberi possint, et certis occidere temporibus, hoc est, quod certo, et praefixo tempore mortem adferant: exempli gratia in uno mense, vel pluribus, vel annum usque, non celerius, neque tardius determinato tempore. Qua in re in primis auscultandus est Theophrastus gravissimus, et antiquissimus author, qui in libro IX. cap. XVI. de historia plantarum de aconito disserens, ita scriptum reliquit. Componi autem ita ferunt, ut certis occidere temporibus possit, videlicet bimestri, trimestri, semestri, anno completo, nonnullum etiam biennio. Pessime illos de vita discedere volunt, qui plurimum temporis resistere possint: paulatim enim tabescat corpus, et languore pereat diuturno esse necesse. Facillime illos, qui confestim obeunt. haec Theophrasti sententia. Veruntamen omnes fere rei medicae studiosos in hanc conclusionem convenire reperio, quod quanvis in venenorum numero inveniantur (ut Theophrastus inquit) quae celerius, et quae tardius interficiant; non propterea tamen praesciri potest terminus certus, et dies, quo mortem inferre debent, ut quidam existimant. Nam quod venena citius, aut serius occidant, non tantum ex innata et propria eorum vi provenire censent; sed etiam quod magis, vel minus resistat eius natura, qui venenum assumpsit. Id autem plane docet experientia: siquidem constat idem venenum eodem pondere, vel eadem quantitate diversis natura exhibitum, alios in hora tantum perimere, alios in quatuor horis, alios in die, et nonnullis nisi parvam afferre noxam. Id quod etiam quotidie experimur in medicamentis, quae ad deiiciendam alvum exhibentur. quandoquidem idem medicamentum eodem pondere, vel quantitate a diversis hominibus acceptum, in aliquibus suum celeriter praestat effectum, in aliis tarde, in aliquibus parum efficit, in aliis plurimum, in aliis nihil, in aliquibus citra omnem molestiam deiicit, in aliis vero magno cum labore. Neque tamen id alia de causa accidere manifestum est, quam ex vario, disparique aegrotantium temperamento: quod non ita ad unguem deprehendi potest, ut certo sciri possit, quandiu innatus eorum calor veneno resistere valeat. At quanvis concedi possit, quod quis adeo peritus veneficus reperiatur. ut ex longa experientia, ac pariter scientia tam exacte naturam, et robur vitalis facultatis calleat in unoquoque homine, ut coniicere possit, quousque perdurare valeat, ubi venenum illi sua arte praeparatum exhibuerit; non tamen propter hoc is determinate scire poterit diem, neque horam mortis illius, qui venenum assumpserit. non enim fieri potest, nisi divino iudicio, aut afflatu, ut aliquis medicus, vel philosophus adamussim expendere possit, ac mentiri, quantum humidi substantifici, quantumque caloris innati in quocunque sit corpore, praesertim quod non semper in eodem statu persistant principes facultates: quo fit, ut quispiam modo plus, modo minus fortis appareat. tum etiam quod corporis temperamentum plurimum immutent causae extrinsecae, quas Graeci [GR] vocant. Adde etiamnum quod antidota, quae a medicis huiuscemodi venenatis continue propinantur, etsi veneni vim ob sui contumaciam superare nequeant; impediunt tamen, ne id tam brevi tempore perimat. Vanum igitur crediderim esse, quod internas nostri corporis facultates, ac functiones possint (ut quidam rentur) iudicio duntaxat ita exquisite expendi, ut lance expenditur crocus. Atqui scire etiam oportet, quod etsi hoc magna ex parte evenire possit naturae ipsius robore, in hoc magis, in illo minus existente; eo etiam tamen provenit, quod aliqui constent arteriis, quibus venenum in cor fertur, admodum angustis, alii contra admodum amplis. Nanque venenum ubi vias latas expeditasque invenerit, non solum celeriter permeat; sed longe etiam facilius una cum aere provehitur, qui cordis refrigerio continue ingreditur. Id quod iis minime contingit, qui propterea quod cor minus calidum obtineant, arteriis potiuntur longe angustioribus, quin et spiritum vitalium facultatem valde imbecilliorem habent. Quocirca Galenus tum tertio simplicium medicamentorum censu, tum libro secundo de alimentorum facultatibus, tradidit cicutam hominibus in cibo lethalem esse, sturnis autem nutrimentum. Quandoquidem hi arteriis adeo {argustis} <angustis> praeclusisque constant, ut nullo pacto per eas ad cor lethalis cicutae vis, progredi possit. quanquam hoc de frigidis potius, quam de calidis venenis intelligi debeat. Huc illud scitu dignum accedit, quod persuasu difficillimum est, venena, quae ab impiis veneficis in diem exhibentur, alterius generis esse ab his, quae suarum tantum qualitatum excessu perimunt. Nam quae propria forma ac vi necant, in minima etiam quantitate exhibita (ut Galenus inquit) difficile cohibentur, quin brevissimo tempore lethale munus obeant suum. Non desunt tamen, qui pro certo affirment, quaecunque venena adeo temperari posse, ut illa celerius, haec tardius interficiant. quibus equidem refragari non ausim, cum sciverim admiranda admodum esse secreta naturae. [Utrum quis assuefieri possit, ut venena innocue sumat.] Quaeri praeterea solet, num fieri possit, ut quis ita veneno assuescat, minimum quid de eo quotidie assumens, ut eo tandem innocue nutriatur, quemadmodum Rufi testimonio scribit Avicenna, olim puellam nutritam esse veneno, ea tantum ratione, ut reges quosdam, et principes (quod formosissima esset) qui secum rem haberent, inficeret. Qua in re dixerim ego, quod etsi non desint, qui hoc fieri posse asserant; nunquam tamen ipse adduci potero, ut credam humanum corpus nutriri posse veneno, et praesertim napello, quo plerique rem exponentes eam puellam nutritam esse interpretantur. Siquidem ea historia Arabicas potius fabulas imitatur, quam rem aliquam, quae omnibus naturalis philosophiae rationibus comprobari possit. Quamobrem constat Gentilem Fulginatem in hoc Avicennae loco adnixum quidem fuisse, ut hanc opinionem servaret integram. quod nimirum fidelis cuiusque expositoris esse debet. Nam postquam eam sententiam validis, verisque rationibus primum improbasset, denuo (ut assolent) Averrois, Dinique authoritate innixus Avicennae, et Rufi opinionem probare non dubitavit quibusdam argumentis, quanvis nudis, et infirmis.
