Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 674

26 - Lac intus coagulatum ~ 27 - Argenti spuma

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ipsa coagula, acetum, praesertimque scillinum, lixivium, et ea omnia, quae incidunt, et disgregant. [Dioscoridis lectio castigata.] Porro illud non praetereundum esse arbitror, quod ubi in hoc capite legitur [GR], id est, et figlinam lixiviam, non ut vertit Ruellius, et cum luto suo lixiviam, Gesnerus in primo suo animalibus tomo, de tauro agens, legendum rectius putat [GR], hoc est, et pilopoeorum lixiviam: reprehenditque in hoc Cornarium, quod putaverit figulos ad lutum lavandum sibi lixiviam conficere. Sed mihi, ut ingenue dicam, magis placet Gesneri, quam Cornarii opinio. siquidem cum figlinum lutum nunquam lixivia lavari aut parari audiverim, viderim, aut legerim, veritati consonum non videtur, ut de figlinas lixivia intellexerit Dioscorides: sed de ea potius, qua ad lanam expurgandam, ut infecturae magis idonea reddatur, utuntur pilopoei, hi sunt, qui pileos conficiunt. Eorum nanque lixivia, quod e combusta vini faece plerunque fiat, ea quae ad caput capillosque abluendos communiter paratur, acrior, fortiorque efficitur: et proinde ad lac dissolvendum in ventriculo coagulatum, est longe valentior. Error praeterea facilis esse potuit librariorum, ex unius duntaxat literae variatione, [GR] pro [GR] scribentium. [GR] enim per [GR] scriptum, lutum significat, unde [GR], et [GR] aliqui figulum interpretantur: [GR] autem per [GR], artifex est, qui pileos ex lana conficit. Hac itaque ratione putandum fuerit, [GR], non autem [GR] in Dioscoride hoc loco esse legendum. Caeterum Fuchsius in suis doctissimis annotationibus in Nicolaum Myrepsicum ea sectione, in qua de unguentis tractat, capite XXVIII. nil aliud hanc lixiviam esse putat, quam aquam quae lutum laverit, vel per lutum transierit, non autem cum cinere, et calce factam. Sed cum figlinum lutum potius adstringat, contrahatque quam laxet, ac digerat, nesciverim profecto, qua ratione is eam lixiviam e tali luto confectam, iis potandam daret, quibus lac in ventriculo concrevisset.

Cap. XXVII
Λιθάργυρος ARGENTI SPUMA

SPUMA argenti pota, stomacho, ventri, et interaneis gravitatem cum magnis torminibus adfert, et nonnunquam pondere suo intestina vulnerat, urinamque supprimit: corpus intumet, plumbeamque deformitatem concipit. Quibus subvenit secundum vomitionem, potum sylvestris hormini semen, myrrhae drachmae octo, absinthium, hyssopum, apii semen, aut piper, aut ligustri flos ex vino: aridum palumbis fimum, cum nardo et vino.

[Spuma argenti mala.] POTA argenti spuma, cuius historiam libro quinto tradidimus, lethifera (ut Dioscorides inquit) adfert incommoda. Sed praeter haec, Aetio, et Avicenna authoribus, alia etiam evenit mala. nempe compaginum, et articulorum incendium, seu ardor: alvi suppressio, quanvis quandoque ex accidenti alvus ipsa deiiciatur: sermo item praepeditur, et sedis intestinum prominet: postremo invalescente malo aegri suffocati moriuntur. Nicandro vero in alexipharmacis authore, iis qui argenti spumam sumpserint, alvi molestia accedit: quin et flatus sese revolventes per medium ventrem, et iuxta umbilicum murmurant, instar torminum curatu difficiliorum, quae hominem afflictant duris eum cruciatibus impetentes. Nec iam urinae eiiciendae patet exitus: membra totius passim corporis ardent, planeque iam plumbeum, seu lividum colorem induerunt. haec ille. Caeterum illud animadvertendum est, quod ubi in hoc capite legitur, dandam esse myrrham octo drachmarum pondere, non deest suspicio, quin ea lectio sit depravata, quod haec myrrhae nimia videatur esse quantitas. Auget suspicionem Nicander, qui duo tantum myrrhae obolos exhibet, totidem exhibet Aetius, Avicenna vero tres drachmas non excedit. [Spumae argenti curatio.] Curatio in universum fit citatis primum vomitibus, et infusis deinde clysmatibus (ut Conciliator tradit) ex hydromelite, gallinarum, et anatum adipe. Post haec prodest amygdalinum oleum potum e dulcibus nucibus expressum. Conferunt item caricae in cibis sumptae: praeterea ventriculum apii succo, et alvum butyro illinire utile est. Proprium vero huiusce veneni antidotum (ut idem ait) est lathyris semen duarum drachmarum pondere potum. Veruntamen cum hoc facultatis admodum deiectoriae sit medicamentum, drachmam ego non excederem. [Plumbi scobis noxa, et curatio.] Eadem quoque infert mala PLUMBI SCOBS tenuissime contrita, et iisdem pariter curatur medicamentis. Siquidem argenti spuma nil aliud est, quam plumbum argenti, aut aeris recremento commistum. [Ferri scobis, squamae, et recrementi noxa, et cura.] Nec deleteria vi vacant (ut author est Avicenna] FERRI tum scobs, tum squama, tum recrementum. tametsi omnia haec prius diutius aceto macerata nulla prorsus molestia in medicum veniant usum, denturque potanda dysentericis, mulieribus uteri defluxione tentatis, et in eclegmate ad lienis infarctus, itemque ad enterocelas. Sed de his vel non infraenatis, vel plusquam par sit sumptis, fortasse intelligit Avicenna. Itaque excitatur ab his intestinorum cruciatus, oris et linguae scabrities, aestuatio universi corporis, capitis dolor, marasmus, et membrorum omnium arefactio. Succurritur noxae potu lactis recenter mulsi, ac subinde datis alvum valenter solventibus medicamentis. secundum quae butyrum tandiu potandum dare oportet, donec intestinorum dolores amoveatur. Haec dum fiunt, perfundatur eorum caput oleo rosaceo, violaceo, et nymphaeae floribus parato. Tollitur deinde adveniens marasmi intemperies, et corporis universi arefactio, demersis in balneo laborantibus, in quo testudines, ranae, et malvae folia inferbuerint: quinetiam clysteribus ex pedum haedorum iure, aut althaeae radicum decocto: item butyro largius in cibis sumpto, et epotis pinguium carnium iuribus. Sed (ut idem Avicenna scribit) proprium huiusce ferrei pharmaci antidotum, est lapis magnes drachmae pondere potus, ex mercurialis, vel betae succo. Veruntamen hoc haudquaquam fieri posse videtur absque manifesto sumentium discrimine. quandoquidem etsi magnes suapte natura ferrum trahat; non tamen affirmaverim, quod hanc ob causam eius quoque destruat facultates, et impediat noxam, sed potius quod eam augeat crediderim. Quippe cum is ferrum ad se traxerit, id sane diutius in ventriculo retinebit, ex quo noxa fovebitur. [Magnetis venefica vis, et auxilia.]Adde praeterea, quod cum et ipse MAGNES deleteriae sit facultatis, adeo ut eos, qui hauserint,

26 - Lac intus coagulatum ~ 27 - Argenti spuma