Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 656
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
aut passum, in quo pineoli nuclei, aut cucumeris semina contrita sint, aut ex lacte, aut mulsa, aut anserinus adeps in passo liquefactus. Inflammatae autem partes, hordei farina cum mulsa decocta perungantur. Ab initio admota cataplasmata nocent, quod citatus ab eis calor, illapsum virus ita remoratur, ut in principes se parte insinuet: ipsa tamen interiecto tempore, molestissimis inflammationibus opitulantur, utpote quae dolores et permulceant, et leniant. Tum ubi corpus calfaciente oleo inunctum fuerit, in solium descendere oportet, ac lavare, ut per cutem summam, quae corpori noxia inhaeserunt, etiam excernantur. Et deiectiones multifariam moliri oportet, ne affectus infigatur, et stabilitatem capessat. Gallinaceis carnibus, et haedinis, aut suillis catulis, maxime pinguibus, et tenerrimis, ac cum lini semine coctis, vesci debent: siquidem alvum cient, atque venenorum acrimonias hebetant. Vinum dulce liberalius ebibatur. Prodest thuris cortex, et Samia terra, quae aster appellatur, si quaternae singulorum drachmae cum passo sumantur. item pulegium ex aqua tritum: irinum, aut rosaceum, cum rutae decocto: recentes vitis ramuli, cum passo detriti. Longe omnium potentissime antidota auxiliantur, cum aqua mulsa, drachmis quatuor pota.
[Cantharidum malefica et noxia vis.] CANTHARIDUM tum historiam, tum etiam facultates superius libro secundo, ubi et earum picturam exhibuimus, adeo diffuse lateque tradidimus, ut supervacuum ducerem hoc in loco plura de eis rememorare, nisi nunc de earum malefica et noxia vi nobis disserendum esset. Cum igitur Cantharides excalfaciant recessu quarto, et exiccent secundo, nil sane mirum fuerit, si erodant, ulcerent, et denique sumentes interimant. Nocent privatim vesicae, omnibusque urinae inservientibus membris, non modo haustae; sed quandoque etiam exterius illitae, ubi exulcerare sit opus: praesertim cum amplis admiscentur cataplasmatis, locisque illinuntur vesicae propinquioribus: nempe coxendicum articulis dolore diutius tentatis, vel pubi, vel renibus, vel testibus. Quo fit, ut qui has hauserint, exulcerata inde vesica, magnis in urina reddenda excrucientur doloribus. quanquam praeter id omnia in universum laedant viscera, quod suapte natura erodant, et postremo necem inferant: nanque sua venefica, et perniciosa vi deradunt internos meatus omnes, quibus obviant. [Symptomatum causae.] Proinde nec mirum si cum lotio sanguinem extrahunt, erosis ab eis vasis: neque si quando (ut recentiorum quidam dixere) penis ipse, testes, pubes, et vesicae cervix intolerabili inflammatione vexentur. Hinc enim plerunque evenit, ut qui hauserint, urinae stillicidio afficiantur non sine intolerabili ardore angustiaque. Caeterum picis, et cedriae odor, quem a cantharidibus male affecti gustu, et olfactu percipiunt, aliunde, meo quidem iudicio, non provenit, quam a vaporosis humoribus in ventriculo, et iecinore adustis, intensa huiusce veneni caliditate. Ab ea siquidem dum exuruntur humores, quaedam invicem sit commistio, quae propriam tum gustum, tum odoratum inficiendi facultatem adipiscitur. Inflammantur praeterea dextri lateris praecordia. quippe cum veneni vis iecur facilius, quam in lienem excurrat, mirum utique non est, si concitatis ibi inflammationibus, potius dextrum, quam sinistrum aegrotet latus. Nec alia ratione fit inde fluxio dysentericae similis, secum deferens intestinorum ramenta, quam quod cantharides ipsae ad intestina descendentes acerrima sua vi, ea exulcerent, et abradant. Defectus vero animi, ingens anxietas, cordisque angustia partim eveniunt, doloris, ardoris, intolerabilisque inflammationis exuperantia: partim vero deleteria vi pharmaci, quae usqueadeo resolvit vitales spiritus, et imbecillos reddit, ut inde affecto corde, haec tam saeva oriantur symptomata. Quin et ob id vertiginosi fiunt, delirio, amentiaque capiuntur, qui eas sumpserint, quod venenosae exhalationes, quae a colliquatis humoribus in inferioribus membris sursum in cerebrum feruntur, adeo ipsum inficiunt, ut facile animales facultates corrumpantur, ratioque ipsa pereat. [Cantharidum venenum curatio.] Sed ut his omnibus succurratur incommodis, primum sane necessarium fuerit (ut etiam Dioscorides inquit) cantharidas ipsas extra corpus ducere, crebris excitatis vomitionibus, iis nimirum medicamentis, quorum in huius libri praefatione meminit Dioscorides, atque etiam nos mentionem fecimus in nostra in eam longa commentatione. Quinetiam acribus clysmatis opus est, ut per haec devocentur, quae ad intestina descenderunt. Fit enim ut exhaustis e corpore cantharidibus, non magno postea negotio accidentibus, incommodisque praesidia adhibeantur. Quandoquidem exulceratae vesicae, cui suapte natura plus nocent cantharides, quam caeteris internis visceribus, succurritur refrigerantibus, lentis, et pinguibus simul mistis medicamentis. frigida nanque inflammationes extinguunt, mulcentque earum dolores: pinguia veneni acrimoniam obtundunt: lenta vero, ac viscosa cum internis partibus pertinaciter inhaereant, non modo diu medicamenta in exulceratis retinent locis; sed etiam sanas partes muniunt, ne veneni vim admittant. Idcirco ad hoc mirifice praestat lac humanum ab ipsius uberibus exutum, crudum, recensque butyrum eclegmatis modo linctum: psyllii, cydoniorum malorum, et malvae seminis spissamentum: item serapium ex nymphaeae floribus, et purpureis violis, quin et quod ex papaveribus conficiunt: necnon lactucae, et portulacae, et cucumeris, et cucurbitae succus: praeterea cremor, lactis speciem referens, qui e papaverum, melopeponum, cucurbitae, cucumeris, anguriae, et lactucae semine exprimi solet, affusa violarum aqua, aut radicis althaeae, aut solani, quod vesicariam, et halicacabum vocant. cuius etiam rubentes baccae decem, vel duodecim numero fractae, et ex aqua portulacae, vel ptisana hordeacea potae, hoc in negotio praesentaneo remedio prosunt. Facit ad hoc et amygdalinum oleum, quod scilicet ex dulcibus elicitur nucibus, unciarum sex pondere haustum. Huic autem praefertur, quod e recentibus pineis nucibus exprimitur. Sed omnium praestantissimum est, quod e semine albi papaveris eximitur. quandoquidem hoc praeter id quod tanquam pingue plurimum convenit, potest suapte natura inflammationes extinguere, veneni acrimoniam retundere, et dolores quantumvis vehementes sedare. Sunt etiam qui praeferant aquam, quae ferventis balnei calore vitreis instrumentis elicitur e malvae foliis, ibisci radicibus, et recentibus cucurbitae ramentis: quod propria vi urinae ardoribus