Quorum illud videtur fortius esse, ubi authoribus magis, quam rationibus addictus inquit, Aequum non esse, quod authores tam graves, tamque sapientes, mendaces vocentur, vanique habeantur. quippe quod certo crediderit ipse Gentilis Rufum, itemque Avicennam in veram historiam hanc recepisse, non autem in fabulam. Sed quoniam supervacaneum duco in hoc conterere tempus, longa contradicendi oratione, praesertim quod venenorum medelae ea nullam aut parvam afferat utilitatem; ideo relictis aliis in Galeni sententiam facile devenio. Qui tertio simplicium medicamentorum censu cap. XVIII. tradit venena calida, et sicca (qualem esse napellum, quo puellam illam nutritam volunt, non ambigo) nullo modo posse in nutrimentum redigi, etiam quod in quantitate minima sumantur: tametsi frigida venena quandoque in alimentum vertantur. Quandoquidem haec (ut idem author est exemplo cicutae, papaveris, hyoscyami, et mandragorae) non sui natura interficiunt, sed qualitate duntaxat frigida. Quibus adiicit ipse Galenus historiam anus cuiusdam Atheniensis, quae cicutam cibo sumebat nullo sane detrimento accepto. Ea enim (ut idem scribit) modicae primum quantitati assuevit, mox indies pluri, donec ex magna etiam quantitate, quae illi in nutrimentum convertebatur, nullam percipiebat noxam. Ex quo palam fit, Galenum non admittere, quod venena calida nutrimento esse possint. Id quod minus etiam illis concedit, quae propria specie, aut occulta causa, veneni naturam sortiuntur. Inter quae principem locum obtinet napellus. Quare longe aberrant nonnulli interpretes, utpote qui illud napello tribuant, quod plane cicutae reddidit Galenus: itaque fit, ut (quae eorum inscitia est) historiam hanc confundant, Galeni verba pervertant, atque rem male interpretentur. Quo etiam in errore deprehenditur Avicenna: nisi interpreti error fuerit adscribendus. Quod postremo veneni facultas (ut quorundam opinio est) iam concocta, et in illius adolescentulae substantiam conversa, potuerit ex anhelitu in alios transire, ac eos subinde inficere, sane perridiculum videtur, atque evidentius falsum, quam ut pluribus explodi mereatur. [Utrum animalia, quae cibis venenosis victitant, exitiosam vim retineant.] Caeterum quoniam non desunt animalia, quae natura cibis victitant venenosis, atque ex eis nutrimentum capessunt, sicut (Galeno authore libro II. de alimentorum facultatibus, et III. simplicium medicamentorum) sturni cicutam depascuntur, et coturnice veratrum, et ut nos quoque quotidie videmus, anates, quae in stagnis, et paludibus vivunt, bufones aquaticos devorant, et iisdem nutriuntur, ciconiae venenosis, et mortiferis serpentibus, et gallinae interdum scorpionibus, araneis, serpentibus, et aliis id genus venenatis animalibus; ideo inutile non fuerit scire nunquid huiusmodi animalia, quae venenosis vescuntur, ab hominibus cibo accepta, inde venenum inferant, eoque inficiant. Hac in re plerosque invenio, imo fere omnes recentiores, qui de venenis scripserunt, firmiter asserere, quod si huiusmodi animalia edantur, non modo veneno non inficere possunt, sed nullam prorsus inferre noxam: quin potius corpus nutrire, non secus atque alia. quippe quod constet (ut dicunt) ea in suam naturam venenatos cibos reddere. Quae ratio, et opinio etsi non absurda, neque incongrua videatur; tamen crediderim, quod licet venenum concoquatur, et transmutetur in eorum animalium substantiam, quorum id perpetuus cibus est, non tamen esse possit, quin caro quae ex eiusmodi fit alimento, si edatur, omni prorsus careat nocumento. Quinimo putaverim, quod si ea in frequentiorem cibum venerint, possint quandoque morbos saevissimos excitare, et subinde necem inferre. Siquidem huius rei nobis testimonium praebent Dioscorides, et Galenus. quippe qui pariter affirment lac, quod nil aliud est, quam sanguis bis coctus, ex animalibus emunctum, quae scammoniam, aut veratrum, aut tithymalum depascantur, potum mirifice ventrem deiicere. Ex quo omnibus perspicuum est, quod omnes in universum plantae, quibus vis deiectoria, et perniciosa inest, quanvis saepius concoctae fuerint, non prorsus tamen suam deiiciendi, ac necandi facultatem deperdunt. Id quod similiter manifestum deprehenditur in turdis, qui iuniperi baccis vescuntur: item in gallinis, quae devorant absinthium. Quandoquidem illorum caro iuniperum non mediocriter redolet gustatu: harum vero non parvam absinthii amaritudinem refert. Ab his itaque edocti medici diligentissimi mandant nutriendas esse capellas herbis accommodatis, ubi animus fuerit earum lac exhibere hecticis, aut aliis alio morbo affectis, quibus tamen conveniat. Hoc quoque testatur Galenus de vipera sermonem habens libro XI. de simplicium medicamentorum facultatibus. Ibi enim de dipsade disserens, se non ignorare memoriae prodidit, animantium carnes alterari a cibo, et alimento, quod capiunt. Quare ut summatim quod sentimus dicamus, nullo modo huiusmodi animalia in cibos admittenda esse putaverim, quanvis a nonnullis frequenter recipiantur. [Venenum quandoque morbis, et alteri veneno remedium est.] Illud porro sciendum relinquitur, quod nonnunquam venena, quin et medicamenta venenata tam interius sumpta, quam exterius apposita morbis succurrunt, qui aliud curationis genus non admittunt, interdum etiam adversus alia venena theriacae vicem supplent. Nanque aperte videmus, quod ubi quispiam afficiatur diuturnis vigiliis, aut suffocanti destillatione, aut mensium profluvio, aut dysenteria, aut coli dolore, aut renum, aut uteri, ubi alia non contulerint medicamenta, si opium, mandragora, hyoscyamus, vel antidota aliaque composita medicamenta, quae haec exceperint (sunt enim talia in officinis semper parata) exhibeantur, saepenumero aegros a morte vindicant. Quemadmodum etiam si scammonium, colocynthis, turpetum, veratrumque, et alia id genus deiicientibus pharmacis addantur. Nam quanvis haec omnia malefica qualitate polleant; in contumacibus tamen morbis et curationi refragantibus, tantam afferunt utilitatem, ut aegris deperditam fere salutem revocent. Cantharides praeterea ad morsus canum rabidorum utilissime exhibentur. euphorbium scorpionum ictibus medetur, et scorpiones ipsi suis ictibus remedio sunt. Sicut etiam vipera, dempto capite, et cauda, contusa, et imposita suos sanat morsus, ut latius infra suis locis dicemus. Sed priusquam ad particulares curationes descendamus, disseremus Dioscoridem secuti, quomodo, quove artificio a veneno ii praeservari possint, qui perpetuo veneni timore premuntur. Quin et rationem docebimus succurrendi iis, qui iam venenum hausissent. Atque huc omnia praestantiora remedia afferemus, tam quae simplicia sunt, quam quae composita, non solum a veteribus inventa, atque experimento comprobata, sed etiam a clarissimis quibusdam recentioribus. De quibus probatis antidotis, etsi pollicitus sit Dioscorides se omnino traditurum in ultima huiusce voluminis parte, pollicitis tamen non stetit, ut XXXIII. huius libri capite conspicitur, ubi excusatione usus, mutati consilii rationem reddidit. Verum ut
iam ad rem nobis propositam accedamus, primo modum aperiam, quo homines suspiciosi veneficia praecavere possint. [Modus praecavendi venena.] Plerique igitur sunt qui putant, non parvam esse principibus cautionem, mandare ministris, ut edulia, quae praeponuntur edendae (mos iste hodie frequentissimus est) prius degustent. [Praecautio vulgaris explosa.] Quae tamen res in suspicione veneni tribus manifestis de causis nihil, aut parum aestimanda videtur. Siquidem si pincerna, sive qui cibos suis dominis apponunt, veneficium committere decreverint, se ipsos facile prius praeparare possunt valentissimis antidotis, veneno illi accommodatis, quod exhibere in animo est. Unde sibi ipsis praecavebunt, dominum autem interficient. Ex quo satis liquet nihil prodesse ad praecavendum, quod pocillator in servatae fidei signum domino praebibat, et eduliorum dissector praecomedat. Adde deinde, quod quanvis ille, qui edulia ministrat, mensaeque apponit, a coquo veneficium faciente deceptus, cibos venenatos praegustando assumat; eorum tamen adeo modicam quantitatem praegustat, ut nullam, aut parvam eo temporis momento possit molestiam percipere. Ultima accedit ratio, quod fere omnia venena, quae ut interimant cibariis admiscentur, ea arte, eoque ingenio parata sunt ab impiis, et scelestis veneficis, ut non nisi temporis intervallo suum triste perficiant opus. His igitur de causis illud libere proferre non dubitaverim, quod christianam, et integram ducant, iustitiamque regant, ita ut populi eos venerentur, pariter et timeant. Carent deinde, ut ministros habeant, quorum manibus edulia administrantur, non ignobiles, nec obscuro loco natos, sed praeclara e stirpe genitos, fideles, nec avaritia addictos, neque invidos, et