Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 670

21 - Ixia ~ 22 - Cerussa ~ 23 - Fungi

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

id tamen praeteribo, quin hoc loco ea referam, quae de Chamaeleonis nigri veneno, et eius remediis memoriae prodiderunt Paulus, et Aetius: ita enim scribunt. A chamaeleonis nigri potu morsus ventris, et linguae tumor, cum rugitibus intestinorum sequitur: facies distorquetur, et vomitus spumosus, tremores, concussiones, et totius corporis convulsiones, ac vocis interceptio concomitantur. Caeterum curantur ex his, quae ad fungos sunt relata. Datur eis et thlapsios, et betae succus, et triticeae ptisanae cremor ex passo, absinthii dilutum, et nitrum cum aceto mulso. Ubi vero evomerit, lac recens mulctum saepe exhibeto, et alvum cum lubricis infusis eluito, velut est foeni graeci et altheae decoctum. Praecordiis etiam fomenta, ac calfactoria adhibeto.

Cap. XXII
Ψιμμίθιον – CERUSSA

CERUSSA suo colore proditur: sumpta enim, mox palatum, gingivae, lingua, et commissurae dentium, candore quodam inficitur: singultus, tussim, ac linguae ariditatem excitat: iis extrema frigescunt, mens labat, membra torpescunt. Quibus dare convenit aquam mulsam, aut ficuum, aut malvae decoctum, aut lac calidum, aut sesamam ex vino tritam, vel lixiviam ex sarmentis factam, amaracinum oleum, aut irinum, persicorum ossa cum hordei decocto: columbina ova cum thure, aut hordei decocto, aut prunis: aut gummi, quod ulmus ploravit: aut humor quem ulmea folia reddiderunt, cum tepida aqua: sed tum quoque vomant. Convenit etiam thapsiae succus, aut scammoniae, cum aqua mulsa potus.

[Cerussae lethalis natura.] CERUSSAE faciundae rationem tradidimus superiore libro. Haec tametsi ad ulcerum medicamenta, quae exterius illinuntur, salubre plerunque sit medicamentum; si tamen sumatur intus in corpus, interficit, quemadmodum caetera deleteria pharmaca, de quibus iam plura retulimus. Epotae cerussae incommoda pluribus notis, quam fecerit Dioscorides, eleganter carminibus reddidit in alexipharmacis Nicander, quorum carminum haec erit paraphrasis. Cerussa per omnia spumanti adhuc lacti, cum verno tempore, pingue et recens in mulctram emulsum fuerit, colore similis est. Porro cerussae spuma super gingivas adstringente vi scandit, quae spumosi medicamenti frigore arescunt, et contrahunt in rugas. Lingua, et fauces asperitate languent. Vexatur ob id, qui hauserint, arida tussi, oculisque nutantes gravitate, dum crebros ructus egerunt, non sine labefactione sui opplentur. Hinc fit, ut capite non parum turbentur: quinetiam animo suo nauseabundi prae tristi labore gemunt. At saepissime in ipsa luce vanum phantasma, quod re ipsa nullum sit, cernunt. Alias somnolenti toto corpore frigent, neque ut antea membra, potissimum manus, et pedes, suum officium faciunt, adeo ut ni eis succurratur, eo tandem dolore lacessiti, succumbant pereantque. hactenus Nicander. Caeterum Avicennae testimonio cerussam haurientibus alia adveniunt incommoda, nempe animi deliquium, faucium asperitas, ventriculi, et alvi compunctiones, praecordium tensio, anhelitus difficultas, praefocatio spirituum, et albedo totius corporis: quin et urina modo nigra, modo cruenta redditur. [Cerussae mali auxilia.] His auxilium praestant (ut ipse, et Aetius tradidere) scammonium ex mulsa potum, aliaque medicamenta, quae suapte natura urinam valenter pellunt. Post haec clysteribus uti conveniet, ac subinde providere, ne dormiant affecti, sed vigilantes saepius evomant poto prius hydromelite, susino, et narcissino oleo admistis. Praeferunt quidam vomitiones ab atriplicis, et rapi semine concitatas: item clysteres ex brassicae decocto cum oleo, absque sale: insuper theriacam ex vino, et Mithridatis antidotum, et album meracum vinum largius potum.

Cap. XXIII
Μυκήτες – FUNGI

FUNGORUM alii genere, alii copia laedunt: omnes tamen strangulatus suspensio similes concitant. Quibus confestim succurrendum: communiter ex oleo vomere cogendi: mirifice iuvat lixivia ex sarmentis, aut pyrastri surculis, epota cum sale, posca, et nitro. Fructus, aut folia pyrastri cum fungis decocta, strangulantem illam vim auferunt, esitataque eisdem auxiliantur. Adversus fungos gallinacea ova cum posca proficiunt, adiecta aristolochiae drachma: item absinthium cum vino melleque sumptum, et ex aqua potum: apiastrum ex nitro: panacis radix, et semen in vino: faex vini cremata, cum aqua: atramentum sutorium ex aceto: radix, vel sinapis, aut nasturtium esu prosunt.

[Fungorum venefica natura.] NON modo nocent in universum Fungi, quod in eorum genere aliqui habeantur lethales, et suapte natura veneno imbuti; sed etiam quod ex his, qui perniciosi non sunt, plus quam ventriculi robur ferre possit, quandoque ingeratur, ita ut tunc non malefica vi, sed copia laedant. Quippe cum natura humidi admodum, et frigidi sint, et lentore non modico scateant, superato sua quantitate corporis calore suffocant, strangulant, et denique interimunt, nisi citius remediis succurratur. Cognoscuntur qui mortiferi sunt (ut superius libro quarto tradidimus) si frangantur, quod illico varios mutent colores, statimque computrescant. Proinde dicebat Avicenna, in fungorum genere eos esse lethales, qui virides, et caesii deprehenduntur. Sed certe magnopere admirari licet, quod tanta in hominibus invaluerit gulae libido, ut etsi sciant fungos esse plerunque necis hospitium; tamen sui ipsius obliti, magno sane apparatu eos in cibis avidissime devorent. [Fungorum praeparatio.] Verum postquam tantam cum palato fungi iniere gratiam, ut ab his abstinere homines non possint, saltem discant velim, ut se ipsos a morte vindicent, fungos nunquam esse sumendos, nisi prius cum sylvestribus

21 - Ixia ~ 22 - Cerussa ~ 23 - Fungi