Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 680

33 - Veratrum album, Thapsia, Elaterium, Agaricum nigrum ~ 34 - Domestica nobis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

membris obtortis. Faciunt ad hoc in corpus sumpta flava myrobalana, tam sicca, quam saccharo asservata: item nuces cum putaminibus saccharo similiter conditae, diacytonites, saccharum rosaceum diutius inveteratum, addita Lemnia sphragide: praeterea cydoniorum, et punicorum malorum vinum, sylvestrium prunorum succus, myrti baccae, rhus, rosa sicca, sylvestrium rosarum semen, cornu cervinum combustum, santala, corallia, omphacium, acetum, et id genus alia. Sed eorum quae exterius illita prosunt, haec sese offerunt, Indica videlicet, et Celtica nardus, mentha, glandes, lentiscina, resina, thus, flava myrobalana, myrti folia, et baccae, rhus, melinum, nardinum, lentiscinum, et myrtinum oleum. Nec tantum pollent haec ad vomitiones compescendas; sed etiam pari facultate valent ad sistendas alvi fluxiones, quae modum excedant: verum iis universa alvus est illinenda, ab ipso ventriculi ore ad pubem usque. Praestat et brachia ab scapulis ad manus, et crura a coxendicis articulo ad pedes usque, fasciis constringere, offusis subinde austeris plantarum succis. Confert item sudoris excitatio, aut detentis aegris in calido cubili, aut laconicis arte calefactis, in quibus aegros caput emittere oportet, aut brachiis, et cruribus, in calidae balneo demersis. Ab his dare convenit, quae adstringunt, et roborant. Principes in universum facultates roborant odorata medicamenta, cuiusmodi sunt rosae siccae, caphura, garyophylla, agallochum, styrax, laserpitii lacryma, iuniperi baccae, santala omnia, et id genus plura. Praetulit in huiuscemodi alvi fluxionibus Avicenna nasturtii semen tostum, trium drachmarum pondere, ac subinde in lacte decoctum, quousque lac concreverit, et postremo potum. Si vero haec non profuerint, soporiferis uti licebit, nimirum Philonis medicamento, athanasia, requie, et aliis quibuscunque quae opium, aut meconium exceperint. Nam etsi haec quoque noxa haud vacent; tantum tamen adferunt iuvamenti (si tamen recta ratione exhibeantur) ut iis tuto in tam magno discrimine medici uti possint. In summa si optimam haberemus theriacam, quae ex adulterinis et supposititiis non esset confecta medicamentis, omnibus praeponeretur antidotis in superanda vi medicamentorum alvum ducentium. Siquidem testatur Galenus (ut paulo superius diximus) pluribus in locis, suis in libris de theriaca ad Pisonem, et Pamphilianum, illud optimae theriacae indicium esse, ut a praesumpto deiectorio pharmaco pota humorum deiectionem impediat, citra ullam aegrotantium noxam. Id quod nobis experientia compertum est praestari ab antidoto nostro, cuius descriptionem tradidimus in praefationis huius libri commentario. Prodest non parum praeter haec vomitionibus, et fluxionibus praedictis etiam victus regimen ex adstringentibus et austeris institutum, quae deinde nive vel glacie refrigerari convenit, aut in altum aquae puteum fune suspendi. [Remedia ad convulsiones.] Adiuvantur convulsiones, quae ab ingentibus, laboriosisque alvi profluviis eveniunt, iis duntaxat cibis, quibus ad refocillanda exinanita corpora, viresque roborandas utuntur medici. Quo in negotio praefertur humanum lac ab ipsis exuctum uberibus: quin et dulcium amygdalarum cremor, et earum pariter oleum, ciborum condimentis admistum. Prosunt et nuclei pinei, pistacia, Indicae nuces, et melopeponum semen, omnia in mortario contusa, et caporum iure colliquata, addito candidiori saccharo. Opem similiter fert caporum, et phasianorum exenteratorum carnium eliquatus succus, carnibus ipsis tenuiter incisis, vitreo vase conclusis, et in aquae balneum eodem in vase decoctis, quousque universus ab his exudaverit succus. is nanque frequenter potus cochlearis mensura (ut libello de viribus cordis prodidit Avicenna) magis succurrit imbecillitati cordis, quam alius quivis cibus. Conducunt praeterea recentium ovorum vitelli carnium iuribus admisti, et saccharo respersi: insuper caporum, phasianorum, perdicum, et attagenarum pulpa in mortario contusa, et iure, et saccharo temperata. Praefocationibus porro subvenimus iisdem tum auxiliis, tum medicamentis, quorum superius mentionem fecimus, cum de mortiferis fungis dissereremus. Caeterum meminit hoc capite Dioscorides praeter praedicta, melanthii, sylvestris rutae, et earum plantarum lanuginis, quae in aculeatarum genere quibusdam cacti vocantur. Quorum omnium historias, et facultates superius propriis locis tradidimus, quae tamen non semper nocent. At si noceant, curantur excitatis vomitionibus, ebibito prius malvae decocto, aut lacte, aut recenti crudo butyro. Post quae proficiunt pinguia iura, et caetera, quae alvum emolliunt. Dent igitur operam, diligenterque animadvertant seplasiarii probi, ac fideles, ne in ponderabilis hisce medicamentis, aut manu aut oculis imprudenter decipiantur. Quinetiam eos admonitos velim, ut imperitos, ac temerarios circunforaneos a pharmacopoliis suis excludant, reprehendant, et missos faciant: ac si opus fuerit, protomedicis et rectoribus civitatum eos denuncient, ne miselli aegrotantes sub publica omnium fide ab hoc improbo ac pessimo hominum genere prodantur, atque in perniciem agantur.

Cap. XXXIIII
Οἰκεῖα ἡμῖν DOMESTICA NOBIS

AQUA frigida abunde pota, aut meracum vinum liberalius epotum, aut passum, praesertim a balneo, aut cursu, aut vehementi exercitatione, strangulatus, et dolores infert. In quibus sanguinis missio protinus, et vacuatio, imminentia solvunt pericula. Sed de notis veneficiorum, ac remediis, et cavendi modo, hactenus dicta sint. Subiungeremus etiam antidota necessaria, quae praeclare auxiliantur, quibus utimur, quale Mithridatium est praesertim, et quod sanguine, et quod scinco temperatur. Verum quoniam aliis in locis diligentissime scripta sunt, hic ab eorum descriptione supersedemus.

[Rerum domesticarum noxa.] NON modo aqua frigida, et vinum meracum, aut passum inter ea, quae nobis domestica sunt, et quotidiano usu alimentum praebent in humanae vitae subsidium, eo modo pota, quo Dioscorides scribit, maxima adferunt discrimina; sed etiam carnes, et pisces. Etenim haec utraque cocta, et adhuc ferventia humidis locis diutius asservata, subindeque frigida devorata, eosdem malos pariunt effectus, quos a maleficis fungis creari tradidimus: tametsi quandoque non

33 - Veratrum album, Thapsia, Elaterium, Agaricum nigrum ~ 34 - Domestica nobis