qui diu antea vita ac moribus probati sint. In quos praeterea debent frequenter non parva conferre beneficia: ita enim semper gratos et fideles ministros habebunt. Quin et medicos sibi adiungant, qui medicae materiae peritissimi habeantur, ut antidota, quae contra venena parantur, quemadmodum sunt theriaca, et antidotus Mithridatica, ex legitimis, non ex adulterinis simplicibus medicamentis, per se ipsos (ut ipse faciebat Galenus) componere valeant: nam si haec legitime parata fuerint, haud dubie poterit unusquisque facile venena praecavere. Ex his certe maius percipient emolumentum, quam si mille aliis praecautionibus uterentur. Nec minor sane cautio adhiberi debet, ut vasa ex auro et argento conflata, munda, nitidaque serventur, et hominum fidelium manibus committantur. quandoquidem in eiusmodi pretiosis vasculis, quorum apud principes quosque praecipuus est usus, venena facilius abduntur, quam in vitreis aut fictilibus vino circumlitis. [Absurda quorundam opinio.] Sunt nonnulli ex recentioribus, rerum prorsus imperiti, qui (si verum fateri liceat) eo dementiae devenerunt, ut praeceperint in liquatum igne aurum, vel argentum, ex quo vasa confici debent, theriacam, aut Mithridatis antidotum, et alia adiungi debere, ut ascita inde antidoti facultate, venenis repugnent. Sed quam absurda, ridendaque sit horum opinio, ii diiudicent (ea enim est, quae non indigeat clariori reprobatione) qui mediocrem etiam rerum naturalium, ac metallorum praecipue peritiam sunt assecuti. Caeterum supellectilium non negligenda cura, ut scilicet vasa, quibus ciborum condimenta reponuntur, clausa, et cooperta serventur, ut neque aranei, neque scorpiones, nec aliquod virulentum reptile, vel insectum ingredi possint. Admonet Dioscorides, ut etiam vasa vinaria diligenter clausa custodiantur: nanque viperae summo vini amore alliciuntur, quae si vasa aperta offenderint, eo facile contendunt. Quo fit, ut interdum bibendo exitiosum virus eructent, interdum vero in vino immersae expirent. Quamobrem Aristoteles libro VIII. capite IIII. de historia animalium, quosdam viperas vino in fictilibus ad sepes disposito venari, et eas ebrias capere, memoriae prodidit. Galenus item libro XI. simplicium medicamentorum, eam narrat historiam, quam nos libro secundo in viperarum mentione retulimus. nempe de illis viperis, quae sponte se vino immerserunt, unde etiam sibi mortem consciverunt. Quo vino duos homines elephanto affectos sanitati restitutos esse, idem est author. Quibus ex verbis palam est Galeni testimonio, vinum in quo sint extinctae viperae, noxium non esse. quin potius adeo salutiferum, ut efficacissime elephantiasin curet. Quod tamen Dioscoridis sententiae refragari videtur. nisi dicamus vipereum venenum elephanto laborantibus praestans esse auxilium, caeteris autem exitium. Qui item in veneni suspicione versantur, cibos vitare debent, qui candido, vel oleraceo colore fuerint: necnon etiam ab his abstinere, qui ex animalium sanguine parantur. Siquidem albedine, venena quaedam metallica facile occultantur: cibis herbaceo colore, variae lethales plantae commode admiscentur: sanguini etiam animalium, quibus vescimur, commodissime venenatorum sanguis inseritur. Illud etiamnum apprime utile atque necessarium esse duco, ut coqui, et reliqui culinae inservientes, non modo fideles sint, et incorrupti; sed etiam mundi, cauti, ac providi, ne ullus veneficorum insidiis relinquatur locus: tum etiam ut sciant recte diligenterque custodire cibaria, vel aliud unumquodque, quod in ciborum usum reponitur. Sed praecipue diligenter animadvertant, ne in culinaria vasa, quae super, vel circa focum eduliis referta resident, venenatum aliquod animal a tecto per caminum decidat, ut quidam exigui aspides, qui sub tectorum tegulis, et contabulamentis se recipiunt, phalangia, stelliones, scorpiones, et similia. Nanque Florentiae (ut Nicolus est author) coenobium monachorum veneno infectum est, quod araneus niger admodum in olla decidisset, dum coquerentur iuscula. Ad haec principes maxime current oportet, ut perquam fideles habeant cubicularios. Nam (ut superius dictum est) quodam veneni genera cubilia, interulae veteraque vestimenta infici possunt. Quare nonnulli facere solent, ut diu, priusquam vestes induant, eas manibus pertractent servi. Quin et pueris similiter iubent, ut saepe equis insideant, iis super sellis, quibus ipsi uti consueverunt. Tum etiam stabuli praefectis mandant, ut tam caute sellas, habenasque recondant, ut ignotis, et his quibus fidendum non sit, eas non intueri, ne dum tangere liceat. [Quae res venena prodant, quaeque suspensae eisdem adversentur.] Insuper illud scire convenit, quod quaedam res simplices sunt (ut plerique inculpatae fidei medici fatentur) quae sua peculiari naturae dote praesens venenum signis manifestant. Inter quas cornu, seu lingua, quam serpentis linguam vocant, refertur, quae (ut Conciliator Petrus Aponensis tradit) praesente napello, aut vipera, aut pardi felle, exudat: quod tamen non prodit, caeteris venenis praesentibus. Sunt alii, qui pro certo tradunt, prassium lapidem, quem Plasma vulgus appellat, statim splendorem amittere, ubi in praesentia veneni cuiusque fuerit. Addunt praeterea, quod si lapis ranae terrestris anulo aureo inseratur, ita
ut is digiti carnem contingat, quam primum praesenserit adesse venenum (si credimus his, qui hoc scriptum reliquerunt) tanta digitum afficit caliditate, ut carbonem accensum, ipsumque digitum urentem prae se ferat. Quibus sane etsi parva, mea quidem sententia, sit adhibenda fides; ea tamen, quo omnibus satisfiat quantum potest, non duxi silentio dissimulanda. Non desunt etiam, qui contra lethalia venena pollere contendant sigilla quaedam, sive characteres, sive imagines, quomodocunque eas appellare libeat, praecipue si collo suspensa gestentur, vel digitorum anulis inserantur. Quocirca prodidit Albertus libro imaginibus dicato, quod si Serpentarii imago cum suis stellis cuivis lapidi pretioso insculpatur, eam utilissime gestari adversus omnia venena, eaque praesertim, quae venenosorum animalium ictu vel morsu relinquuntur. Proinde Petrus Aponensis scriptum invenisse tradidit in quodam libro, quem reges Persarum olim habuisse refert, quod si in haematite lapide sculpatur homo genibus flexis serpente cinctus, cuius caput dextra teneat, caudam vero sinistra, et lapis ille anulo ex auro purissimo confecto inseratur, gestatu hominem a quocunque veneno tuetur. Quae imago si modo aliquem praeberet effectum (non enim hac in re certi quicquam proferre ausim) mea fert opinio, quod tempore, quo sculpitur, necessaria sit quarundam stellarum observatio, a quibus ea vis influat in sculptam imaginem. Porro tradidere sapientum veterum nonnulli, reperiri pretiosos lapides, quibus solis a natura largitum est, ut venenorum malitiam efficacissime dissolvant, et destruant. Ob id itaque scriptum reliquit Albertus cognomento Magnus adamantem orientalem gestatum brachio sinistro inter humerum, et cubitum adnexum, omnium venenorum vim demoliri. Id quod etiam idem tribuit achatae, hyacintho, et sapphiro orientali. Alii eandem facultatem assignant smaragdo, alii lapidi, quem in capite draconum inveniri tradunt, unde draconitis nomen accepit. Caeterum (ut ingenue fatear quod sentio) parum fidendum esse crediderim his suspensionibus. quippe quod nunquam viderim huiusce rei experimentum tam clarum, ut syncera fides adhiberi possit: quanvis illud facilius persuaderi possim, quod smaragdus, hyacinthus, achates, sapphirus lapides in tenuissimum pulverem redacti, possint per os sumpti veneno infectos saepe liberare: utpote qui eam sortiantur naturam, ut cordis viribus subveniant. Sed quod gestati lapides veneni assumpti vim, atque actionem inhibere valeant, non ita facile adduci potero, ut credam, sicut credunt aliqui, et ita imaginantur esse; nisi prius notabile ex his experimentum viderim. [Praecautio ex medicamentis.] Nemo praeterea non poterit (ut in hac praefatione scriptum reliquit Dioscorides) innoxia irritaque venena reddere, si medicamenta tam simplicia, quam composita praesumpserit: quae viribus praestantissimis polleant, quibus post assumpta venena facile valeant superare. Simplicia autem medicamenta Dioscoridi comprobata, sunt caricae cum iuglandibus nucibus esitatae, citria mala cruda manducata, napique semen ex vino potum. Item calaminthae folia, et Lemnia sphragis, quam summis laudibus extulit Galenus: sed quae pro singula vice drachmae pondus non excedant. Idem similiter summis laudibus commendavit rutae folia, cum nucis iuglandis nucleo accepta, quin et duas caricas, salisque momentum. Ex compositis autem non immerito caeteris antidotis Mithridatium antecellere scribit. quandoquidem ex frequenti eius usu (ut ex antiquorum