Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 667

18 - Papaver corniculatum ~ 19 - Pharicum ~ 20 - Toxicum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Opii venefica natura.] INGRATUS Opii odor, perinde atque mandragorae facile obstat, ne in cibis, aut medicamentis inseri possit, quin veneficium pateat gustantibus, praesertim cum necem non inferat, nisi certa quadam sumatur quantitate. Quamobrem raro contigit, ut homines venefici opio utantur, ubi quenquam veneno tollere volunt, nimirum veriti ne fraus odoris gravitate deprehendatur. Tametsi quandoque accidat, aut forte medicorum imperitia, aut pharmacopolarum negligentia, ut ebibitis medicamentis, quibus opium admistum sit largius quam par sit, sumentes in ea incurrant discrimina, quorum meminit Dioscorides. Atque illa quoque sequantur, quae in suis alexipharmacis Nicander iis verbis repraesentavit. Animadverte, inquit, e sumpto papaveris in capite suo semina gerentis liquore dormientes: nam illi in summa corporis cute frigent: nec oculis eis aperiuntur, sed enim palpebrae eorum immobiliter colligantur, eque labore eo, odoratus sudor distillat una collectus, adeoque ipsum corpus pallescit ac labia ardent, eque genis nexus demittunt, id est flaccidae maxillae sunt. Languidus item frigidus e gutture anhelitus expirat: saepe et lividus unguis, vel obtortus nasus mortem non procul abesse nunciant, ipsique oculorum, qui in cava recesserunt, radii. Nicandro subscribit Aetius libro XIII. ubi sic inquit. Quando voluntarie meconium aliqui biberint, sive id manifestare voluerint, sive volentes non possint, his cognoscentur indiciis. Sequitur enim eos, qui opium acceperunt, in somnum gravem collapsio cum frigiditate et pruritu intenso, ut aliquando ob opium excitentur: odorque opii per totum corpus effertur, et exhalat inferior maxilla laxatur, tumescunt labra, irruit singultus, distorquetur nasus, pallor adest, livor unguium, praecordiorum divulsio, respiratio parva, et frigida, oculorum offuscatio, et ad postremum mortifera convulsio. Haec de notis, quae opium sumptum consequuntur. [Opii veneni curatio.] Quibus valentissime illa remedia auxiliantur, quorum hic meminit Dioscorides. neque enim plura apud posteriores Graecos reperi. Avicenna autem praefert laserpitii lacrymam, et castoreum. Sed praestantissimum dicit esse medicamentum, theriacam, sagzeneam, et Mithridatis antidotum ex vino potum. Excitandi etiamnum sunt aegrotantes sternutamentis, fibulis, frictionibus, odoramentis, nempe moscho, castoreo, lasere, ambaro, naribus inditis, quin et sulphuris fumo. Succurritur convulsioni, si universum corpus perungatur susino oleo, ac etiam costino, aliisque remediis, quorum in praecedenti capite meminimus. Verum longe omnium potentissime proficit antidotus nostri usus, scilicet quinta essentia theriacalis, de qua superius in praefationibus commentatione diximus, quod praesentaneo remedio non modo his omnibus opituletur; sed etiam omnibus in universum venenis, quae frigiditate nimia interimunt. Nec aliter curantur, qui corniculatum papaver devoraverint.

Cap. XIX
Φαρικόν – PHARICUM

QUOD Pharicon vocant, sapore sylvestre nardum imitatur. Resolutionem nervorum potum adfert, cum convulsione et delirio. Oportet autem post vacuationes vinum absinthiten potui dare, cum cinnamomo, aut myrrha, aut nardo gallico, quod serinen aliqui vocaverunt: aut spicae nardi duas drachmas, et myrrhae totidem obolos, cum passo: aut irim cum croco ex vino: derasumque caput illinire hordeacea farina cum aceto, et trita ruta.

[Pharici veneni consid.] NON equidem hactenus apud quenquam scriptorem consequi potui, quid Pharicum antiquis fuerit, an simplex, aut compositum medicamentum. Quin neque etiam certo invenire licuit, unde id nomen traxerit, aut varia sit de nomine eius apud authores sententia. Porro is, qui in Nicandri alexipharmaca scholia scripsit, haec protulit. Praxagoras memoriae prodit pharicum lethale medicamentum sic vocatum a Pharico venefico quodam Cretensi, qui hoc reperit. Sunt qui primum Pharis Arcadiae repertum velint: appellant autem etiam Medicum. Nec desunt qui in Thessalia in Pheris, alii Lacedaemone, quod ibi fortasse proveniat. haec ille. Caeterum cum iam id merito deperditum sit, neque hoc tempore a nemine, quod sciam, cognoscatur, superfluum sane esset plura de eo scribere: nam institutum nostrum non est, in re incerta diutius immorari.

Cap. XX
Τοξικόν – TOXICUM

TOXICUM ex eo nominari videtur, quod barbarorum sagittae eo illinebantur. Qui biberint, labiorum, et linguae inflammatione torquentur. Incoercitus furor varias iis imagines observat: quare vix medicinae locus est, raroque qui hauserunt, evadent. Vinculis ergo cohibendi, aut vinum dulce cum rosaceo bibere, et revomere cogantur: rapi semen bibendum cum vino. Privatim iis convenit quinquefolii radix, et hircinus sanguis, aut caprillus, eodem modo sumptus: roboris, fagi, aut ilicis cortex cum lacte tritus: malaque cotonea trita esse, aut cum pulegio, et aqua bibere, conveniet: amomum et balsami semen ex vino. Sed qui periculis defuncti sunt, diu lecticis decumbunt: et ubi surrexere, stupidi reliquum vitae tempus degunt.

[Toxici consideratio.] QUID antiquis fuerit Toxicum, quo Barbari sagittas inficiebant, ut iis vulneratos inimicos haud dubie perderent, nec a Dioscoride, nec ab alio aut Grecae, aut Arabicae familiae authore memoriae proditum esse, mihi hactenus compertum est. Ideoque difficile admodum fuerit decernere an Toxicum hodie sit, vel cognoscatur in Europa, cum proprie hi Barbari antiquis dicantur, qui Troglodyticam Aethiopiae regionem incolunt, apud quos fortasse tantum nascitur. [Manardi opinio reprobata.] Verum enimvero putaverunt quidam, ut Manardus Ferrariensis vir nostrae aetatis celebris, id antiquis fuisse Toxicum, quod Arabes Napellum vocant. Quae quidem sententia non omnino iis videtur refellenda, qui plura de

18 - Papaver corniculatum ~ 19 - Pharicum ~ 20 - Toxicum