Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 661

7 - Aconitum ~ 8 - Mel Heracliae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Aconiti veneni consideratio.] TAMETSI plura sint, ut superius libro quarto retulimus, Aconiti genera: nempe tria, quae cynoctona, lycoctonaque appellantur, et quartum pardalianches vocatum, quae omnia veneficam vim sortiuntur; unam tamen, et eandem exposcunt curationem. Refert Aetius, praeter Dioscoridem, eos qui hausere, post dulcedinem, et adstrictionem amaritudinem percipere: adstringuntur deinde maxillae, subsequuntur morsus, et erosiones stomachi. Quibus nisi illico succurratur, caligant oculi, et subcruenti visuntur. Oboriuntur tremores, corpusque universum intumescit, fiuntque aegri hydropicis similes. Medendi ratio a Dioscoride petenda: quippe qui usqueadeo praestantia descripsit medicamenta, ut Aetio, et Avicennae plura non reliquerit addenda. Attamen Conciliator Aponensis, qui inter recentiores de venenis luculenter scripsit, aconitum bibentibus sphragidem Lemniam commendavit drachmarum duarum pondere ex calida potam: dein vomitum excitari iubet: a vomitu theriacam eodem pondere exhiberi, ex vino in quo incocta fuerit gentiana. Atque adeo putat Aconiti praecipuum esse antidotum longae aristolochiae radicem. Caeterum dum haec scriberem, mihi in mentem venit nonnunquam inter venenatas plantas haberi scillam, flammulam, urticae, et dracunculi semen, quae cum hic silentio praetermissa fuerint a Dioscoride, optimum institutum esse putavi, nunc de singulorum veneno, eiusque remediis nonnulla commemorare. [Scillae venenosae noxa, et curatio.] Sunt igitur SCILLARUM genere, quae suapte natura venenosa proveniant: sunt etiam contra quae nullo imbutae veneno in medicum veniant usum. Hae potae, vel alias ingestae, nullam pariunt noxam, nisi earum plus, quam par sit, assumatur. Illae vero sua malefica vi, etsi quam parce devorentur; illico tamen hominem torquent, quemadmodum fungi. Venenosa autem scilla (ut Mesues, ac caeteri Mauritanorum tradidere) sola nec alteri annexa provenit, locisque oboritur foedis, ac graveolentibus, ut apud thermas. Discant igitur diligentissimi seplasiarii iis uti scillis, quae simul connascuntur, sapore amaro, acri, simul et dulci, splendentibus undique laminis. Quandoquidem nulla his facultas inest, qua corpus laedi possit: nisi fortasse, ut dictum est, plus earum assumeretur, quam ferre posset natura. Quamobrem de his disserens Avicenna inter venenatas plantas fen septima quarti voluminis, sic inquit. Scillae malae, aut probatae longior usus, quam par sit, ventriculum exulcerat, et intestina, ipsasque mesaraicas venas, aliosque meatus, qui e ventriculo in iecur permeant. Quo fit, ut in visceribus oriantur punctiones, acutique cruciatus, et inde dysenteria. Quibus incommodis succurritur lactis potu, in quo ferrum, quod Graeci stomoma, nos vero chalybem appellamus, pluries restinctum fuerit, devoratisque ovorum vitellis, in aceto decoctis. Quinetiam iis frixa cibaria conferunt, pinguia carnium iura, recens, crudumque butyrum, et extrema iuvenum quadrupedum membra, aliaque permulta, de quibus latius egimus, cum de cantharidibus sermo haberetur. [Flammulae veneni noxa, et curatio.] Nec minora facit incommoda FLAMMULA vocata, cuius historiam scripsimus libro quarto in alterius clematidis mentione. Ipsa enim praeter venenosam, quam possidet facultatem, excalfacit ordine quarto, adeo ut valentissime corpus exulceret, ubi fuerit imposita. Ingesta vero fauces, guttur, ventriculum, et intestina magnis afficit ardoribus. Quin et intolerabilem excitat sitim, et aridam reddit linguam: intestina deradit, et ardentem pellit urinam. nam quandoque tam alte excoriat, ut erosis vasorum tunicis, mictu sanguis reddatur, intolerabili sane dolore. Ad hoc facit, auxiliaturque, excitatis prius vomitibus, et clysteribus infusis, lac bubulum suo cum butyro potum, aut alio recenti admistum, item amigdalinum oleum, aut e pineis nucleis, aut Indicis nucibus, aut papaveris semine expressum. Quippe (ut iam saepenumero diximus) huiuscemodi acutorum curatio, non est aliunde petenda, quam a pinguibus, et seminum quorundam crassamentis. Praestat hoc in negotio et iecur fovere, lactucae, portulacae, et intubi hortensis succo: item santalis aqua rosacea maceratis: quin et halicacabi baccas devorare prodest. Quod si cruenta cum lotio reddantur, illinantur statim renes, pubes, testes, et ipsa demum virilia, rosarum, polygonii, plantaginis, cynoglossi, papaveris, lactucae, et hyoscyami succo. Opitulantur etiam clysteres e bubulo, aut caprino lacte, aut e pinguibus carnium iusculis infusi, addito rosaceo, et vino e myrtinis baccis confecto, ut diffusius in cantharidum curatione retulimus. [Urticae seminis noxa, et curatio.] Sequitur URTICAE SEMEN, id praesertim, quod lini semen refert, quo excitandae veneris gratia quidam utuntur. Sed cum et ipsum in medicum veniat usum, ac etiam quorundam cibis admisceatur, animadvertendum est, ne largius ingeratur, praesertim solum, sed iis adiiciatur cibis, vel medicamentis, quae acrimoniam excedentemque fervorem obtundere, et extinguere queunt. cuiusmodi sunt pistacia, nuclei pinei, dulces amygdalae, nuces Ponticae, et privatim deglubitum sesami semen. Nam cum urticae assatim devoratur, non solum (ut Avicenna est author) omnes scillae malos praebet effectus; sed privatim etiam continentem excitat tussim. Curatio eadem quae scillae. verum ad finiendam tussim, quae privatim ex urticae semine provenit, ea non sunt omittenda, quae suapte natura pectoris asperitates mulcent: qualia sunt amygdalinum oleum, serapium violaceum, et ex zizyphis, saccharum quod canditum vocant, diatragacanthum frigidum, hordeacea ptisana saccharo inspersa, et id genus alia. Praestant prae caeteris (ut scribit Conciliator) ad epotum urticae semen, malorum cydoniorum semina contusa, et ex calida aqua pota. [Dracunculi seminis noxae, et remedia.] Calidissimae porro, acerrimaeque facultatis est etiamnum DRACUNCULI semen, utpote quod potum, aut in cibis sumptum, guttur asperitate afficiat, adurat, ac pungat: linguam item, gingivas, et dentes vexat: quin et corpori universo ingentem calorem inducit. His noxis auxiliatur recens butyrum haustum. Privatim tamen praecipuum remedium adfert hordeacea forma in pultem conformata, additis pinidiis; aut saccharo, amygdalino oleo, vel recenti butyro.

Cap. VIII
Μέλι τῆς Ἡρακλείας – MEL HERACLIAE

MEL IN Heraclia Ponti, ubi aconitum gigni solet, invenitur. quod qui edunt, bibuntve, non secus afflictantur, quam qui aconitum ebiberunt. Iis eadem, quae poto aconito conveniunt. Adiuvantur in primis continuo vivi mulsi potu, cui rutae folia sint adiecta.

7 - Aconitum ~ 8 - Mel Heracliae