Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 659

4 - Salamandra ~ 5 - Ephemerum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cubile eorum aestatibus. Ibi vere incipiente fissis harundinibus textas opponunt casas decipularum modo, quarum angustiis etiam gaudent. Venantur autem eos, ut eorum senectam, qua ut serpentes quotannis exuuntur, facile consequantur: quod nihil ei remedio in comitialibus morbis praeferatur: ex more enim exutam senectam illico devorant. Hinc igitur sane perspicuum fuerit, stelliones a maioribus Italicis lacertis differre: hi siquidem in campestribus, in frutetis, sepibus, et maceriis degunt, illi vero in sepulchris, et domibus nostris oberrant. Proinde iubet Dioscorides, ut qui in venenorum timore versantur, et culinam subdiali loco apparare nequeunt, sub tecto apparent. Sed tum diligenter laquearia animadvertenda, quod frequenter a superioribus contabulamentis animalia decidunt, exigua quidem, sed quae non modicam perniciem moliantur, ut phalangia, stelliones, et alia quaedam reptilia. Quod autem stelliones in Italia proveniant, testis est Aristoteles libro VIII. cap. XXIX. de historia animalium, asserens in quibusdam Italiae locis stelliones morsu homines perimere. Sed qui sint, nullam habeo historiam clariorem. Quanquam his coniecturis iandiu existimaverim ea lacertarum genera esse stelliones, quae in Hetruria in nostris morantur domibus, praelatius diximus, de lacerta Chalcidica disserentes. Quandoquidem hoc animal lacertis persimile visitur, et araneos maxime venatur, ut Plinius inquit, item Aristoteles libro IX. cap. primo de historia animalium. Dorso praeterea maculis quibusdam nitet stellarum modo radiantibus, unde et fortasse nomen. Quinetiam, quod venenum morsu relinquant, cum e cavernis exeunt, statim in Hetruria necantur. His (ut audio) abundat Syria in caminis potius, quam aliubi commorantibus. Varia sane sunt huiuscemodi animalium genera, de lacertis, chamaeleonibus, scincis, crocodilis, stellionibus, et salamandris loquentes: quippe quoniam in unoquoque horum genere habentur differentiae tum formae, tum coloris, tum magnitudinis. Observavi ego salamandras in quibusdam Germaniae sylvis universo dorso nigerrimas, pectore vero, et ventre admodum rubentes. Sunt et in Utinensibus aquis degentes, cauda anguillarum modo lata, et rotundo rostro, alvo admodum rubente, nigricante dorso, nullis maculis resperso. Quod etiam scincis evenit: nam et hi in Italia habentur Vicentino agro, parvi et nigricantes, iis utique absimiles, qui ab Alexandria Aegypti Venetias comportantur. Sicuti et in Arabia lacertae sunt bicubitales. In Nisa Indiae monte XXIIII. pedum longitudine reperiuntur. Et in ea fortunatarum insula, quae Capraria nuncupatur, magnae admodum, et copiosae. [Stellionum morsus remedia.] Sed ut ad stelliones iam noster redeat sermo, eorum morsibus succurrendum est theriaca, Mithridatis antidoto, et aliis, quae in universum venenosorum animalium morsibus opitulantur. Imponuntur privatim maximo praesidio, demorsis iam locis contriti scorpiones. Proinde oleum nostrum de scorpionibus, de quo abunde in prima huius commentatione diximus, iis praecipuum fuerit antidotum. Si vero quis venenum hoc in potu cibove sumpserit, primum tum vomitione, tum clysteribus extrahendum erit: mox valentioribus antidotis cordi succurrendum. Illud postremo non ignorandum est, quod (ut Plinius inquit) ex stellionibus fit malum medicamentum: nam cum stellio immortuus est vino, faciem eorum, qui biberint, lentigine obducit. Ob id in unguento necant eum insidiantes pellicum formae. Remedium est ovi luteum, et mel, ac nitrum.

Cap. V
Ἐφήμερον – EPHEMERUM

SUMPTO ephemero, quod aliqui Colchicon, aut sylvestrem bulbum appellant, pruritus in toto corpore excitatur, non secus atque iis, qui urtica, aut scilla lacessuntur: interna rosionem sentiunt: stomachus cum ingenti gravitate exaestuat. caeterum invalescente morbo, cruor strigmentis admistus, per alvum exigitur. Quibus, ut iis qui salamandram hauserunt, vomitione aut clysteribus auxiliari conveniet: sed antea quam venenum invalescat, dandum est decoctum frondium quercus, aut glandium, aut malicorii: lac bibere prodest, in quo serpyllum sit decoctum: item succum sanguinalis herbae, aut ramorum vitis, aut rubi, aut medullae recentis ferulae, aut myrti cum vino. Baccae autem myrti tusae tritaeque, et aqua maceratae, ut liquor inde sumatur, opem ferunt. Media castanearum tunicula, similem effectum praebet, si cruda in aliquo supradictorum succo sumptitetur: origanum quoque cum lixivio epotum. eximie iuvantur asinini lactis, aut bubuli calidi potu, etiamsi in ore contineant: ita ut quibus copia lactis huius adsit, non aliud desideretur.

[Ephemeri veneni curatio.] COLCHICI Ephemeri historiam picturamque reddidimus libro quarto, ubi ea attulimus, quae in ipso consideranda nobis occurrebant. Eius autem veneno medendi rationem hoc loco adeo diffuse tradidit Dioscorides, ut plura ab aliis, qui post ipsum claverunt, consequi mihi non licuerit. Danda igitur opera est, ut primum (quod in aliis quoque saepenumero dictum est) crebrae vomitiones, et clysteres suum praestent auxilium. deinde propria antidota exhibenda sunt, praesertim humanum lac, asininum, bubulumque. Nec tamen omittenda, quae in universum omnibus venenis resistunt, de quibus iam saepius diximus. Sed quoniam inter venenata recensentur Anacardia sic Mauritanis vocata, forma ephemero quadantenus proxima, quanvis colore dissimilia: itemque Staphis agria, quae et perniciosa habetur, et eiusdem fere cum anacardiis temperamenti; cum haec Dioscoridi praetermissa videantur, sintque medicamenta, quibus quotidie ad varios humani corporis morbos utuntur medici, ab instituto nostro defecisse putarem, nisi horum quoque naturae veneficae propria assignassem remedia. Praesertim cum saepe contingat, quod haec medicamenta (quae crassa quorundam circunforaneorum ignorantia est, qui non modo non mederi, sed vix etiam legere sciunt) propinatur, nullis servatis ponderibus, nec mensuris, nullisque additis medicamentis, quae illorum vim maleficam frangant:

4 - Salamandra ~ 5 - Ephemerum