monumentis accepimus, atque etiam a Galeno libro primo, et secundo de antidotis memoriae proditum est) usqueadeo se innoxium praebuit veneno percepit incommodum. Qua in re postea Galenus theriacam praestantiorem esse tradidit, asserens fieri non posse, ut iis venenum ullum noceat, qui eam quotidie fabae Aegyptiae pondo sumere consueverint, quo modo suo tempore Aurelius Antoninus Imperator facere solebat. Caeteri posteriores, qui Dioscoridem, et Galenum secuti sunt, praesertim Arabes, et ipsi ad idem castaneas plurimum valere tradiderunt: quin et mespila, pistacia, allium, raphanum, et nuces Ponticas addiderunt, omnibus his tamen optimam theriacam praeferentes. Et haec hactenus dicta sufficiant de modo praecavendi venena. [Ratio curandi venena.] Reliquum est, ut curandi ordinem, ac rationem ineamus, qua iis succurrere possimus, qui cibo aut potu venenum sumpserint. Primum igitur (ut paucis etiam superius dictum est) scire convenit, quod ingestum intus venenum, non statim, ut quidam volunt, ad cor ipsum contendit, quin prius alias internas partes percurrat, et laedat, et sanguinem inficiat. Sed quia maxima pollet agendi vi ob propriam sui formam, vel temperamentum, quam obtinet atrocissimam, quacunque corporis humani partem contigerit in suam virulentam convertir naturam, et ita eousque procedit multiplicando, inficiendo, atque sanguinem cum reliquis humoribus in venenum vertendo, quousque accessoria quantitate adauctum, cor ipsum attingat, quod tandem brevi tempore in venenatam speciem transmutat. Hinc deinde fit, ut spiritus vitam foventes, loco proprio ac naturali expulsi, suam sedem cedant veneno: atque ita subinde corpus spiritibus, et vita simul destituatur. Illud praeterea non ignorandum, quod arteriae una cum cordis ventriculis (quibus natura datus est motus dilatationis, et constrictionis, ut ex illo quidem attrahatur aer circundans, quo indiget cor ad refrigerandum summum spiritum vitalium calorem: ex hoc autem pars aeris fuliginosa expellitur, pro cordis item refrigerio) quemcunque flatum extra offenderint, intus attrahunt, ita ut arteriae, quamvis minutissimae, quae per totum corpus disperguntur etiam sub cute, per meatus quos habent, aerem nos circundantem attrahant, ipsumque provehant ad cor, quod quidem postea per easdem vias calorem fumumque superfluum reiicit. Quo fit, ut si nos circundans aer fuerit infectus, venenatus, et perniciosus, ea ratione dicta cor ipsum inficit, atque corrumpit. Idque non evenit propterea quod arteriis atque cordi natura insitum sit, ut venenum attrahat, sed quod aerem continuo inspirent, quo mediante natura etiam repugnante sua, venenum quoque trahunt. Hinc itaque est, quod quidam, dum (ut contigit) somnum caperent sub arboribus venenatis, ceu taxo ac nerio; vel humi cubarent super plantis noxiis, velut napello, et aconito; vel propter virulentorum serpentium specus quiescerent, imprudenter venenum contraxerunt, non alia de causa, quam ex aere loca illa ambiente, plantis illis venenatis infecto, et specuum virulento spiritu. Caeterum iam tempestivum erit ad generalem eorum curationem accedere, qui veneno infecti sunt, eorumque praecipue, in quibus non adeo manifesta signa conspiciuntur, ut quodnam sit assumpti veneni genus, dignosci possit. Nullus itaque medicus ingenio praeditus est, qui non protinus videat et intelligat ex saevis accidentium
incommodis, quae sequuntur, cum quis venenum cibo, aut potu sumpserit. [Indicia in commune veneni sumpti.] Siquidem iis, quae propria forma agunt (quam etiam proprietatem occultam appellare liceat) statim semper succedit virium et roboris totius corporis prostratio: aegri ex magna cordis molestia frequenter animo deficiunt: facies livescit: quin et lingua, et labia nigricant: item extrema corporis, praesertim ungues, plumbeo colore livescunt. Ad haec qui hauserint, vertiginosi fiunt, vocem edunt cum murmure, et oculos torve movent. His frigidus accedit sudor circa frontem, et tempora erumpens. Quae omnia assumpti veneni manifestissimum praebent indicium, maxime autem si statim sequantur post assumptum cibum, iisque contingant, qui sibi rectam quotidiani victus rationem adhibeant. Quandoquidem tam mala esse posset in aliquo victus ratio, quod humores inde geniti, tractu temporis usqueadeo corrumperentur, ut contracta veneni natura, vim naturae inferrent, et eadem iam dicta cierent symptomata. Id quod maxime testatur Galenus libro sexto de locis affectis, tum etiam libro de cibis boni ac mali nutrimenti. Quapropter medicos cautos, ac prudentes esse oportet, quo in huiusmodi accidentibus diligenter singula perquirant. Sua similiter accidentia inferunt, quorum etiam manifesta praebent indicia, venena illa, quae suis manifestis qualitatibus agunt. Nam quae caliditate excedunt, omnia membra interna caleriter inflammant, sitim ingentissimam excitant, oculos inflammatione male habent, inquietudinem continuam inducunt, et continuum sudorem cient. Si vero praeterquam quod calido excessu polleant, excellant etiam vi tum erodendi, tum putrefaciendi, ut arsenicum sublimatum, auripigmentum, sandaracha, et id genus alia, punctione, atque dolore intolerabili ventriculum et intestina afficiunt, in quibus etiam frequenter murmura sentiuntur. Haec autem accidentia saepe sequuntur vomitus, fastidia, sudores modo calidi, modo frigidi, variae denique coloris mutationes. Quae vero nimia frigiditate excellunt, plerunque somnum inferunt adeo profundum, ut saepe non sine magno labore excitari possint affecti. Nonnunquam vero cerebrum obstupefaciunt, ita ut affecti cogantur quam plurimos incompositos edere motus, tum corpore toto, tum etiam oculis, ore, amnibus, reliquisque corporis partibus, non secus ac si stulti facti essent, vel temulenti. Huc illa praeterea accedunt, frigiditas scilicet totum corpus occupans, frigidi sudores, et color in facie lividus admodum, et terrificus. Ad summum totum corpus torpidum efficitur. Ex siccis autem venenis lingua arescit, guttur siti inextinguibili afficitur: alvus adstricta redditur, aegre redditur urina: omnia denique membra fiunt arida, et vigiliae instant longissimae. Postremo humida inexpugnabilem somnum adferunt, alvi fluxiones, articulorum, nervorumque luxationes. Ita quod quandoque oculorum nervi, ac nexus in tantum laxantur, ut sponte sua e cavitatibus exeant, capitique propendant. Plerunque etiam extremae corporis partes putrescunt, ut in praecedentibus dictum est. Porro et illud adnotandum est, quod venena quae et manifesta, et occulta qualitate agunt, si fuerit haec viribus altera imbecillior, in fine suae actionis eadem pariunt accidentia, quae proveniunt ab his, quae occulta duntaxat proprietate munus suum obeunt. Vis etenim qualitatum elementarium, quae illis inest, vim illam propriam occultamque, quam haec pariter sortiuntur, antecellit. Proinde primum qualitatis elementaris excedentis effectus praebent eosque subinde, qui propriae eorum formae attribuuntur. Sed huius rei clariorem notitiam trademus, ubi speciatim singulorum meminerimus. Haec igitur sunt omnium venenorum indicia universalia, caeteris quae explicari possint, certiora, ac manifestiora. quibus peritissimi medici tuto diiudicare possunt. Nam cum constet accidentia praedicta non solum perdurare; sed etiam augeri, ac continue in deteriora labi, nulloque modo auxiliis cedere, neque naturae repugnanti obsequium praestare, clarum profecto mortis indicium est. Contra salutis, si quando remitti accidentia, et aegri melius habere videntur. [Victus ratio eorum, qui venena sumpserunt.] Caeterum eorum, qui venenum sumpserint, cibus esse debet (ubi tamen remedia, quae postea dicentur adhibita fuerint) ex his rebus quae non solum vim habent nutriendi corpus, sed quae etiam venenorum noxiae resistere valent. Quo in genere lac asininum summopere laudatur: item caprinum, ovillum, bubulum, atque etiam humanum, praesertim si recenter emunctum bibatur. quanquam lac omne efficacius exhibentur contra venena calida, et erodentia, quam ad reliqua veneni genera. Ad hoc et butyrum facit. Faciunt et iuscula tum carnium pinguium, tum piscium, quibus addi possunt, ut pinguiora reddantur, butyrum crudum, et pinguedo animalium, quorum est usus. Siquidem pinguia haec ideo conveniunt, quod vias obstruant, ex quo veneni transitus inhibetur. Quinetiam ubi venena excalfaciunt, et erodunt, pinguia haec acrimoniam eorum hebetant. Idcirco hoc in casu, animalium cerebrum, atque ossium medullae aptissimae pariter censentur. His similiter herbae quam plurimae opem ferre possunt cibis admistae: e quarum numero probatur calamintha, origanum, serpillum, sisymbrium, ruta, buglossum, echium, filipendula, sonchus, pimpinella, aliaeque quam plurimae: quarum vim venenis, superioribus libris, adversari retulimus, quarum