Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 655
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. I
Κανθαρίδες
– CANTHARIDES
QUIBUS datae sunt cantharides, signa eveniunt gravissima. Ab ore enim ad vesicam usque cuncta erodi sentiuntur: picem, aut simile quiddam cedriae resipiunt: dextra praecordia inflammantur. urinam aegre reddunt, et subinde cum lotio sanguinem emittunt: strigmenta non secus atque dysentericis, alvo deferuntur: fastidia urgent: animo linquuntur, obortaque vertigine concidunt. postremo mente abalienantur. Ergo antea quam tale nonnihil accidat, dato oleo, aut supradictorum aliquo, vomere cogantur. mox ubi vomitione plurima reiecerunt, halicae aut orizae, tragi aut ptisanae cremor, aut decoctum malvae, aut seminis lini, aut foeni graeci, aut radicum althaeae, quam Latinus sermo ibiscum appellat, clystere infundatur. Praeterea nitrum eisdem dandum, ex hydromelite, ut quae stomacho adhuc, aut intestinis adhaerent, eluendo excernantur, ac descendant. Quae nisi sic discutiantur, ingesta in alvum ex nitro aqua mulsa, vacuari debent. Detur deinde vinum,