Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 662
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Mellis Heracleotici historiam. et vires fusius libro secundo retulimus. Quo in loco tradidit Dioscorides (etsi postea hic silentio involuerit) eos mente abalienari, ac sudore diffluere, qui illud comederint: remedio autem esse rutam esitatam, et salsamenta, aut epotum mulsum. Sed cum iandiu in Italiam non adferatur; ideo nec curae eius insistendum est, praesertim quod eandem cum aconito venenatam sortiatur facultatem, et curationem.
Cap. IX
Κόριον
–
CORIANDRUM
CORIANDRUM ob odorem latere non potest. epotum autem vocem axasperat: insaniam adfert, a temulentiis non abhorrentem. qui sumpserunt, pudenda dictu blaterant, totiusque corporis odore, venenum fatentur. Quibus post vomitionem irino oleo concitatam, uti retulimus, merum et per sese, et ex absinthio potum auxiliatur: item oleum: nec secus ova in eodem exinanita, si liquefacta in muria sorbeantur: et epota muria, et ius salsum ex gallina, et ansere: passum quoque cum lixivia sumptum.
[Coriandri venefica natura.] DE CORIANDRO libro tertio abunde disputavimus, atque ostendimus, quam aperte caecutiant in erroreque versentur medici illi, qui Mauritanos secuti, eius semen saccharo contectu ad inhibendos vapores in caput ascendentes, et cerebrum roborandum, a prandio, et coena suis aegrotantibus devorandum exhibent. quandoquidem (ut Dioscorides est author) prorsus contrarium facit. [Mauritanorum error.] Quare fuerit, mea quidem sententia, existimandum Mauritanos rem hanc perperam accepisse. Avicenna virescenti tantum vim inesse venenosam putat, quae stuporem, et vertiginem inferat, et homines in furorem agat, inebriet, mentemque moveat: sicco vero contrariam. Id quod minime rationi consentaneum videtur: nam etsi sicco coriandri semini humoris tantum non insit, quantum in eo visitur, quod ultimam maturitatem non sensit, et in herba ipsa; non ob id tamen asserendum erit, eandem non habere facultatem, quanvis non adeo vehementem: siquidem in sicco semine viridis vires non evanescunt. quod in papaveris, hyosciami, cicutae, et aliorum complurium semine, apertissimo exemplo cognoscitur. Quod si verum esset (ut quidam opinantur) necessario sequeretur Coriandrum ultimam maturitatem adeptum, in aliam transire speciem, suo utique generi contrariam. Sunt praeterea recentiorum quidam, qui ut Mauritanorum sententiam tueri videantur, asserunt deleri coriandri noxam, qua cerebrum tentat, et mentem turbat, si triduo semen aceto maceretur. Quod minime probandum censemus. quippe quanvis ea, quae ad medicamentorum venenosorum acrimoniam hebetandam, noxamque tollendam adiiciuntur, hoc aliqua ex parte efficere videantur; non tamen eorum temperamentum, et vires usqueadeo permutare queunt, ut contrarium illi praebeant effectum, quem suapte natura, priusquam ea adderentur, in nostris corporibus exhibebant. [Coriandri veneni remedia.] Opitulatur iis, qui coriandrum largius sumpserint, praeter ea quae a Dioscoride produntur, theriaca ipsa ex mero pota: quin et herba vincetoxicum vulgo vocata, de qua libro tertio scripsimus in Asclepiadis mentione: nanque haec proprium antidotum est. Subveniunt praeterea raucedini, vocique exasperatae gargarizationes ad id expertae: item ea, quae pectori conveniunt. Ad cerebri vero noxam praestat diamoschum, et diambarum, et id genus alia, quae cordi, et cerebro auxiliantur.
Cap. X
Ψύλλιον
–
PSYLLIUM
PSYLLION epotum, corpori toti frigus, et torporem cum exolutione, et moerore quodam adfert, ita ut animum despondeant. Cui omnia, quae exhausto coriano auxiliantur.
[Psylli veneni noxa, et curatio.] PSYLLIUM, et eius semen, cuius in pharmacopoliis frequens est usus (ut superius libro quarto diximus) notum omnibus est. Hoc in potionibus hausto praeter ea, quae a Dioscoride illi assignantur indicia, consequitur anhelitus difficultas, alvi tumor, et tanta denique cordis anxietas, ut plerunque oborto sudore frigido commoriantur aegri. Curantur qui hauserint, primum vomitionibus, et clysmatis. Post haec antidota illa exhibenda sunt, quae in universum omnibus venenis adversantur. Sed et ea omnia iis maxime subveniunt (ut Dioscorides est author) quae et iis, qui coriandrum exhauserint.
Cap. XI
Κώνειον
– CICUTA
CICUTA pota vertiginem excitat, oculisque caliginem offundit, ita ut ne minimum cernatur: singultus ciet, mentem turbat, extremi artus gelantur: denique convulsi, suppresso arteriae spiritu, strangulantur. Quare inter initia, uti in reliquis, cicutam vomitu, excutiemus: postmodum deiectionem moliemur, ut quod ad intestina prolapsum sit, excernamus: tum demum in meracam potionem, quae maximo est auxilio, deveniemus. repetendum per intervalla, in quibus proderit, lac asininum, aut bubulum potui datum, ut absinthium cum pipere et vino, castorio, ruta, mentha cum vino, aut amomi, cardamomi, aut styracis uncia, aut piperis, cum semine urticae et vino, aut lauri folia. Item laser ex oleo, et passo, et passum per sese largius potum proficit.