etiam catalogum paulo infra recensebimus. Locus deinde, in quo residere debent, qui venenum sumpserint, lucidus sit oportet: ubi aer quoque sit nulla mala qualitate affectus. Paretur autem eorum cubiculum odoramentorum suffitu, quibus vis inest propulsandi venena. Id enim praestant santalum omne, myrrha, styrax, aloe, laserpitii lacryma, agallochum, scordium, cassia odorata, citrei mali cortex, iuniperi baccae, eiusque lignum siccum, et id genus plura. Insuper affecti veneno (Galeno authore libro secundo de antidotis) nihil aut parum dormire sinuntur. Somnus nanque venenum retinet in internis partibus, et facilius ad cor deducit. Contra vero vigiliae, quippe quae id a centro ad corporis superficiem, nempe ad externas partes, retrahunt. [Remedia contra venena.] His ita institutis in primis omni industria, ac diligentia curandum est, ut devoratum venenum foras exhauriatur. Qua in re nullum sane valentius auxilium perhibetur, quam ut sine ulla mora aegri vomitum ciere cogantur: si tamen venenum adhuc in ventriculo resideat. Quod si iam in intestina descenderit, illud quam primum clysteribus infusis extrahatur. Atqui in hoc omni diligentia ordinem ac modum inire debemus, quem in huiusce voluminis praefatione nobis reddidit Dioscorides. Siquidem is de hac re ita exquisite disseruit, ut posteriores omnes omnia fere quae de ea scriptis tradiderunt, illi accepta referre possint. Verum hoc unum ipse addiderim, quod si forte is, qui venenum sumpsisset, ex omnibus vomitum cientibus auxiliis vomere nequiret, tunc (ut Rasis author est) medicamentis solventibus, itemque clysteribus erit procedendum. Medicamenta
autem, quae deiectoria potiuntur facultate, ad hoc idonea sunt agaricum et rhabarbarum. Quandoquidem utrunque praeterquam quod deiectoria vi praeditum est, facultatem etiam venenis maxime repugnantem sortitur. Id quod etiam quidam minori centaurio attribuunt. Neque prorsus ab re esset ad idem Aegyptiae siliquae atram medullam, aloemque usurpare. haec nanque praeter deiectoriam facultatem, seorsum plurimum pollet adversus humorum putredinem, quae semper, vel plerunque ingesta sequitur venena: illa vero quod alvum mirifice emolliat, venenum ventriculi tunicis adhaerens abluit et abstergit. quin et erodentium acrimoniam obtundit, et ea denique per alvum secum educit. His autem peractis, ea certe clysmata competere videntur (ut Dioscoridi placet) quae acria sunt et trahendi vi praedita. Quibus si ea successerint, quae e iuribus pinguibus, adipe, aut pinguedine, aut butyro, aut lacte parantur, ne ulterius venena penetrent, ut in dysenteria fieri solet, nequaquam ea inutilia fore putaverim, praesertim ubi compertum haberetur, venenum intestina exulcerasse. Quamobrem lac copiosius epotum post vomitiones, et clysteria utilissimum esse prodidit Avicenna: nempe quod veneni noxiam frangat, et sanet. Quinetiam summopere prosunt, praemissis tamen vomitionibus, et clysteribus, fortes, ac validae diversiones: utpote quae non {mdo}<modo> prohibeant ne venenum petat cor; sed etiam ipsum trahant a membris nobilibus internis, ad ignobilia externa. Ob idque plurimum prodesse crediderim cucurbitulas, si ex igne natibus, et crurium pulpae applicentur. Ferunt similiter opem frictiones ex ??eris linteaminibus, quin et fibulae strictim factae, ita ut dolorem excitent, manuum, pedumque digitis, item brachiis, et cruribus. Mirifice etiam venenum avertitur a partibus intrinsecis, si patientes in balneo aquae calidae ex medicamentis accommodatis confecto, vel in laconico sicco sudorem ciente imponantur. Quandoquidem huiusmodi calor extraneus efficacissime venenum ad cutim trahit. Balnei ac laconici vicem illud sane supplere poterit, si dissecto vivi muli, aut equi alvo exertis statim intestinis, aeger in animalis cadaver intromittatur: et cum refrixerit cadaver, idem etiam de alio fiat, quousque sat fuerit. Ad hoc autem muli, mulaeque (ut vulgi fert opinio, fortasse quod haec animalia plurimum caloris habeant) caeteris praepollent animalibus. Hoc enim auxilio a veneno liberatum narrat Valentinum Alexandri sexti summi Pontificis filium. Is enim (ut ferunt) cum in quadam coena aliquot Cardinalibus venenum exhibere vellet, sibi ipsi, ac patri id imprudenter exhibunt. [Simplicia medicamenta, quae pollent adversus venena.] Caeterum scire etiam convenit, quod quanvis praedicta remedia omnia communiter venenis opitulentur, non propterea est dimittendum, quin continue infectis propinentur omnia probata antidota, tam simplicia, quam composita, quae cuiuscunque veneni noxam auferre possunt. Simplicia quidem medicamenta, quae ad hoc idonea Dioscoridi, reliquisque Graecis posterioribus celebrantur, sunt vinum vetus copiosum epotum, Lemnia sphragis, agaricum, obrotonum, irio, eryngii radix, napi et pastinacae semen, calamintha, nardum Celticum, castorium, ferulae virentis medulla, flos rhododendri (quanquam is Galeno, aliisque ipsum secutis in antidotum minime recipiatur, sed potius inter venena annumeretur) succus marrubii, laserpitii, et panacis, sagapenum, aristolochia longa, semen rutae sylvestris, betonica, pix liquida delincta, polii, et seselis decoctum, phu, cinnamomum, cassia, iuniperi baccae, citria mala, et quae limonia, et aurantia vocant, et eorum semen. Item glandes, praesertim quernae ex humano lacte epotae, quinquefolii radicis succus, leporis coagulum: mustellae caro sale inveterata, et in umbra siccata, cum vino pota, lac canis ex primo foetu acceptum, capparis, chamaeleonis albi radix, apii decoctum, polemoniae radix, tribuli terrestris succus, smilacis asperae acini, scordium, thlaspi, et Cretense dictamnum. His Arabes, et recentiorum nonnulli castaneas addunt: item ponticas nuces, mespila, pistacia, zedoariam, lauri baccas: gentianae radicem: quin et dictamni albi, tormentillae, iridis Illyricae, hastulae regiae, helenii, et millefolii, rhabarbarum, hederae corymbos, bolum Armenium, hypericum, sabinam, mumiam, pimpinellam, Imperatorem, centaurium maius, angelicam, verbenacae succum: mures, qui napelli radices depascuntur, et muscas grandiores, quae eius foliis victitant, filipendulam, carpobalsamum, muscum odoratum, ambarum, os in corde cervi repertum, et cervinum cornu, quin et monocerotis, ursi testes, et arietis, origanum, smaragdum, lapidem bezahar, et carduum, quem sanctum, vel benedictum appellant. Et haec de censu omnium simplicium medicamentorum, quae contra venena pollent, quae nobis tum veteres, tum recentiores scripta reliquerunt, dixisse sufficiant. [Composita medicamenta.] De compositis autem medicamentis illud proferre non dubitaverim, quod si theriaca legitime parata reperiretur, non essent aliunde petenda auxilia contra venena. Sed quoniam mihi plane difficillimum esse videtur, ut ea reperiatur, quae quemadmodum eius exigit apparatus, confecta sit, cum nobis desint cinnamomum, balsamum, petroselinum Macedonicum, myrrha, folium, chalcitis (quam tamen iam nobis compertam putamus) amomum, aspalathus, et calamus odoratus, quae omnia perquam maximi sunt momenti; idcirco nunquam adducar, ut credam venalem theriacam posse sibi locum et usum illius antiquae legitime vendicare: praesertim cum constet tempore usque Galeni, quo Romani summo imperio potiebantur, theriacam omnibus numeris absolutam confici non potuisse (ut ipse Galenus testatur libro primo de antidotis) nisi ab Imperatoribus. quamquam non deessent tempore Antonini Caesaris divites primates, qui eam conficerent, etiam quod multa eis desiderarentur. Quare illud dixerim, quod si ulla theriaca ex iis, quae nostra aetate conficiuntur, in usum admitti debet, dent operam medici diligentissimi, ut illa saltem utantur, quae omni studio ac diligentia parata sit, clarissimorum et peritissimorum virorum testimonio: quaeque eo modo experientia comprobata sit, quo docet Galenus libro quem ad Pisonem scripsit: quin et alio, quem Pamphiliano dicavit. Hoc item faciant de Mithridatio, quod nihil minus quam theriaca praestat adversus venena, quodque et facilius parari potest. Qua in re caveant homines ab adulteratis theriacis, quas in publicis foris vendunt circulatores, etsi plerunque ab his, quos eorum adulteria fraudesque latent, caeteris meliores, atque efficaciores habentur: quippe quod nihil ultra videant astantes, quam quod ii frustum integrum arsenici, vel risagalli officinis vocati, devorent: quodque subinde devorata theriaca, quam postea circunstantibus vendunt, nullum veneni incommodum sentiant. Quod cum Galenus optime novisset, libro Pisoni dicato, ita scriptum reliquit. Multae a subdolis improbisque in hoc quoque fraudes fiunt, ac vulgus sola antidoti
