Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 671

23 - Fungi ~ 24 - Gypsum ~ 25 - Sanguis taurinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

pyris decocti fuerint. Quod si sylvestria pyra desiderentur, ex domesticis ea supplere poterunt, quae caeteris austeriora habentur. in quem usum adhiberi possunt tam recentia, quam sole siccata. Praestant idem arboris tam folia, quam cortex, praesertimque sylvestris: siquidem fungorum antidotum pyra sunt. Dioscoride libro quarto praeter medicamenta hic ad fungos assignata, praetulit origani, st satureiae decoctum, et gallinaceorum fimum, ex aceto aut melle potum: quod tamen (ut Philagrius explicat) album esse oportet. Sed primum medicamentis saepius enarratis eliciendus est vomitus, et subinde acria infundenda clysmata, ut extra corpus trahatur virus. Caeterum ignorandum non est, eos incommoda afferre longe maiora, qui propria natura venenati nascuntur. quandoquidem non modo suffocant, strangulantque comedentes; sed etiam intestina exulcerant, ventriculum inflant, singultum, et punctiones excitant, corpori universo pallorem inducunt, et urinam remorantur. Praeter haec alia verenda, et lethifera oriuntur symptomata, nempe frigus, tremor, interceptio arteriarum, animi deliquium, perfrigidus sudor, et mors ad postremum immatura. [Fungorum veneni remedia.] His primum auxiliantur vomitiones omni celeritate excitatae: quibus etiam convenit epotus domestici raphani succus, aut devorata rutae folia, aut origanum, aut mel. Prodest deinde mirum in modum theriaca, et Mithridatis antidotus ex acerrimo aceto pota, aut ex oxymelite, aut ex aqua vitae vocata. quamobrem quinta essentia nostra theriacalis, in his fungorum malis mirificam fert opem. Praetulit ad haec Avicenna calida quaecunque aromata: cuiusmodi sunt diapipereos, diacyminum, diagalanga, dyamoschum. Conciliator potandum exhibet magno iuvamento vinum optimum, in quo conferbuerit piper, offertque subinde allium crudum devorandum. Id quod facit universa fere rusticorum turba, qui (ut Galenus inquit) allio theriacae vice plerunque utuntur.

Cap. XXIIII
Γύψος – GYPSUM

LAPIDESCENS gypsum strangulationem creat. Quare eadem proferenda sunt, quae mansis fungis, auxilia: et ad haec malvae decoctum, quod etiam olei vicem pensat: utpote cum pingue sit, evomendo lubricas vias, et faciles reddit, deradique corpora non sinit. quod ubi duratur in lapidem, gypsum efficit. Quinetiam prodest oleum ex aqua mulsa, aut ficorum decocto: et lixivia e ficulneo cinere, aut sarmentis facta, cum vino copiosiore pota: origanum, aut thymum cum lixivia, aut aceto, aut passo: hique decocto malvae proluendi.

[Gypsi veneficium, eiusque remedia.] GYPSUM omnibus notum, si bibatur, aut comedatur, strangulat (ut Dioscorides inquit) quod respirationis meatus valenter adstringat, et obstruat. Meminit huius inter venenata medicamenta Avicenna, sic inquiens. Eadem sunt gypsi indicia, quae et cerussae, praeterquam quod illud citius, et atrocius strangulat. quamobrem iis, qui hauserint, ea conveniunt medicamenta, quae cerussae, et fungis opitulari diximus. Postea lubrica danda sunt, cuiusmodi est malvae, althaeae, foeni graeci, et lini seminis decoctum. Conciliator egelidam aquam cum butyro primum potandam iubet, et deinde vomitum excitandum, a vomitu calidam item cum melle praebet, ut iterum vomant: postremo Mithridatis antidotum vino meraco mistum, drachmarum duarum pondere. Quod si alvus ab hoc adstricta fuerit, citetur oleo, et anatis adipe clystere infusis, et illinatur venter ricino oleo. Quin et murium stercus (ut ipse ait) ex vino potum, proprium est gypsi antidotum. Avicenna autem ultimo purgari iubet scammonio, et aliis pharmacis, quae alvum deiiciendo ad rem faciant.

Cap. XXV
Αἷμα ταύρειος – SANGUIS TAURINUS

TAURI recens iugulati sanguis epotus, spirandi difficultatem, strangulatumque concitat: faucium, tonsillarumque meatus cum nervorum distensione praecludit: lingua rubescit: dentes inficiuntur, et quaedam concreti sanguinis vestigia, inter eorum commissuras restant. Quare vomitum vitabimus: sanguinis enim globi attractu illo in sublime relati, magis gulae inculcantur. Dari ergo opus est quae concretum sanguinem discutiunt, et alvum subducunt. Grossi lacteo succo turgentes ex posca, et nitrum per sese, auxiliantur: nec secus coagulum omne cum aceto, et laserpitii radice, aut lasere: itidem et brassicae semen, et cinere ficulneo lixivia: conyzae folia cum pipere, et rubi succus ex aceto. alvus resolvenda. Iis qui servantur, stercorosa, et fluida per sedem egeri consueverunt. Stomachum, alvumque hordeacea farina ex aqua mulsa perungere oportet.

[Sanguinis tauri venenata natura.] NEMO tauri sanguinem clam potandum exhibere potest: nam unusquisque sanae mentis sanguinem cognoscet. quare, mea quidem sententia, fieri non potest, ut venefici eo quenquam decipiant: quippe nisi largius bibatur, et adhuc calens ab ipsis defluens venis, antea quam concrescat, noxam non infert, aut levem. Quo fit, ut eos tantum taurino sanguine interire crediderim, qui aut atrabile tentati, aut cacodaemonibus irritati, vel ut aliquod saevum mortis genus ab legibus pro suorum facinorum poena luenda institutum effugiant, vel ut immedicabiles et gravissimos morborum cruciatus finiant vitam pertaesi (quod Plinius libro XX. capite XVIII. fecisse ait epoto opio Licinii Cecinnae patrem civem Romanum) mortem sibi voluntariam consciscunt. Proinde scite Nicander in alexipharmacis ita scriptum reliquit. Si ex insipientia quispiam atrum tauri sanguinem hauserit, moerore adeo ingemit, ut nimio cruciatu tandem conficiatur. quando cordi appropinquans sanguis ille condensatur, ac in medio alvi receptaculo in grumos coagulatur: hinc et meatus spirituum obdurantur, et halitus suffocatur impleto gutture. Atqui tractibus, et singultibus

23 - Fungi ~ 24 - Gypsum ~ 25 - Sanguis taurinus