Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 706

53 - Cerastes ~ 54 - Aspis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et oculorum caligo exoritur: denique rigore nervorum distenti commoriuntur. Si cerastes percusserit, cita partis amputatio suffragatur. quare sine mora ictam partem amputare, aut scalpro confestim circuncidere, et iis similia prosequi oportet. Urentia insuper reliquiis admovenda: siquidem virus hoc veneno basilisci simile est.

[Cerastae morsus exitialis, et auxilia.] CERASTAE, quorundam probatissimorum authorum testimonio, in Aphrica duobus in capite cornibus cochlearum instar oriuntur, a quibus cerastae, hoc est cornuti, nomen invenerunt. Horum morsus lethalis fere semper fuerit, nisi (ut Dioscorides inquit) demorsum membrum statim a reliquo corpore abscindatur, amputeturque aut saltem illico omnis caro, quae demorsum ambit locum, circuncidatur. Immanis haec fera (ut refert Aetius) cubitalis est longitudinis, longissima duorum est cubitorum, corpore vero arenosa, et iuxta caudam desquamata. Eminentias habet in capite duas, cornuum similitudine: partes vero circa ventrem ex ordine squamis obsitae sunt. quapropter in serpendo sonum sibilon similem edit: per obliquum autem, non recta proreptat. Caeterum percussis ab ea, elevatio ac tumor plagae capitis clavi similitudine insurgit, et sanies profluit vini colore, aut nigricans, et maxime per ambitum, velut in cruentatis ac sugillatis alias fieri consuevit. Reliqua item, quae in viperae morsu dicta sunt, etiam his succedunt, cum intensione vehementiori. Ut plurimum vero usque ad nonum diem supersunt. Remedia autem eadem, quae morsis a vipera conferunt. haec Aetius.

Cap. LIIII
Ἀσπίς ASPIS

AB ASPIDE ictis vulnus exiguum prorsus, quasi ab adacta acu citra tumorem conspicitur: sanguis exiguus ille quidem, sed ater distillat: caligo velox oculos obnubit: labor in totum corpus multiplex, omnino levis, et non sine voluptate consequitur. Ideo Nicander perpulchre cecinit. At vir perit absque labore, virens, atque discolor. mediocris stomachi dolor afficit: frons perpetuo revellitur: genae contremiscunt, quasi sine sensu in somno vacillent. hos mors tollit, ad diei trientem non dilata. Caeterum iis, qui ab aspide feriuntur, quae de ceraste scripta sunt, auxilia dari debent. Nam venenum hoc, quemadmodum basilisci, aut sanguis bubulus, celerrime in arteriis sanguinem cogit.

[Aspidis perniciosus ictus, et genera.] REPERIO apud eos authores, qui animalium historias tradunt, tria Aspidum genera constitui, et ununquodque ubi hominem morsu comprehenderit, celerrime mortem inferre: quippe tanta est earum veneni vis in hominum necem, ut rarissime serventur, qui ab eis percussi fuerint. De his scribens Galenus libro de theriaca ad Pisonem, sic inquit. Inter aspides nominata ptyas collum exporrigens, et spatii metita longitudinem, perinde ac si tunc rationalis fera facta esset, venenum solerter corporibus inspuit. Harum itaque ferarum una (siquidem tria sunt Aspidum genera, ptyas dicta, chersaea, et chelidonia) reginam ferunt Cleopatram, cum vellet custodes latere, statim, et citra suspicionem mortem sibi conscivisse. Haec ille, qui subinde pluribus historiam enarravit tam invicti animi huiusce moribundae reginae. Caeterum chelidoniam vocatam, id nominis sibi comparasse volunt, quod hirundinum modo dorso nigricet, et candicet alvo. quemadmodum et ptyas altera dicitur, quod in hominem expuat. chersaea vero dicta est, quod in mediterraneis semper degat. [Aspidum historia, ictus notae, et cura.] Harum omnium meminit Aetius libro XIII. cap. XX. sic inquiens. Aspidum apud ferarum scriptores tres species reperiuntur. quaedam enim ex eis terrestres appellantur: quaedam vero chelidoniae, quae circa fluviorum ripas, praesertim Nili, latibula habent: aliae vero ptyades nominantur. Terrestres quidem igitur maiores sunt, et quandoque usque ad quinque cubitorum longitudinem reperiuntur. Maxime vero ptyades, cinereo sunt colore, viridique, et ad auri colorem inclinante. Terrestres vero ut plurimum et ipsae cinerei sunt coloris, quanquam et subvirides reperiantur. Caeterum accessiones, et signa communia sunt in his, quos aspides momorderunt. Vulnera enim in demorso loco, veluti ab acu puncta inveniuntur: bina quidem ex maris morsu, ex foemellae vero quatuor citra magnum dolorem, a quibus nihil effluit, nisi violentum animal sit, quod morsum inflixit. Consequitur autem stupor, pallor, frontis refrigeratio, assidui hiatus, palpebrarum nictationes, colli inclinatio, capitis gravitas, segnities, et collapso in somnum profundum: ad finem vero et convulsio. Mors autem in tribus ad summum horis ex terrestris morsu sequitur: in chelidoniae vero ictu praesentissima adest. Porro his, qui a ptyade conspuuntur, caligo oculorum succedit, et cordis dolor, faciei tumor, ac auditus corruptio: Tardius autem mors consequitur. Auxilium autem ab aspide morsi ferunt, et praesertim quos ptyas momordit, ex acerrimi aceti potu: dandum autem est, quousque aceti qualitatem circa dextram praecordiorum partem perceptent. hepar enim in morsis ab aspide primum aiunt sensu privari. Caeterum ad praenotionem, an victurus sit percussus, centaurium cum vino tritum bibendum praebent: siquidem enim evomet pharmacum, morietur; si non, vivet. Quo vero veneni in corpus destributi vis probe evomatur, allia trita cum zytho exhibenda sunt, donec nauseabundus reddatur male affectus. aut opopanax cum vino diluto detur, et confestim evomet. Numius autem inquit. Origanum viridem, aut aridam pro aegri viribus cum vino dato. Post vomitum antidotis theriacis utendum, et communibus remediis praedictis. Utiliter autem ad plagam imponuntur post cucurbitarum adhibitionem, et scarificationem, centaurium cum myrrha, et modico opio. Rumex autem si cataplasmatis modo imponatur, nihil laedetur. Praeter opinionem vero auxiliatur theriace tum plagae imposita, tum pota. Prosunt autem et assiduae excitationes cum evulsionibus, et plagis, et universi corporis motus, et aqua marina calida pro fomento aspersa. Hactenus d aspidibus Aetius. Efficacissimum porro, et omnium, quantum equidem expertus sum, praestantissimum antidotum contra venenosum ictum aspidum, quas surdas dicunt,

53 - Cerastes ~ 54 - Aspis