opinione deceptum, ab iis quibus ars est mercenaria, plurima pecunia medicamentum, vel prave confectum redimit. [Fraudes, quibus utuntur circumforanei, qui venena innoxie sumere profitentur.] Caeterum ut quisque flagitiosorum impostorum fallacias, et dolosas merces evitare possit, et debeat, nunc mihi in animo est ad commune rei publicae beneficium eorum ingens, ac scelestum facinus posteritati prodere. Nam cum isti suggesta ascendunt coram populo, quem dolis capere intendunt, ostensuri quod venenum aeque ac panem innoxie sumunt, multis cavillationibus, atque insidiis utuntur. Inter quas has duas habent fraudes, quas modo omnibus aperiam, quasque retinent illi in suos chariores (ut ita dicam) lenones. Primus itaque dolus, quo nituntur huiusmodi fraudolenti impostores, est quod cum sciant venena non posse nisi parum nocere, ubi ventriculus fuerit cibis valde repletus (ut in praefatione huius libri tradidit Dioscorides, et libro quarto fen sexta retulit Avicenna) priusquam suggestum ascendant, ad saturitatem usque, praesertim aestate, lactucas crudas devorant sale, aceto, et oleo conditas: verum olei tantum imponunt, ut fere in eo innatent lactucae. Et quia hyeme, maxime urgente bruma, tenellae lactucae difficile passim inveniri possunt; ideo earum vicem his praebent interanea boum praepinguium, quorum tantam comedunt copiam, quod ventriculus veluti tympanus extendatur. Id autem eo consilio faciunt, ut haec quidem iurium pinguedine, eorumque substantiae crassitudine, illae vero frigiditate sua, oleique multitudine, quam illis adiiciunt, praeterquam quod veneni penetrationem inhibent, cum internas vias obstruere possint, erodentem quoque ingesti arsenici, vel risagalli seplasii vocati, acrimoniam obtundunt, et hebetant. Cum igitur venenum sumpserint, quod illis ob preassumpti alimenti vim, nullam, aut parvam noxam adfert, nempe quod ventriculus sit tensus, et pinguedine imbutus, mox suum adulteratum antidotum, quod omnino legitimam theriacam mentitur, assumunt, idque impune. Quo fit, ut facile postea populo astanti persuadeant, id esse antidotum omnium praestantissimum contra omnia venena, quod in universo orbe reperiri possit. His leves vulgi animi persuasi accensisque, maiori multitudine, ac impetu feruntur, ut adulteratam, invalidam, veramque mentientem theriacam emant, quam ii qui in maxima annonae penuria eo catervatim concurrunt, ubi plurimum panis gratis omnibus erxhibetur. Itaque cum temporis momento capsulam hac impostura exhauserint, statim e suggesto descendunt circunforanei, seseque in hospitium recipiunt, ubi cum primum fuerint, arsenicum paulo ante sumptum una cum lactucis aut bubulis interaneis arte quadam evomunt, neque aliud illa die assumunt, quam lac, quod tamen saepius alternatim potant, vomuntque, et revomunt. tantum potest in improbis hominibus auri cupiditas, ut sponte consultoque in manifesta discrimina ferantur. [Altera impostorum fraus.] Fraus altera, quam isti facinorosi perpetrant, ita se habet. Ii una, aut duabus horis anteaquam suggestum ascendant, in foro pharmacopolium petunt, illudque foro, in quo sermonem populo habere volunt, propinquis eligunt. Atque ubi iusserint pharmacopolae sibi arsenici capsulam adferri, eius duo aut tria frustra seligunt, prout sibi magis expedire videtur. quae postea charta involui, et in eadem capsula reponi mandant. Quo facto pharmacopolam rogant, ut cum in suggestum ascenderint, arsenicum illud repositum dare velint puero, quem ad eum miserint. Porro in forum abeunt verba facturi, ubi eorum spuriam theriacam, ad coelum usque miris laudibus efferunt admentientes. Ad haec ut rem magis verisimilem reddant, puerum vel e circunstantibus quempiam ad pharmacopolium mittunt, qui venenum antea ab ipsis selectum deferat. Interea ingentem capsulam in suggesto stantes aperiunt, quam habent vasculis pravae illius theriacae plenis refertam, cuius operculo intus adhaerent cera subposita, varia cuiusdam miscellae frusta ex saccharo, quod canditum vocant, amylo, aliisque innoxiis medicamentis miro quodam artificio confectae, quae prorsus et facie, et magnitudine referunt illa veri arsenici frusta, quae prius in pharmacopolio selegerant. Levant autem isti hominum proditores operculum a capsula, quo fraudem melius occultent, in suggesto stantes. siquidem summo cum artificio internam operculi partem, cui adhaerent illius miscellae frusta arsenicum mentientia, versus se trahunt, ne quis suam fraudem deprehendere possit. Deinde statim in manu socii, aut pueri, quos doli ministros habent capsulae operculum collocant: quod eorum alter aperta manu perquam eleganter sustinet, parte pseudoarsenicum continente coelum versus respiciente: idque ne quis dolum intueri possit. Interea redit nuncius arsenicum legitimum a pharmacopolio deferens. Atqui istud accipiens artis captiosae magister, statim illud populo ostentat longa atque mendaci oratione. Qua perfecta ad experimentum transit, perpetuo dolose procedens. Quandoquidem simulans sibi opus esse expeditis manibus, manicas ex murice, vel serico proditore, quo plerunque vestiuntur, ad cubitum usque convolvit, ea tantum ratione, ut arsenicum verum, dum haec agit, super operculo praedicto pseudoarsenicum continente, reponat, abdatque: quod ob operculi circuli altitudinem nullo pacto inferne a circumstantibus videri potest. Obvolutis itaque manicis, brachiisque denudatis, ac tenui linteolo humeris imposito, iubet aquae vel vini poculum adferri, et relicto in operculo arsenico vero, factitium innoxium fraudulenta manu capit. quod gladio minutim incidit, et vino, vel aquae parati cyathi commiscet, et denique tutissime bibit. Atque ita fraudem hisce coloribus exornatam spectantibus persuadet, ut nullus dubitet, quin ille mortiferum arsenicum hauserit, quod ex medica officina delatum fuerat. [Historia fraudis.] Memini me olim unum ex his vidisse, qui venenum simili modo adulteratum puero exhibuerat suo: et cum simularet se ei opem ferre nolle, donec pulsum amisisset, et in mortis discrimine versaretur, ut suae falsae atque adulterinae theriacae maiorem compararet existimationem: cum praeterea prius versutum puerum admonuisset, ut anhelitum compesceret, idque ut facies eius colore mutaretur, quin et interim oculos obverteret, det os ac cervicem contorqueret; ad se vocavit astantem medicum haud acris callidique ingenii in ea civitate, ubi id mihi contigit vidisse, receptum habentem, qui pueri pulsum tangeret, ut omnibus testaretur, quod pulsum amisisset. Quod cum fecisset bonus ille medicus iam imprudenter factus circulatoris leno, omnibus testimonium perhibebat, se nullum pulsum in eo invenisse: quippe qui nusquam forte legerat, quod arte etiam possit intercipi pulsus, cum tamen id scriptum reliquerit Galenus libro sexto de placitis Hippocratis, et Platonis, ubi sic inquit. Eadem natura in arteriis cernitur, nam etiam ipsae perinde ac nervi, aut incisae, aut laqueo interclusae pulsu omni, micationeque orbantur. Ex quibus sane verbis tunc comminisci potuisset, quod facile huic puero laqueata essent brachia, et proinde
interceptus arteriarum pulsus, quae per brachium ad manum excurrunt. Siquidem adstringentes laquei ab iis nebulonibus adeo callide subdoleque aptantur, ut versato quodam ferreo globulo supra cubitum extra manicas latente, stringantur admodum, ac relaxentur. Id quod facile ab eo fieri potest, qui puerum semimortuum se simulantem, brachiis ad spectaculum sustinet. Tali igitur fraude adstringebantur fibulae, ubi pulsum intercipere animus esset, laxabantur autem lente, cum iam versutissimus puer ex theriaca illa assumpta, in pristinam suam constitutionem restitui simulasset. Hactenus de fraudibus horum carnificum, quas pluribus prosequi libuit, ut quisque eas evitare sciat ac possit. Qua de re morbo Gallico quam plurimum certe debeo: siquidem unus, isque insignis, ex his qui venenum innocue devorare profitentur, cuius ossa lues illa non immerito depascebatur, cum a me in sanitatem redigi exoptaret, inter curandum, mihi id ab eo expetenti, omnes has fraudes, quibus hoc flagitiosum hominum genus utitur, ut pecuniam extorqueat, libentissime patefecit. Caeterum fraudes, ac mendacia, quibus ii pariter utuntur, qui e divi Pauli prosapia ortos se praedicant, qua tamen de re mentiuntur, hic consulto dimittam. verum intactas eas non relinquam, ubi in processu de iis disseremus venenis, quae morsu, vel ictu relinquunt innumera exitiosa animalia. [ Antidota nostra praestantissima contra venena.] Sed ne aliquod praestans antidotum desideretur in his nostris commentariis, me probi, ac fidelis medici munere functum existimaverim, si hoc in loco quaedam antidota mihi longo labore comparata, magni ad venena momenti, descripsero. quae non modo iis, quae per os assumuntur; sed iis etiam, quae animalium morsu, vel ictu eiiciuntur, summo, ac praesentaneo fuisse remedio comperi. Licet autem hac aetate rari admodum habeantur medici, qui