Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 673

25 - Sanguis taurinus ~ 26 - Lac intus coagulatum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

humor felleae bili admodum similis, qui si forte devoretur, praesentaneum est venenum. Adfert enim illico intolerabiles angustias, animi deliquia, et omnia tandem symptomata, quae epotum napellum consequuntur. Succurritur his, ut caeteris, primum vomitionibus, epoto butyro excitatis. Postea dandus smaragdi pulvis ex vino dimidii scrupuli pondere. Quin et pistacia prosunt, et ponticae nuces in cibis largius sumptae. Ad haec universum corpus inungi praestat, oleo e citri semine expresso. Item theriaca proficit ex vino pota duarum drachmarum pondere. [Sudoris animalium virus, et remedia.] Magna quoque infert incommoda quadrupedum SUDOR, praesertim equi, et muli, quanvis etiam caeterorum sit malus. Is igitur potus viridem tumidamque reddit faciem: sudorem foetidum in universum excitat corpus, praesertim sub alis. Perturbat praeterea tum ventriculum, tum alvum universam, genitis excitatisque flatibus in intestinis. Quod si bibatur ex vino, delirium facit. His tepidam largius praebendam scribunt, ut concitato inde vomitu pulverulentus sudor reiiciatur. Post vomitum confert vinum cum rosaceo potum: item rhabarbarum semidrachmae pondere sumptum, additi fossitii salis momento. tametsi propria huiusce sudoris antidotus ea sit theriaca (ut Avicenna est autor) quae ex Lemnia sphragide, et lauri baccis conficitur, cuius componendae rationem paulo superius retulimus, de Pardi fele disserentes. [Castorei virulenta vis, et curatio.] Venenosum aeque ac lethiferum aiunt esse etiam CASTOREUM, quod iam putredine nigredinem contraxit, vel illud potius, quod e Ponto fuerit allatum. Hoc enim (ut Strabo inquit) venenosum est propria sui natura. Animadvertant igitur tum seplasiarii, tum medici, cum plurimi usus sit medicamentum, ne malum exhibentes castoreum, aliquem interimant. Quandoquidem non modo furore aguntur, qui hoc medicamentum hauserint; sed etiam intumescentem linguam exerunt, atque tam saeva febre corripiuntur, ut uno tantum fere die intereant. Adversus hoc venenum mirum in modum iuvant vomitiones, quas toties butyro, et hydromelite epotis citare convenit, quod nullum ea, quae reiiciuntur, castorei odorem referant. Post vomitiones conducit diamuron potum, aut limonum, aut citrei mali succus saccharo admistus. Verum peculiariter huiusce castorei antidotum est coriandri semen tostum, drachmarum duarum pondere sumptum.

Cap. XXVI
Γάλα ἐμπυτιασθέν LAC INTUS COAGULATUM

EOS QUI coagulatum lac hauserunt, frequens illico strangulatio invadit, quod in globulos quosdam lac coalescat. Quibus iuvandis pro antidoto, coagulum ex aceto damus, et bibere saepius cogimus. Damus et calaminthae folia arida, item succum: aut laserpitii radicem, aut laser cum posca: thymumque ex vino, et cum luto suo lixiviam. Sed nulla salsilago obiiciatur: quoniam magis lac coiret, et in caseum densaretur. Neque illos vomere convenit: siquidem concretum lac sese in gulae angustias insinuans, strangulat.

[Lactis coagulati consideratio.] CREDIDERE quidam Dioscoridis interpretes, authorem hoc in loco de eo coagulato lacte disserere, quo frequenter in cibis utimur. E quorum numero fuere Ruellius, et Manardus Ferrariensis ea capitola, in qua universam Marcelli interpretationem corrigit. [Quorundam interpretum error.] Sed ii alioqui viri eruditissimi, in hoc haud dubie falluntur, meo iudicio. Siquidem lac ea ratione coagulatum, nutrit, non autem strangulat, ut omnes in universum homines testari possunt, sed praesertim ii qui in montibus degunt, cum Maio, et Iunio mensibus huiuscemodi lactis plurimum devorent. Ideo nil aliud nobis asserendum esse putaverim, quam quod de eo tantum lacte intellexerit Dioscorides, quod cum admisto coagulo bibitur, antequam coalescat, ita ut intus, non extra coagulatum sit. Quo factum est, ut in hoc a Ruellii interpretatione in aliam desciverimus et hic, et in huius libri praefatione prope calcem. Magis enim Dioscoridis sententiam exprimi censemus, si lac intus coagulatum, vel (ut Marcellus) lac cui coagulum admistus sit, vertantur verba illa [GR]. Nam quod iam coagulatum estur, non magno labore coquitur, ac digeritur, transitque in nutrimentum. Illud vero, quod ubi coagulum ei admistum sit, subinde hauritur, priusquam coalescat, cum aliquantisper in ventriculo resederit, vi admisti coaguli illico inibi concrescit, sitque concoctrici facultati adeo contumax, ut superato caloris robore strangulet, non secus ac taurinus sanguis. Proinde asserit Dioscorides, tauri sanguinem minime suffocare, nisi recens calidibusque e iugulati tauri venis defluxus bibatur, antequam concrescat. quandoquidem id non enecat aliqua propria veneni facultate, sed concretione tantum, quam in ventriculo consequitur. Id quod evidentissimum est in epoto lacte, cui admistus sit coagulum: aut in eo quoque quod sine coagulo bibitur, et per se aliis de causis in ventriculo coalescit. Evenit enim quandoque hoc, cum lac bibitum crassius fuerit, et ventriculi, et iecoris temperatura calida, et sicca nimis. Nam ingens horum viscerum tum caliditas, tum siccitas, consumpta brevi lactis humiditate, reliquum quod crassum est, facile cogit, et conspissat. Quinetiam illud idem ingenti fit frigiditate: nimirum expresso ab ea, quod tenuium est partium, reliquum crassioris substantiae facile congelascit, haud secus quam de glacie, et nive fieri libro quarto meteororum tradidit Aristoteles. Quamobrem est Galeni consilium libro tertio de alimentorum facultatibus, ut nemo lac potaturus ipsum bibat, nisi mellis, aut salis tantillum prius admisceat, ne in ventriculo concrescat. Sed non propterea mirari licet, quod Dioscorides scripserit, lac concretum in ventriculo habentibus nihil salis salsive esse offerendum. Quippe quemadmodum coagulum primo lac coagulat, contrariumque deinde efficit, si iam concreto lacti superaspergatur; ita sal prius lacti commistum, id concrescere prohibet, mox contrarium effectum praebet, si iam concreto aspergatur. recens enim caseus sale respersus, illico duritiem contrahit. [Lactis in ventriculo coagulati curatio.] Sed iam ad curationem accedamus. Eadem autem erit lactis in ventriculo coagulati curandi ratio, quae sanguinis tauri, quando iis tantum sit utendum medicamentis, quae suapte natura concreta liquant, et discutiunt. Qua in re auxilium praestant

25 - Sanguis taurinus ~ 26 - Lac intus coagulatum