Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 694

40 - Communis curatio in omnes ictus virulentos
41 - Vespae et Apes

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Affirmant eo unguento perunctos a serpentibus ici non posse. Quod ego facile crediderim, cum etiam apud Nicandrum in theriacis unguentum repererim, quo qui fuerit perunctus, a feris ici non possit. Nicandri verba subiiciam, quae soluta oratione ita redduntur. [Unguentum Nicandri.] Quod si in triviis mista reptilia iam recens generantia sese, et rem secum habentia, in ollam mittas, repones adversum perniciosas noxas remedium. Iniicies autem in ollam illam cerebri, seu medullae cervi recens caesi drachmas triginta: cotylas quatuor rosacei, cuius primam, mediam, et tertiam expressionem unguentarii praecipuas, et solas numerant. Olei splendentis crudi totidem cotylas infunde, et cotylam cerae unam, atque haec in rotundo vase celeriter calefacito, donec liquefactae serpentium squamae mollescant. postea arte paratam molam recipies, et haec omnia in unum mista turbabis, teresque cum serpentibus. Longe autem spinas separa: quandoquidem maleficum illis venenum adhaereat. Omnia porro membra ex hoc unguento inunge, tumque vel in quanvis viam, vel grabatum etiam te tuto conferes, vel cum arentis aestatis tempore ad arcae opera cinctus, tridentibus profundum manipulorum acervum disquisiveris. haec ille. Capiunt igitur qui Marsos se faciunt, viperas, aliudque quodvis serpentium genus hoc modo: captisque statim caput saliva perfundunt, cuius contactu non parum vilescunt, et veneni feritatem deponunt, quod hominis saliva facultate sit illis prorsus contraria. Cum autem in foro, ut miraculosum de se spectaculum praebeant, ab his nullo veneni incommodo demordi se facere volunt, oblato prius illis durae carnis frusto, id dentibus dilaniare cogunt, ut virus, quod prope dentes quosdam vesiculis continetur, in mansam effundatur carnem. Non desunt tamen qui etiam vesiculas illas forcipibus abscindant, ne amplius veneno repleantur. Itaque hac fraude universam gentem decipiunt. Verum pulcherrime horum fraus quandoque detegitur, cum simul in eodem foro plures eiusdem pravi generis homines contendunt, ut alter alteri primum locum praeripiat, et summam apud populum authoritatem consequatur. Nam ii, ut quisque se legitime ex divi Pauli familia ortum ostendat, viperis, quibus venenum exemptum non sit, {seinvicem} <se invicem> dilacerant, praesumptis tamen suis fallacibus antidotis: quibus tandem frustrati, a veneno victi relictis vexillis, tanquam moribundi, suis e pulpitis in terram cadunt. Et certe nisi statim periti medici illis opem ferrent, mortem saepe immaturam oppeterent: licet etiam interdum occumbant et animam cacodaemonibus, corpora vero suis serpentibus devoranda relinquant. Equidem memini, cum essem Perusiis, me duos huiusce generis circunforaneos vidisse in foro, qui in tribus corporis partibus a viperis demorsi erant: et ii sane ambo periissent, nisi Caravitus ille Bononiensis chirurgicus, et praeceptor meus, oleo nostro de scorpionibus eos inunxisset: nec suus illis profuisset lapis, quem vendunt, et omnibus praeferunt, adversus omnia venena. Quemadmodum idem non prosuit iis, qui Tridenti invicem in foro demorsi, et veluti mortui in hospitium delati, praedicto oleo sanitati restituti fuere, magno quidem amborum discrimine, ac dedecore. Sunt qui dicant eum lapidem, vel potius terram obsignatam a Melite insula allatam, quam omnibus praeponunt antidotis, vim omnino adversus serpentium venena efficacem habere, quemadmodum et ea, quae a Lemno insula Lemnia vocatur. Veruntamen ubi ab aspide, vel vipera quis fuerit demorsus, parum vel nihil proficit. quamobrem credendum minime fuerit, panem vel vinum, quibus suas ii admurmurant cantilenas, eos qui sumpserint, tutos a serpentibus, et aliis id genus venenum eiaculantibus, ad integrum usque annum servare posse. Quandoquidem novimus nos, qui hoc pane devorato se tutos a serpentibus existimantes, serpentium venationi se dedere: sed ab iis tandem demorsi huius admurmurati panis opinione falsi interiere. Non tamen eam inficias, quin aliqui reperiantur, quibus quaedam ea a coelo facultas tributa est, ut a serpentibus non mordeantur. Siquidem novi ego plures, qui simpliciter, nulloque artificio aut verbis aspides, et viperas quotidie capiebant, nec unquam ab iis icti fuere. quanvis serpentes ab iis modo pedibus calcati, modo manibus compressi fuerint, ac diutius in nudo eorum sino gestati. Neque praeterea negaverim, serpentes non posse carminibus, et incantationibus compelli, quod plurimis id constet experimentis. [Curatio secundum quendam eremitam.] Caeterum, ut nihil quod ad curationem ictuum virulentorum facere possit, a nobis praemittatur, qui omnia quae scimus, ingenue docemus, non verebor prodere memoriae (etsi id sciam ad medicos non spectare, neque ab ipsis recipi) quonam pacto in Romano agro senex quidam eremita amicus meus, a feris ictos sanabat, ipsis absentibus aegris. Cum enim quis e circumstantibus populis a serpente demordebatur, id per nuncium eremitae significabant: tum is interrogabat nuncium, an medicamentum icti loco ebibere vellet. Quod si id se facturum respondebat, iubebat ille, ut dextrum pedem calceo denudatum solo sisteret, et cultello totius pedis vestigio linea, circunducebat: deinde iubebat pedem auferri, et intra spatium lineae signatae cultelli cuspide haec verba inscribebat. CARO CARUZE, SANUM REDUCE, REPUTA SANUM, EMANUEL PARACLETUS. mox terram eodem gladio abradebat, ita ut omnes abolerentur characteres: abrasum pulverem fictili quodam parvo aqua pleno excipiebat, ibique tantisper dimittebat, donec terra subsideret: demum nuncii interula aquam percolabat, et cruce signatam illi bibendam praebebat. Sed certe mirum est, quod eadem hora ictus sanabatur, qua nuncius potionem illam sumpserat, ut mihi plane compertum est, et omnibus illius regionis incolis. Haec est curatio in virulento ictus, qua utebatur ille eremita. qui mihi saepius dixit, hoc esse maius secretum, efficaciusque remedium, quod habeant ii, qui suam originem in divi Pauli familiam falso referunt.

Cap. XLI
Σφήκες καὶ μέλισσαι Vespae et Apes

INTER ferientium venatorum notas, nihil de vespis, et apibus articulatim digessimus, quod conspicuae omnibus sint, et nihil excellens, aut notatu dignum in his observetur: inter remedia tamen earum meminisse non fuit alienum. Igitur adversus utrarunque ictus prodest illita malva, et hordeacea farina cum aceto, ficulneum lac in vulnus instillatum, et muriae, aut aquae marinae fotus.

40 - Communis curatio in omnes ictus virulentos
41 - Vespae et Apes