Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 675

27 - Argenti spuma ~ 28 - Argentum vivum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

lunaticos, et melancholicos efficiat, cum haudquaquam ore sumendum esse duxerim. His itaque qui Magnetem sumpserint, commendant quidam auri tenuissimam scobem ex vino potam, et smaragdorum ramenta eodem pondere. Laudant etiam clysteres ex lacte, et dulcium amygdalarum oleo infusos. Sed caeteris praeferunt smaragdum ter novem diebus potum, tribus semper intermissis diebus. [Squamae aeris lethifera vis, et remedia.] Lethifera et non parum formidanda est etiam AERIS SQUAMAE vis. Ea siquidem pota, intolerabiles alvi defluxiones movet, aut noxias vomitiones concitat, obortis molestissimis alvi, et ventriculi punctionibus. His auxiliantur citatae primum vomitiones: deinde aegri in balneum mittendi sunt, in quo hircorum conferbuerint capita, aut ingens cochlearum numerus. Prodest et menthae succus potui datus: insuper alvum, et ventriculum calido rosaceo perungere expedit. Verum ad hoc prae caeteris pollent acori radices trium drachmarum pondere potae, aut earum succi tantundem. Sed nobis acori succum dare perdifficile fuerit, cum legitimum in nostris non proveniat regionibus, nec nisi succum asservatur. Lituani tamen, et Tartari eo abundant, ut superius libro primo prodidimus.

Cap. XXVIII
Ὑδράργυρος ARGENTUM VIVUM

ARGENTUM vivum potum eadem quae spuma argenti infert, eidemque utendum auxiliis. Lac copiose potum auxiliari constat: sed postea evomant, qui hauserunt.

[Argenti vivi pernicialis natura.] VERAM omnino et exquisitam argenti vivi cognitionem non habuisse Dioscoridem et Galenum, illud maximo indicio esse videtur, quod hic paucis, ille vero perplexe eius historiam, et facultates tractaverit. Hoc, ut in praefationis huiusce voluminis commentario tradidimus, interimit, si largius bibatur, excessu summe frigido et humido. Putrefacit enim hoc suo exuperante temperamento innatum cordis humorem, ac subinde congelat sanguinem, vitales spiritus, et ipsam denique cordis substantiam. quandoquidem id medicis experientia compertum est, ut Conciliator testatum reliquit. Nam cum seplasiarius quidam ardentissima febre correptus, siti intolerabili vexaretur, et delirio oberrans in pharmacopolium descendisset, ut aliquid ad potandum inveniret, forte fortuna in argenti vivi vas incidit, multumque ex eo potavit, aquae fortasse vice: postea statim in suum cubiculum se receperit, ubi paucis post horis congelatus interiit. At cum eius domestici sub cadavere magnam argenti vivi quantitatem invenissent, iam per sedem egressi, advocarunt medicos, ut eius rei, quam miraculum existimabant, diligenter causam investigarent. Ii statim ex pharmacopolio argenti ivi vas adferri iusserunt, quod ubi fere vacuum reperissent, rem uti se habuerat deprehenderunt: auxitque fidem, quod eviscerato homine, adhuc argenti vivi libram in eius ventriculo invenerunt: quin et sanguinem circa cor concretum. Quo argumento palam fit, magno admodum recessu frigidum esse argentum vivum. Verum enimvero in eius curatione illud inquirendum est, an purum sit quod potum fuerit, an saliva aliove liquore extinctum, aut acerrima aqua, qua chymistae utuntur, aut per se tantum praecipitatum, aut una cum arsenico, vel chalcantho sublimatum. cum enim aliud alio perniciosius habeatur, proprium quodlibet exigit remedium. Pernicialius est sublimatum: secundum hoc praecipitatum: proxime sequitur quod saliva, aut aliquo liquore fuerit extinctum: minus vero caeteris nocet, quod purum, vivumque fuerit: utpote cum fluidum admodum sit, et ponderosum, non difficulter clysteribus extrahitur. Id quod caeteris generibus non evenit, quae cum ventriculo inhaereant, illum facile erodunt, et exulcerant. Argento vivo puro, aut extincto, aut praecipitato epotis, eadem consequuntur symptomata, quae argenti spuma pota infert, sed cum magno anhelitus foetore, quem et iis resipiunt, qui Gallica lue affecti eo illinuntur. Quod maximum praebet indicium, quod sua exuperante humiditate, omnes humores, qui ventriculo aliisque circunstantibus partibus haeserint, computrescere faciat. Caeterum epoto sublimato, illico lingua, et fauces non aliter exasperantur, quam si quis immaturorum sorborum succum hausisset. Quod sane incommodum nullo lenientium gargarizatu, nisi difficile, et longo tempore tolli potest. Id enim quam primum in ventriculum descenderit, ei pertinaciter inhaeret. quare statim erodit, et exulcerat: tum inextinguibilem sitim excitat, et inexplicabilem angustiam inducit. His succedit linguae tumor, animi deliquium, urinae suppressio, anhelitus difficultas, et ventriculi, et intestinorum tormina, tam vehementi erosione, ut nisi confestim succurratur, pereant affecti, erosis, perforatisque ventriculo, et intestinis. [Argenti vivi sumpti curatio.] Purum curatur (ut Dioscorides, Aetius, et Paulus memoriae prodidere) auxiliis, quibus argenti spuma: nam nisi copiosius ebibatur, non interficit, quod ob sui tum pondus, tum fluxilem substantiam facile per inferna secedat, nulla in ventriculo, et intestinis protracta mora. Ex quo nil mirum, quod scripserit Avicenna, non deesse qui bibant argentum vivum, et nullam inde sentiant noxam, quod facile labatur e corpore, dummodo qui hauserint, continue huc atque illuc deambulent. Goritienses mulieres aegre parturientibus ultimo remedio, argentum vivum potandum praebent, scrupuli pondere. Nec desunt qui ad interimendas alvi tineas, pueris etiam propinent, ad duorum granorum milii quantitatem, citra nullam molestiam. In aliorum autem curatione alia requiruntur remedia, nempe clysteres, vomitiones, pinguia in potu sumpta: et ut in universum dicam, his opem ferunt omnia medicamenta, quae venenis erodentibus conveniunt, quorum latius superius meminimus in cantharidum curatione, ad quam brevitatis studio lectorem reiicimus: nanque iis efficaciora non plura hactenus nobis comperta sunt. Nec aliis utendum est remediis, ubi quis cinnabarin sumpsisset.

27 - Argenti spuma ~ 28 - Argentum vivum