Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 676

29 - Calx, Sandaracha, Auripigmentum ~ 30 - Lepus marinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXIX
Τίτανος, σανδαράχη, ἀρσενικόν
CALX, SANDARACHA, AURIPIGMENTUM

CALX, sandaracha, et auripigmentum, pota alvum, et intestina cum vehementi erosione excruciant. Praebenda cuncta, quae suo admistu illorum acrimoniam hebetant, ac solvunt, et facilem lubricamque alvum reddunt, cuiusmodi ibisci, et malvae succus est: natura enim utrique perlubrica. Dandum decoctum seminis lini, vel semen tragi herbae, vel oryzae, lacque cum aqua mulsa copiosum, iura pinguia, et boni succi.

[Calcis, sandarachae, et auripigmenti venefica vis, et curatio.] NON modo Calx, Sandaracha, et Auripigmentum, quorum historiam superiore libro tradidimus, hausta vehementissimos ventriculi, et intestinorum cruciatus, et erosiones excitant, ut Dioscorides inquit; sed etiam sitim inexplebilem, faucium, et gulae asperitatem, tussim, spirandi difficultatem, urinae suppressionem, et dysenteriam. Caeterum haec omnia adiuvantur (ut scite docet Dioscorides) pinguibus acrimoniam obtundentibus, et potionibus lenientibus, alvumque lubricam reddentibus, tum etiam cremoribus, atque seminum quorundam spissamentis, ut in cantharidum curatione latius, diffusiusque prodidimus. quandoquidem medicamentorum omnium erodentium curatio a cantharidum curatione non differt: neque iis sane valentiora nobis sese offerunt remedia. Quare ex eo loco illa medicamenta petenda erunt iis, quibus usui futura sunt. [Arsenici sublimati, et aliorum quorundam venenum.] Eosdem quoque effectus malos, et noxios praebent ARSENICUM sublimatum, Aerugo, et quod officinae Risagallum appellant: quin et Saponis lixivium, quod vulgo vocant Itali la maestra, et Aqua ea omnium acerrima, qua aurifices, ac chymistae aurum ab argento separant. Sed aquae huius, et lixivii difficilis est cura, quod illico in totum diffundatur corpus. Universalis tamen curandi ratio eadem erit, quae calcis, et auripigmenti, tametsi alterum altero sit vehementius, et erodentius. [Arsenici sublimati curatio.] Qui autem privatim Arsenicum sublimatum hauserint, eos frequenter vomere oportet, toto semper prius butyro, aut per se tantum, aut addito rapi seminis decocto. Prosunt his et clysteres ex pingui iure, aut ptisanae alicaeve cremore, aut spissamentis ex psyllii, malvae, et cydoniorum semine factis. Auxiliatur amygdalinum oleum, et ius pinguium gallinarum in cibis sumptum. In praestantissimum vero antidotum censetur fossile crystallum, in tenuissimum pulverem contritum drachmae pondere, ex dulci amygdalino oleo potum. [Aeruginis veneni remedia.] Porro AERUGO, praeter alia eius mala ante dicta, adeo spirandi meatus occludit, ut magno impetu suffocet affectos. Succurritur noxae crebris cum butyro, et calida excitatis vomitibus, ut in arsenico, et infusis subinde clysteribus ex asinino lacte, et dulci amygdalino oleo. Prodest et Lemnia sphragis drachmae pondere ex vino albo pota. Praestat item in olei balneum laborantes ad ventriculum usque demittere. Sed proprium huiusce pharmaci antidotum (ut ait Conciliator) est, ut qui hauserint, bibant ex vino corallia rubra in tenuem pulverem contrita senorum scrupulorum pondere. [Risagalli curatio.] Caeterum RISAGALLO vulgo dicto, quod quidam Realgal appellant, cum maxime extremeque siccet, et nervos contrahat, non alia convenit curatio, quam quae argento vivo, et arsenico sublimatis, et aerugini adhibetur. quanquam privatim non obscure iuvat universum corpus dulci amygdalino illinire, et violaceo iulapio, et ptisana hordeacea sitim extinguere. Proficit et pinorum nucleorum oleum, aut e magnis nucibus, quae ex India advehuntur, expressum, semilibrae pondere potum. In summa ea omnia efficaciter adhibentur, quae cantharidibus conferre diximus.

Cap. XXX
Λαγωός θαλάσσιος   LEPUS MARINUS

QUI leporem marinum biberunt, piscium virus olent: procedente tempore, alvus dolore afficitur, et urina sistitur: etsi quando eam reddere contingat, purpureum colorem referet. omne piscis genus aversantur, et odio habent: foetido, ac gravi sudore manant: biliosus vomitus, interdum sanguini promiscuus, subsequitur. His dandum lac asininum, vel passum continue, aut radicis malvae foliorumque decoctum, aut trita cyclamini radix cum vino, aut veratri nigri, aut scammonii succi drachma, cum aqua mulsa, punicique mali acinis. Cedria contrita cum vino efficax est: anserinus sanguis, ut tepebit, potus. Sed cum pisces omnes respuant, aspernenturque, solis fluviatilibus cancris vesci possunt, bibuntque eos admisto vino, adiutique ab his percoquunt. cumque appetere et comesse pisces coeperint, suae salutis indicium habent.

[Leporis marini veneni signa.] DIXIMUS de Lepore marino libro secundo, de quo ita scribit Nicander in alexipharmacis. Sin marini leporis male perdentis potionem deprehenderis, perniciem afferentem, odorem eius senties, qualis est squamarum, et piscium purgamenti. Porro gustus, et sapor eius piscosus est, qualis putrefactorum piscium esse solet: vel cum nondum ablutorum squamae polluunt corpus. Sequitur huiusce potionem viridis fellis suffusio, cum obtenebratione visus: et caro paulatim in homine contabescit. Accedit his ciborum omnium abominatio, malus habitus, et talorum ardor: oculi in concavum occultantur, et genae ac maxillae florido colore rubent. Urina aegerrime redditur: que tametsi reddatur, purpurea apparet, et plus aequo sanguinea. Ad haec si pisces aegris offerantur, eos illico nauseabundi execrantur. haec ille. Cui subscribunt Aetius, et Avicenna, qui praeter relata indicia, alia adhuc lepori marino epoto assignant, his verbis. Marinus lepus adeo icterum inducit, ut totius corporis habitus croceo admodum colore inficiatur. Postea facies livens intumescit, pedum plantae inceduntur, adest spirandi difficultas, pectoris et pulmonis angustia, rufescuntque oculi. Dehinc tussis emergit sicca, sputus cruentus, renum dolor, viriliumque inflammatio, adeo ut

29 - Calx, Sandaracha, Auripigmentum ~ 30 - Lepus marinus