sua pandere arcana velint, si quod nacti sunt pulchrum et singulare auxilium; tamen cum mihi consilium ab initio fuerit, mea opera quantulacunque sit omnibus generatim prodesse, alienum quidem inhumanumque foret, si modo vel invidia vel avaritia compulsus, aliquid silentio involuerem, quod in arte medica usui futurum putem. [Primi antidoti descriptio.] Primum igitur antidotum, cuius admirandas in venena vires saepius expertus sum, hoc modo conficitur. Recipit enim rhabarbari, rhaponici ex Ponto advecti, radicis phu, acori, quem falso calamum odoratum vocant, cyperi, quinquefolii, tormentillae, aristolochiae rotundae, paeoniae, helenii, costi, iridis Illyricae, chamaeleontis albi, cuiusque drachmas tres. Item galangae, Imperatoriae, dictamni albi, angelicae, millefolii, filipendulae, doronici, zedoariae, gingiberis, singulorum drachmas duas: agarici drachmas tres. Ad haec seminis citrei mali, viticis, cocci infectorii, fraxini, oxalidis, pastinacae sylvestris, napi, nigellae, paeoniae, ocimi, irionis, thlaspis, foeniculi, amni, singulorum drachmas duas: praeterea baccarum lauri, iuniperi, hederae, asperae smilacis, cubebae, singulorum sesquidrachmam. Foliorum scordii, chamaedryos, chamaepytios, centaurii minoris, stoechadis, nardi Celtici, calaminthae, rutae, menthae, betonicae, verbenacae, scabiosae, cardui benedicti, melissophylli, singulorum sesquidrachmam: dictamni Cretensis drachmas tres. sampsuchi, hyperici, iunci odorati, marrubii, galegae, sabinae, pimpinellae, cuiusque drachmas duas. Caricarum, nucum iuglandium, pistaciorum, singulorum uncias tres: myrobalanorum empelicorum drachmas quatuor. Florum utriusque buglossi, rosarum, lavendulae, salviae, roris marini coronarii, cuiusque scrupulos quatuor: croci drachmas tres. Cassiae odoratae, quam hodie cinnamomum vocant, drachmas decem. Caryophyllorum, nucis myristicae, macis, singulorum drachmas duas et semis. Piperis nigri, ac longi, santalorum omnium, agallochi, singulorum sesquidrachmam. Cornu cervi crudi drachmas quatuor: unicorni drachmam unam. ossis cordis cervini, ramentorum eboris, virgae cervinae, castorii, singulorum scrupulos quatuor: terrae Lemniae drachmas tres: opii sesquidrachmam. margaritarum orientalium, ramentorum smaragdi, hyacinthi, corallii rubri, singulorum sesquidrachmam: caphurae drachmas duas. mastiches, thuris, styracis, myrrhae, gummi Arabici, resinae terebinthinae, sagapeni, opopanacis, laserpitii, singulorum drachmas duas et semis, moschi odorati, ambari, cuiusque drachmam: olei e chalcantho confecti unciam mediam. Pulveris cordialis temperati, diamargariti, diamoschi, diambari, electuarii e gemmis, pastillorum caphurae, viperae, scillae, singulorum drachmas duas et semis. Succi oxalidis, sonchi, scordii, echy, buglossi, melissophylli, singulorum selibram: hypocistidis drach. duas. Theriacae electae, Mithridatii optimi, cuiusque uncias sex. Vini veteris albi odorati libras tres: sacchari e Medera insula, vel optimi mellis libras octo et uncias sex. Ex omnibus his summa diligentia, et ratione inquisitis, atque selectis fiat electuarium, eo modo quo theriaca, aut Mithridatis antidotum conficiuntur Sumendi quantitas est a drachma una usque ad tres pro aetate, et constitutione patientis, Atque ita omnibus persuadere poteris, antidotum hoc non solum praestantissimum esse (ut ante diximus) contra omnia venena, quae per os sumuntur, itemque adversus ea, quae morsu vel ictu relinquuntur; verum etiam in pestilentia, cui mirifice opitulatur, quotidie assumptum, et praecipue ad praeservandos sanos. [Potio ex praedicto antidoto.] At si cui in animo fuerit, ut praesentaneum adferat auxilium, haec faciat oportet. Antidoti praescripti libram accipiat, libram item syrupi e citrei mali cortice parati, et libras quinque aquae vitae vocata, ex optimo, odoratoque vino confectae, totiesque vitreis organis repurgatae, et quintae essentiae speciem prae se ferat. Deinde omnia haec in vas vitreum iniiciat duplae a rebus inditis capacitatis. postea vasis ore ita obturato, ut nullus spirandi meatus relinquatur, magna cum dexteritate aquam in vase cum electuario tandiu agitet, donec totum dissolvatur. Atque tum vas ore cera, vel pice obducto in mensem integrum reponat. Quod tamen bis in hebdomada agitari convenit eo modo, quo antea dictum est: fit enim, ut electuarium facile residat in fundo, si dimittatur. Exacto denique mense claram aquam aureoque colore nitentem, electuario supernatare inveniet, et quae iam omnem illius vim in se contraxerit. Tum itaque vas ipsum aperiat, et in vas aliud item vitreum lympidam aquam paulatim effundat, cuius os cum cetra, et membrana accuratissime obturet. Nam si illud diei spatio apertum sineret, omnis conclusa aqua in auram evanesceret. Tanta haec aqua virtute pollet (quod millies expertus sum) ut quatuor drachmarum pondere pota vel per se, vel cum pari odorati vini quantitate, vel stillatitiae cuiusvis aquae ad cordis robur facientis, ubi quis ictus, vel demorsus a quocunque venenato animali, in tanto mortis discrimine versaretur, ut vocem, visum, ac reliquos fere sensus amisisset, aegrum ingenti adstantium admiratione a longo veluti somno excitat. Quin et vomitione plerunque plurimam infectorum
humorum copiam exhaurit. Cuius rei exemplo (praeter alia innumera) nuper mihi fuit praefecti oppidi Vipaci uxor, quam a vipera in dextra manu demorsam, et iamiam de naulo rationem cum Charonte inituram, haec aqua in vitam a morte revocavit. Id quod etiam paulo post contigit cuidam miserae Sclavae ab alia non dissimili vipera in manu demorsae. Haec idem similiter praestat contra venena, quae per os sumuntur: siquidem ea adeo tenuis essentiae, efficax, et penetrans est, ut momento vi sua in omnes corporis venas permeet. Quin et eosdem praebet effectus in alios quam plurimos morbos, quos brevitati studens praetereo. quandoquidem prudentes, et periti medici, habita huiusce virium exacta ratione, eam adhibere poterunt, ubi legitime convenire censebunt, [Alterius antidoti descriptio, et vires.] Porro antidotum alterum generosum, pariter et singulare, oleum illud est, cuius superius libro secundo capite de scorpionibus, item quarto capite de aconito a nobis facta fuit mentio. Id pulsibus extrinsecus, patientibus illitum, nempe temporum, manuum, ac pedum, quinetiam extimae cordis parti ad sinistram mamillam, repetita alternis tribus horis illinitione, efficacissime succurrit omnibus venenis per os sumptis, quae tamen ex erodentium genere non fuerint. Similiter viperarum, aspidum, et cuiuscunque denique venenatis animalis morsibus singulari auxilio est, ut in processu latius explicabimus. Ut autem omnes intelligant quam maximum sit in me iuvandae posteritatis studium, modum, quo illud conficitur, hic describere non gravabor. Sumantur itaque ineunte mense maio, quo tempore confici debet, olei communis centum annorum, sin minus sui temporis vetustissimi librae tres: foliorum hyperici virentis manipuli tres. Oleum in vas vitreum duplae a contento capacitatis imponatur, in quo hypericum aliquantulum antea contusum infundatur. deinde vas cera, et membrana obturetur, et medium in tenuissimam arenam condatur, loco ibi tota die insolari possit, atque inibi sinatur ad decimum, vel duodecimum diem usque. Quo exacto tempore, mergatur vas in calentis aquae balneo ad viginti quatuor horas: mox oleum ab herba exprimatur. Hoc facto sumatur hyperici, chamaedryos, calaminthae, cardui benedicti, singulorum manipulus. Quae omnia prius diligenter contusa oleo admisceantur, ac subinde vas in praedictum mergatur balneum tribus continuis diebus. Extrahatur deinde, et ab incoctis herbis exprimatur, Post haec accipiantur florum hyperici manipuli tres, qui a caulibus probe repurgati, et contusi in praedictum oleum infundantur, ac in idem balneum per triduum reponatur. Post id tempus eximantur, et ut prius exprimantur. Idem fiat ter, aut quater, usquedum oleum sanguineum colorem referat. His peractis sumatur hypericum quod iam defloruerit, et ab eius cacumine grana illa viridia excerpantur, quae hordeaceis granis similia deprehenduntur, in quibus semen continetur. Ex iis itaque tres confertim manipuli decerpantur: qui postea tusi, et vino meraco albo aliquantulum perfusi in oleum praedictum infundantur, et cum eodem vitro, in arena sepulto octo diebus continuis insolentur. Quo tempore transacto tridui spatio in balneum immittantur, post colentur, et modo praedicto exprimantur: tertio, aut quarto similiter dictum semen in oleo macerari debet, donec id obscuri sanguinis colorem repraesentet. ad haec sumatur scordii recentis, calaminthae, centaurii minoris, cardui benedicti, verbenacae, dictamni Cretensis, singulorum medius manipulus: tundantur omnia, mergantur in oleum praedictum, et vas