Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 695

41 - Vespae et Apes ~ 42 - Phalangia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Vesparum, et apum ictus, et remedia.] ETSI vesparum, et apum ictus nemini unquam attulerit necem; cum tamen dolores molestissimi inde quandoque oriantur, neque inutile fuerit ea nosse medicamenta, quibus facile iidem mulceri possint. Quamobrem iam dictis a Dioscoride remediis ea addenda duximus, quae privatim scribit Aetius lib. XIII. sic inquiens. Si quis ab apibus, et vespis illaesus permanere velit, eum malvae cum oleo illita, et eruca, sive bruchus cum oleo illitus asservabunt. Quandoquidem vero quidam ab his clanculum percussi, ob dolorem perturbantur, putantque se a maligno aliquo animante petitos esse, necessarium existimo prius ostendere quae signa horum ictus comitentur. Hos itaque, qui ab apibus punguntur, dolor ictus consequitur, et rubor loci, cum tumore partium in ambitu sitarum: stimulus autem omnino in percusso loco reperietur. Eandem etiam hos, quos vespa pupungit, concomitantur, sed intensiora: verum stimulum vespa in percusso loco non relinquit. Auxilium autem utrinque ferunt luto, aut stercore bubulo eis illito cum posca: aut malvae foliis impositis cum posca: aut cimolia cum malva et posca: aut sesamo cum posca. Naturaliter autem opitulatur veneranda, et vivifica strombi conchylii imago in sigillo ferreo exsculpta, et loco ictus appressa: non enim permittit amplius inflammationem generari. In potu praeterea ipsis foliorum lauri tenerorum drachmas duas cum vino austero praebeto. haec Aetius. Caeterum compertum est, dolorem statim sedari illitis muscis prius contritis. Id quod similiter praestant thymbra, melissophyllum, et sisymbrium.

Cap. XLII
Φαλάγγια PHALANGIA

DEMORSIS a phalangiis locus quidem ipse, quasi ab impacto aculeo rubet, non intumescens, nec per ambitum calidus est, sed mediocriter humescit: ubi vero contrariorum occursu refrixit, consequitur corpore toto tremor, distensiones poplitum, et inguinum, convulsionibus non dissimiles. in lumbis collectio exoritur, et perpetua urinae libido lacessit, multaque reddendis excrementis colluctatio. universa cute frigidus sudor emanat, collacrymant oculi, offusisque nebulis caligant. Horum ictibus ficulneum cinerem adiecto sale trito, et vino imponere oportet: aut radicem sylvestris punicae quam tenuissime tritam: aut aristolochiam cum hordei farina, et aceto subactam. Ulcera aquae maris proluenda, aut apiastri decocto, foliaque eiusdem illinenda. Lavacris perpetim utendum, et propinandum abrotoni semen, anisum, aristolochiam, cicer sylvestre, cuminum Aethiopicum, cedrides tritas, platani corticem, et trifoliae herbae semen: privatim autem, singulorum ex iis binas drachmas dare cum vini hemina convenit. item myricae fructus, et chamaepityos, et viridium cupressi pilularum decoctum, admisto vino. Sunt qui fluviatilis cancri expressi succum cum lacte, assumpto apii semine, confestim molestiis liberare prodant.

[Phalangiorum genera ex Aetio.] PHALANGIORUM genera quanquam plura a veteribus describuntur; tamen Aetio libro XIII. capite XVIII. sex tantum numerantur, his verbis. In phalangiorum genere primum quidem rhagium, alterum lupum, tertium formicarium, quartum cranocolaptes, quintum sclerocephalum, sextum scolecium appellant. Ac primum quidem Rhagium, id est, acineum, figura rotundum est, colore vero nigrum, acini uvae nigrae similitudine, unde etiam appellationem accepit: et eos quidem iuxta medium ventrem habet, pedes vero ex utraque parte quam brevissimos. Alterum vero Lupus appellatum, muscas perdit, eisque pascitur: ac corpus quidem habet latum, et volubile, partes vero circa collum ipsius incisae sunt: amplius autem et os eius eminentias tres habet. Tertium autem Myrmecium, hoc est, formicarium dictum, formicae maximae assimilatur, colore fuliginoso: corpus vero eius velut astris quibusdam insignitum est, maxime circa dorsum. Quartum deinde Cranocolaptes, sublongum est, et viride stimulumque iuxta collum habet, atque si in quem irruat, locos circa caput petit. Quintum Sclerocephalum dictum, caput habet saxeum, et obduratum: lineamenta vero per omne corpus similia animalibus illis, quae circumvolitant noctu lucernas. Sextum autem Scolecium sive vermicarium appellatum, sublongum est, et submaculosum, maxime circa caput. Atque hae quidem species phalangiorum enumerantur. hactenus Aetius. Qui tamen cuiuscunque phalangii notas, et indicia seorsum non descripsit (genus enim diversum diversa quoque parit symptomata) sed omnia in commune simul collegit. [Phalang. genera, et morsus notae ex Nicandro.] Quamobrem si particulatim cuiusque phalangii indicia per se scire cupimus, Nicandrum consulamus. Is siquidem in theriacis praeter id quod plura, quam fecerit Aetius, phalangiorum genera reddit, singulorum etiam privatim indicia describit suis versibus, qui ita paraphrastice in Latinum vertuntur. Opera iam nunc noxii considera phalangis, signaque eius morsus. Primus itaque splendidus Rhox appellatur, niger plane, accumulatis pedibus prorepens, medium ventrem ore, et dentibus septum habens. Cui ab hoc inflictum fuerit vulnus, perinde corpore apparet atque si nihil quicquam sauciatus foret: oculi vero inferiori parte rubescunt, frigus iuxta in corpore adhaeret, infigitur, statimque color, et membra hominis a supernis ad ima vergere videntur: neque penis semine uvidus demittitur, sed lumbos occupans ita frigus genuum nexus dissolvit. Asterion iam secundum observa, in cuius dorso pinguia quaedam relucent, ac lucidae in corpore virgulae. Percussum ab hoc inexpectatus horror cum flamine quodam adoritur, caput vero somnus gravat, genuum et membrorum nexus, et imbecillitas fit. Cyaneum aliud sublime, crinitum, et asperum aequaliter est. Difficilem corpori infert illud puncturam, quodcunque labefactaverit, corque gravi languore succumbit. Nox et caligo tempora circumstant, vomitumque edit e collo lubricum, ab araneis telis non multum distantem, adeoque tandem interitum subministrat. Ab hoc alius est Agrostes, qui specie sua lupo similis est, muscarum interemptori, qui apum observator est, culicum qui psenes dicuntur, et oestrorum, et omnium quae ad telam ipsius pervenerint. Hic imbellem plagam, et vanum vulnus homini infligit. Quod autem Dysderi, sive spheceum appellant, rutilum

41 - Vespae et Apes ~ 42 - Phalangia