Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 658

3 - Buprestis ~ 4 - Salamandra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Thebaicarum palmularum cibo, aut earundem tritarum in mulso, aut lactis potu, iuvantur. Pyrorum etiamnum omne genus esse, et lac humanum bibere, convenit.

DE BUPRESTIBUS, et pinorum erucis superius libro secundo satis disserimus, quantum ad earum historiam attinet: nunc harum vim veneficam prosequimur. Haec igitur animalia etsi pota, aut alias in ventriculum ingesta, quaedam symptomata, et incommoda pariant, ab his plane diversa, quae ab epotis cantharidibus inferuntur; tamen et ipsa eandem expetunt curationem, eademque postulant medicamenta, quibus in epotis cantharidibus utimur. Verum adversus haec quoque nonnulla propria, peculiariaque habentur antidota, quorum cum latius meminerit Dioscorides, non est cur nos de iis plura dicamus.

Cap. IIII
Σαλαμάνδρα – SALAMANDRA

SI SALAMANDRAM hauserunt, linguae inflammatio consequitur: mens, et sermo praepeditur: tremor cum torpore, aut horrore quodam, ac exolutione accedit: partes nonnullae corporis livoribus circunquaque sugillantur: saepeque, diutius immorante veneno, putrescentes defluunt. Quibus praestabimus cuncta, quae potis cantharidibus. Peculiaria vero remedia, resina pinus, aut galbanum ex melle linctum, et aiugae decoctum, in quo nuclei pinei conterantur: urticae quoque folia, cum liliis et oleo decocta. Prosunt etiam ova testudinis marinae, aut terrestris cocta: item ranarum ius, cum quibus eryngii radix incocta sit.

[Salamandrae venefica natura.] NON solum veneno inficit, et necem adfert Salamandra sicca, et in pulverem pota, vel clam cibis admista; sed etiam morsu, viperarum modo, caeterorumque serpentium venenum eiaculantium. Quin et fructus, et herbas inficit tum saliva quadam, tum mucosa specie, quae e toto eius corpore sudat, magno degustantium discrimine: siquidem plerique reperti sunt, qui hoc tantum veneno periere. Proinde mirum non esse videtur, si recentiorum quidam tradiderunt, integras quandoque interiisse familias: quod aquas bibissent, in quorum puteos forte Salamandra ceciderat: vel quod panem tantum comedissent furno incoctum, qui lignis ea infectis conclaverat. Quibus tamen non usquequaque credendum existimo, cum ignium vi venena omnia absumantur. Sed potius adstipulandum fuerit Plinio, qui libro XXIX. cap. IIII. non ex pane furnis incocto, in quibus ligna salamandrae veneno infecta, accensa fuissent, quosdam iam fuisse necatos prodidit, sed ex panis crusta lignis inassata pede tantum salamandrae contactis, ut eius verba testantur, cum inquit. Inter omnia venenata salamandrae scelus maximum est. Caetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt, ut omittam, quod perire conscientia dicuntur homine percusso, neque amplius admitti ad terras. Salamandra populos necare improvidos potest: nam si arbori irrepsit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans. Quinimo si contacto ab ea ligno vel pede, quo crusta panis incoquatur, idem veneficium est, vel si puteum cadat. Quippe cum saliva eius quacunque parte corporis, vel in pede imo respersa, omnis in toto corpore defluat pilus. hactenus Plinius. His igitur, qui hauserint (ut Aetius est author libro XIII.) praeter ea quae a Dioscoride scribuntur, maculae in totum corpus exoriuntur albae, deinde rubeae, postremo nigrae, quae tandem putrescentes, universum deglabrant corpus. [Salamandrae veneni curatio.] Sic venenatis succurritur (ut Dioscorides ait) iisdem remediis, quae ad cantharidas praestant. Quod tamen aliquibus minime videtur rationi consonum. quandoquidem cum salamandrae venenum maxime frigidum, humidumque sit, cantharidum contra calidissimum, et exiccans, nullo quidem pacto consentaneum censent, quod iisdem utrisque succurratur medicamentis. Verum his illud recte, mea quidem sententia, responderi potest, quod ubi Dioscorides salamandris cantharidum commendat medicamenta, de generalibus, quae in universum fiunt, duntaxat intelligit, nempe ut quam cito fieri possit, venenum e ventriculo, et intestinis extrahatur crebris vomitionibus, et clysmatis acrioribus: in cordisque praesidium dentur theriaca, Mithridatium, aliaque generosa antidota, quae pota cor ipsum a venenatis omnibus tuentur. Siquidem in cantharidum capite, quod omnium primum habeatur, generalis methodus Dioscoridi tradenda fuit, ne eadem per singula capita saepe frustra et inepte repeterentur. Quare scite cum ad cantharidum remedia legentes reiicit, de generalibus tantum intelligit. Avicenna eandem salamandris adhibet curationem, quam opio, quod tam hoc, quam illae frigidissimo sint temperamento. praefertque caeteris theriacam, Mithridatis antidotum, resinam terebinthinam, styracem, urtica semen, et cupressi frondes. [Stellionum consideratio.] Caeterum quoniam salamandra sui corporis forma STELLIONES mortiferi etiam morsus animalia mihi in mentem revocavit, cum eorum peculiarem mentionem non fecerit Dioscorides, non alienum fore duximus, eorum primum historiam describere, deinde venenati morsus remedia in medium adducere. Sed an lacertarum generi legitime stelliones adscribi possint, profecto non ausim decernere: quanquam non desunt, qui asserant, maiores lacertos, quos vulgo appellamus Ramarri, alii Liguri, alii vero Lucerti, veros esse stelliones. Quorum tamen sententiae non possum subscribere. quandoquidem Plinius libro XI. capite XXV. et XXVI. Stelliones inquit esse lacertarum figura, et chamaeleonum quodammodo naturam habere, ut qui rore tantum vivant, praeterquam araneis. Ex quibus fateri licebit, stelliones non esse nostrates lacertos. nanque hi cochleas, cicadas, locustas, et papiliones devorant, et id genus animalcula. Ad haec copiosum in venis continent sanguinem, t amplo referti sunt iecinore, hominibusque haudquaquam inimicantur, quin potius eos amant. Contra vero iis adversantur stelliones, Plinio authore libro XXX. capite X. ubi nullum animal fraudulentius invidere homini tradidit. Praeterea (ut idem eodem loco scribit) stelliones hyemant in domibus, in locis hostiorum, et fenestrarum, aut cameris, sepulchrisve. quapropter venatores observant

3 - Buprestis ~ 4 - Salamandra