Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 668

20 - Toxicum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Toxico non investigarunt. quandoquidem (ut Avicenna est author) non defuere, qui sagittas napello inficerent: constatque napellum haurientibus linguae, et labiorum inflammationem excitari, et raros admodum esse sumentes, qui evadant id quod omnes Graeci toxico adscribunt. Ad haec cum asserat Avicenna, quod siqua cura toxico adhiberi possit, ea fiat vomitionibus, hausto ante rapi semine, et sumptis subinde glandium putaminibus, hoc omnino illorum opinionem auget. Siquidem Dioscorides quoque iis, qui toxicum hauserunt, rapi semen ad ciendum vomitum ex vino potandum praebet, ac deinde quercus, fagi, aut ilicis corticem, arborum nimirum, quae omnes glandes proferunt. Quae sane omnia facile ad credendum trahunt Graecorum toxicum, et Arabum napellum unum et idem esse venenum. Sed diligenter rem expendentibus contrariae profecto sese offerunt rationes. etsi enim ex notis praedictis toxicum, et Napellum unum et idem esse videantur; tot tamen aliae habentur notae, quae alterum ab altero discriminant, et contrarium arguunt, ut aliter existimandum non sit, quam quod deleteria haec medicamenta plurimum inter se dissideant. Nam nusquam, quod legerim, tradidere Mauritani eos, qui Napellum hauserint, in tantum furorem agi, ut vinculis sint coercendi, quemadmodum eos, qui toxicum devoraverint. Equidem illud pro certo testari possum, quod Corsi illi latrones, sicariique nequissimi, quorum historiam libro quarto prodidimus, cum de aconito disseremus, quanquam ab assumpto Napello ea omnia dederint indicia, quae ab Avicenna napello assignantur; in nullum tamen furorem adducti fuere, neque ullum etiam sensere delirium. Praeterea Avicennae, nostroque testimonio, qui experimentum vidimus, epoto Napello, oculi exterius prominent, oboriuntur vertigines, animi defectus, et ingens crurum imbecillitas. Quorum tamen symptomatum nihil de toxico agens meminit Dioscorides. Quinetiam (ut ipse perhibet Avicenna) qui Napelli pericula evadunt, plerunque aut ad heticam febrem, aut ad tabem, aut ad comitialem morbum desciscunt. id quod Toxicum sumentibus non evenit: horum siquidem qui supervixerint, stupidi tantum reliquum vitae tempus ducunt. Ex his itaque omnibus liquido apparet, quod haec inter se maxime differunt. [Toxici notae ex Nican.] Longe enim saeviora sunt Toxici incommoda, quam Napelli, ut abunde constat ex Nicandro in alexipharmacis, ubi Toxicum descripsit iis notis. Protenus etiam lethalis toxici dolorem, et malum abigere discas, quando suis cruciatibus hominem comprehenderit. Lingua eius, qui Toxicum hauserit, inferne crassior redditur. Sed labia intumescentia, os plane pondere suo degravant, ac aridum prorsus sputum regerit, inferiorique parte gingivae diffunduntur, et e suis stationibus moventur. Saepe etiam cordi stuporem iniecit, omnisque sensus consternatus est, sontico isto malo perturbatus. Ac laborans eo, et balat, et mugit, innumeras nugas fabulasque prae insania edens: ac sine intermissione dolens, vehementer vociferatur, instar hominis, cui caput, totum corpus compingens, ense amputandum sit. Vel quemadmodum craterifera sacras res tractans ipsa Rheae sacerdos, nona mensis publico appropinquans itineri, longum ore suo rumorem, et clamorem edit, quem horrendum in montanis latratum audientes sibi metuunt. Sic ille rabie, mente sua turbatus errans eiulat, ac lupi instar fugitive ululat, obliquisque pupillis taurino more inspiciens, album dentem acuit, dentibusque suis despumat. hactenus Nicander. Caeterum differunt toxicum, et napellus in curandi quoque ratione. Toxicum nanque Dioscoridi curatur rosaceo ex passo poto, quinquefoliis radicibus, caprillo, et hircino sanguine, cotoneis malis, amomo, et balsami fructu. Avicenna vero Napello succurrit cum vini potu, butyro, moscho, capparis radice, et eo denique mure, qui napelli ipsius radices depascitur, quae utique medicamenta omnia ab iis, admodum discrepant, quae in Toxici curatione commemoravit Dioscorides: quem tamen pene ad verbum reddidit Avicenna in caeteris venenorum auxiliis. Haec igitur apertissime ostendunt, convincuntque Napellum et Toxicum esse diversa venena. Nec illa obstant sententiae nostrae, quae superius in Manardi favorem adduximus. quandoquidem (ut facile colligi potest) ex universa huiusce libri materia) alia etiam habentur venena, quae quod eadem excitent accidentia, et paribus curentur antidotis, videntur unam, et eandem rem esse, cum tamen longe diversa cernantur: cuiusmodi sunt mandragora, opium, hyoscyamus, corniculatum papaver, et id genus alia. Sed ut iam de Toxico meam in medium proferam sententiam, eum haudquaquam falli crediderim, qui dixerit, id esse Avicennae Toxicum, quod idem Tusom appellat. Nempe quod asserat eo epoto labra, et linguam inflammari, sequi delirium, et incoercitum furorem. quae propria toxici sunt indicia. Attamen hoc videtur illi omnino fuisse incognitum. quod nec minus fortasse Dioscoridem latuit. Nam si toxicum novisset Dioscorides, eius certe historiam libro quarto silentio non dissimulasset, ubi de caeteris mortiferis disseruit medicamentis. Illud porro indicium quodammodo facit, Mauritanorum tusom esse Dioscoridis toxicum, quod nomen illius licet corrupte, ab hoc Arabes traxisse videantur, quasi toxicon tusom nominaverint. [Napelli venenum, eiusque remedia.] Verum cum toxicum de NAPELLO loquendi nobis occasionem dederit, non alienum fuerit, ut nostrum sequamur institutum, hoc loco eius tum venenum, tum remedia describere, praesertim cum nascatur in Italia. Napellus itaque, ut Mauritanorum testantur monumenta, et nostra adstipulatur experientia, si potu vel cibo in corpus ingeratur, saeva statim adfert discrimina: nempe illico labia inflammantur, et adeo intumescit lingua, ut exeri extra dentes, et oris amplitudine capi non possit: oculi item pariter intumescunt, ita ut promineant: vertigines, et animi deliquia frequentissime invadunt, et crura imbecillitate affecta immobilia redduntur: subinde universum livescit corpus, intumescitque, et confestim malo occupatur habitu. Quo fit, ut brevi temporis spatio, qui sumpserint, miserabiliter intereant. Sed id mirum non est: quippe quoniam tanta est huiusce lethiferi veneni vis, ut nisi statim propriis antidotis succurratur, nullis subinde expugnatur medicamentis. Imo quanvis etiam in ipso principio valentiora dentur remedia; pauci tamen supervivunt, qui aut hectica febri (ut diximus) aut tabe, aut comitiali morbo tandem non conficiantur. Succurrendum igitur illico fuerit, excitatis prius vomitibus (ut Avicenna inquit) epoto rapi, aut napi semine. Prodest deinde butyrum bubulum coctum, et saepe ac large cum vino sumptum: item glandium putaminum decoctum ex vino potum. Auxiliatur diambari, et diamoschi pulvis: quin potius ambarum et moschus prae caeteris per se. et cum Lemnia terra, ex vino pota. Quod si haec non proficiant, nihil sane praeterea sperandum relinquitur, quod parum,

20 - Toxicum