in balneum iterum imponatur per biduum continuum, dein colentur, et exprimantur, ut supra. Postea sumantur zedoariae, radicum dictamni albi, gentianae, tormentillae, aristolochiae rotundae, singulorum drachmae tres, scordii manipulus. Tundantur item omnia, infundantur, et immittantur in balneum, ibique permaneant tribus diebus continuis: colentur deinde, et exprimantur. Infundantur denuo styracis calamiti, laseris, cuiusque drachmae sex, baccarum iuniperi drachmae quatuor, melanthii drachmae duae, cassiae odoratae (cinnamomum officinae vocant) drachmae novem: iunci odorati, cyperi, singulorum sesquidrachma: santalorum alborum semuncia. Tundantur omnia (ut pluries de aliis dictum est) et in idem oleum infundantur, et per triduum continuum in balneum macerentur, demum colentur, et exprimantur, modo quo ante dictum est. Postremo adsint oportet trecenti scorpiones vivi diebus canicularibus collecti. Ii in vase vitreo conclusi, cineribus calidis superponantur, et cum eos prae calore sudare, atque irasci constet, omne iam dictum oleum calidum superiniiciatur. Sed advertendum est, ne id adeo fervens sit, ut vas disrumpat. obturato statim vasis ore in balneum tribus continuis diebus contineatur: deinde coletur, et exprimatur. Proiectis interea scorpionibus, rursum in oleum infundantur rhabarbari laudatissimi, myrrhae communis usus, aloes hepaticae, singulorum drachmae tres: nardi Indici drachmae duae, croci drachma una: theriacae electae, electique Mithridatii, cuiusque semuncia. Quae ex his tundenda sunt, terantur, mox ultimo infundantur in oleum, quod per triduum continuum contineatur in balneo. Quo facto oleum non amplius percoletur, sed deinceps recondatur, perinde ac opobalsamum. quippe quod mirandum sit remedium ad iam dicta venena, et praecipue contra napellum, quo infecti fuere. ut experimentum fieret, Corsi illi duo viarum obsessores, quorum historiam supra retulimus libro quarto in aconiti mentione: ad cuius lectionem, ne idem bis repetamus, eos reiicimus, qui eius desiderio capiuntur. Praeter autem Mithridatium, antidota alia duo generosa Dioscoridi probantur in praesenti praefatione, unum scilicet quod escinco, alterum quod e sanguine nuncupant: sed quod is eorum conficiendorum rationem tradiderit, nusquam hactenus reperi. Quamobrem illa duo in multorum gratiam hic adscribere, non alienum fore duximus, eo tamen modo, quo lib. II. de antidotis a Galeno seriatim describuntur, ubi haec scripta reliquit. [Antidoti e sanguinibus descriptio.] Antidotus [GR], id est, ex sanguinibus, ad venena, venenatorumque omnium morsus idonea, sic habet. Piperis longi, piperis albi, acori, croci, phu, mei, dictamni Cretici, ammoniaci, agarici, singulorum drachmas duas: amomi, opobalsami, seminis rutae sylvestris, cymini Aethiopici, anisi, sanguinis anatis maris, et foeminae sicci, sanguinis haedini, sanguinis anserini, seminis napi sylvestris, singulorum drachmas tres: gentianae, trifolii Cretici tantundem, cinnamomi drachmas sex, florum scordii drachmas octo: myrrhae, nardi, singulorum drachmas decem, croci drachmas duodecim, cassiae drachmas octo. Omnia haec diligenter contusa, ac per excussorium cribrum traiecta melle Attico despumato, commiscebis, commistaque in argentea pyxide repones, atque hac ut maximo medicamento
uteris. Caeterum quae e scinco temperatur antidotus, a Galeno hunc in modum redditur. [Antidoti e scinco descriptio.] Antidotus Mithridatis Eupatoris [GR] cognominata, faciens ad venena, omnemque venenatorum materiam mortem inferentem, omniumque venenosorum animalium ictus, conficitur hac ratione. Scinci, sagapeni, acori, phu, hyperici, acaciae, iridis, mei, gummi, sing. drachmae duae: rosarum siccarum, gentianae, cardamomi, sing. drachmae quatuor, opii oboli duo, styracis drachmae octo: polii, cassiae nigrae, seselis, bdellii, balsami, piperis albi, singulorum drachmae quinque et oboli duo: succi hypocistidis, opopanacis, myrrhae, thuris masculi, castorii, piperis longi, cypheos, foliorum malabathri, singulorum drachmae sex: scordii, costi, florum iunci odorati, galbani, resinae terebinthinae, singulorum drachmae sex et oboli duo: nardi Syriacae, opobalsami, thlaspis, dauci Cretici, singulorum drachmae sex et oboli tres: croci, cinnamomi, zingiberis, singulorum drachmae sex et oboli duo: succi glycyrrhizae, agarici, singulorum drachmae septem et oboli tres. Construitur autem hoc modo. Cyphi, hypocistis, sagapenum, gummi, opium, styrax, opopanax, vino Chio macerantur die noctuque, quoad penitus dissoluta sint. Reliqua vero interim contusa tenui cribro excutiuntur, illisque iam maceratis, ac dissolutis commiscentur, commistaque Attico melle ad crassitiem usque despumato excipiuntur, opobalsamoque superimmisso. demum in vas argenteum transferuntur, atque ad multos usus reponuntur. Datur autem ex hac antidoto quantum aeger tolerat. Haec de duabus antidotis, quas non immerito quidem probavit Dioscorides, quasque ut efficacissimas in aliarum censum retulit Galenus, atque descripsit. Sed quoniam (ut supra in theriacae mentione dictum fuit) multa nobis desunt simplicia medicamenta, quae in eis expetuntur; idcirco non video quomodo possint legitime confici, nisi iis uti velimus, quae eorum vicem supplent, ita ut unum simplex medicamentum in alterius locum succedat. Id quod medicorum, ac seplasiariorum plerisque fieri adsolet. [Succedanea quando admittenda.] Quorum sententiae etsi cuipiam videretur Galenus adstipulari, quippe quod scriptis tradiderit in cinnamomi defectu duplum cassiae subiici posse; non tamen propterea inde colligi potest, quod idem fieri possit de quocunque alio simplici medicamento, quod desideretur, ut quidam existimant, non recte, meo quidem iudicio, Galeni mentem assecuti. Siquidem is secus de hac re disserit libro primo de antidotis, ubi sic inquit. Quod ad cassiam vero attinet, ea me commemorare nunc opus est, quae in multis de medicina libris scripta sunt, duplum cassiae siquis cinnamomo egeat, iniiciendum. Hoc dictum irridens Satyrus magister meus, unam ex Quinti facetiis ipsum esse dicebat, asseverans eos, qui duplum cassiae imponere iubent, si cinnamomo careamus, similia illis facere, qui nos censent, si quando Phalerno caruerimus, illius quod in cauponis venditur, duplicata mensura bibere: sique panis siligineus desit, furfuracei duplum comedere. Mihi vero haec Quinti facetia, si de re una quapiam, qua per sola uti velimus, afferatur, vera irreprehensibilisque videtur: sin de re, quae in societatem multorum veniat, non est eodem pacto vera. Nam cuiuscunque, quod solum corpori admoveri debet, ut puta rhus, absinthium, iris, gentiana, vel id genus alia aliqua medicina, siquis minus boni duplum loco praestantissimi accipiat, et corpori vel extra, vel intra admoveat, duplicato etiam nocebit: at si multis aliquod optimum commiscendum fuerit, quod se aucturum aliorum vires spondeat, si praestantissimus desit, peius nihil erit uti duplo illius, qui proprietates eiusdem generis habeat, etiamsi deterius hoc illo videatur. Cassia quidem cinnamomo genere proxima usqueadeo est, ut ex ipsa quandoque cinnamomum oriatur, spectenturque nonnunquam cassiae arbores integrae, in quibus aliqua cinnamomi virgulta e cassiae ramis prodeant. Simile autem istud est non vino aut pani, sicuti Quintus dicebat, sed vitae functionibus in extruenda domo, in fabricanda navi, in tollendis, et transponendis oneribus, in omnibus denique vitae actionibus, in quibus quod peragendum erat ab uno homine robusto, si absit, a duobus imbecillioribus perficiatur. haec Galenus. Ex quibus verbis omnibus palam est, Galenum non assentire, ut in compositis medicamentis unum simplex pro alio supponatur, nisi ex iis sint, quae eandem naturam sortiuntur, ut cassia, et cinnamomum. Quare illud inde colligendum esse putaverim, quod perperam faciant ii, qui rem hanc aliter intelligunt. [Antidotus ex terra Lemnia.] Porro et illam antidotum, quae iuniperi baccas, terramque Lemniam recipit, summopere laudavit Galenus, eamque lib. II de antidotis memoriae prodidit, hisce verbis. Antidotus, quae exhibita accipientem tutum a venenis reddit, sic habet. Baccarum iuniperi drachmas duas, terrae Lemniae drachmas duas et obolos duos. Haec ubi in pulverem redegeris, oleo, aut melle commiscebis, et repones: atque cum opus fuerit, ex aquae mulsae cyathis duobus quantum est avellana dabis. Hac antidoto Nicomedes rex utebatur, si quando suspectos habuisset, qui se vocarant. Nam si venenum non subit, quieta manet: sin adsit, nauseam concitat, et evomere cogit, ita ut venenum quoque cum antidoto reiiciatur. Sed haec hactenus dicta sufficiant, quantum ad venenorum omnium in universum rationem. quandoquidem dr iis privatim, eorumque auxiliis, et antidotis in singulorum mentione diffusius agemus.