Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 681

34 - Domestica nobis ~ 35 - Venenata

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nisi duobus, aut tribus post diebus apparet noxa. Tostae praeterea carnes, venenatorum subeunt naturam, si calidae inter duas suffocentur patinas, obvoluanturque linteis, ne exhalare possint. Eadem etiamnum mala inferunt morticinae carnes esitatae, quemadmodum et eae, quarum animalia aut a venenatis serpentibus, aut a rabidis brutis demorsa, aut fulmine icta interiere. Quandoquidem saepius harum esu coli oritur inflammatio, moeror, alvi profluvium, furor, oblivio, veternus morbus, et ad postremum mors insequitur. Quamobrem haec sane negligenda non sunt, quin potius summa cura vitanda. quippe aliquos novi, qui his devoratis nullo medicamento adiuti, intumescente inde toto corpore, tandem vitam misere finiverunt. Nec minus evitare oportet ova barbi piscis: nam adeo venenata sunt, ut si largius sumantur, eos qui hauserint, in magnum periculum adducant. [Piscium, et carnium noxae remedia.] Piscium curatio eadem est, quae fungorum. quanquam non existimat Conciliator, ut piscibus sicut mortiferis fungis conveniant sylvestria pyra. Carnium vero suffocatarum malis succurritur excitatis prius vomitionibus, et infusis clysteribus: mox vini optimi et odorati potu, admisto cydoniorum malorum succo. Praestat a vomitu Lemniam sphragidem bibere, una cum agallocho, et mastiche. quanvis easdem sit harum cura, quae coli affectibus adhibetur.

De venenatis animalibus

Cap. XXXV
Ἰοβόλα VENENATA

DE BESTIIS, quae virus eiaculantur, et exitialibus venenis, ideo scribere aggredimur, ut tota curationis remediorumque ratio ad umbilicum perducatur. Siquidem pars haec non minus quam caeterae aliae, necessaria est iis, qui artem medicam exercent, utpote cum adminiculo eorum, quae inibi traduntur, doloribus, periculis, et cruciatibus, plurimisque aliis malis homines liberari conveniat. Haec autem in summa fastigia duo, sicuti ab initio relatum est, distribuitur. Nam qui de feri virus inspuentibus sermo disserit, theriacus dici solet: qui vero de amoliendis veneficiis, alexipharmacus: quo prius tradito, simul quae sequi signa consueverunt, praemonstrabimus: tum quae nonnihil auxilii ferunt. Omnia autem in promptu, et ad manum habere artificem oportet, propter urgentem saepenumero necessitatem. Siquidem pauca e venenis et virulentis animantibus, tarda et grassantia sensim pericula cient, ita ut dilationem admittant: pleraque vero praesentaneam perniciem afferunt. Hominum autem partim male aliis cogitantes, ingenita pravitate maleficium ita temperant, ut spatium curanti liberum non relinquant: partim sceleris admissi conscientia, aut tristi aliquo eventu oppressi, hausto sponte veneno, mortem sibi consciscere conantur. qui postea deprehensi, aut resipientes, et vitae cupidi, praesentaneam opem poscunt. Non desunt qui hostiles sagittas illinentes, aut fontes aquasque puteanas hac labe polluentes, certam et inevitabilem adversariis perniciem moliuntur. In quibus ipsis etsi maleficium non subito, sed aliquanto post grassari natura sua comparatum est; tamen nisi primo quoque tempore coerceatur, et remediis subinde excipiatur, frustra tandem succurritur, occupatis iam corporibus exitiali vi veneni. Proinde non vulgari industria diligentiaque in ea re utendum est, ut quod in aliis incommodis ars consuevit, in his quoque salutem mortalibus praebeat. Quin et apud priscos genus hoc unum existimabatur esse eius partis, quae medicamentis pugnat: sed recentiores id ipsum discreverunt, nominantes praecautionem, et modum praecaventem, salubris sanantisque medium statuentes, parva et levi supra modum persuasione decepti. Siquidem tres in humanis corporibus constitutiones esse contendunt. unam, qua sani degimus: alteram, qua sinistra valetudine corpora laborant: tertiam, quae medium inter utrasque locum sibi vendicat. In qua positi, sanitatem specie mentiuntur, facileque in morbos et pericula concidunt, ob vim corruptricem, quae corporibus nostris incumbit: quemadmodum in iis videre licet, quos excandescens rabie canis momorderit, necdum tamen aquam horrent: in iis quoque qui cantharidas hauserunt, sed nondum urinae tormento cruciatur. Tripartito igitur artem digeri, triplicique corporis constitutioni merito respondere tradunt. Salubrem partem esse volunt, quae sanitatem tuetur: praecaventem, eandemque prohibentem, quae obstat, quo minus in morbos incidant: et sanantem, qua vitia discutiuntur. Quibus ita responderi potest, quod primum ex ista ratiocinatione non tres corporis tantum, sed quatuor haberi constitutiones fatendum esset. quippe ut aliqui sunt, qui necdum morbo laborant, morbo tamen maxime ob impendentem causam sunt obnoxii: ita sunt, qui iam priore morbo defuncti, nondum tamen secundae valetudini restituti sunt: id quod in iis qui a morbo proxime sese recolligunt, cernere licet, qui virium recreationem et robur desiderant. Sed quemadmodum curandi ratio ad partem medicamentariam pertinet; ita praecautionem eidem subiici par est. Ad arcendas enim valetudines vehementibus utimur auxiliis, altiore scarificatu, ustionibus, amputatione, derodentibus epithematis, potionibus perniciei occurrentibus, et plerisque aliis. Verum enimvero sunt usque eo rudes nonnulli, ut ne remedia quidem appellent, quae morbos arceant. Cuius sententiae inire rationem haud promptum est: etenim cum verbum ipsum, praecavere, tum agendi modus, omnino auxiliarem remediariamque vim prae se ferunt. Mirum vero nisi

34 - Domestica nobis ~ 35 - Venenata